PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

41.3.13 Non iniusticiam enim pati, in non iniusticiam facere iniacet. Quemadmodum rursus non pati male in non faciendo male. Et si enigma uidetur esse quod dicitur multis et philosophari uolentibus.
CLOSE
Griffolini

41.3.13 Non accipere iniuriam in non inferendo est, sicut non pati malum in non faciendo male, quamuis multi ambigant, nec sapientiam amplecti uelint.
CLOSE
Griffolini-Montanus

41.3.13 Non accipere iniuriam, in non inferendo est, sicut non pati malum, in non faciendo male, quanuis multi ambigant, nec sapientiam amplecti velint.
CLOSE
Montfaucon

41.3.13 Injuriam enim non accipit qui non infert; nec malo afficitur, qui malum non operatur: quamvis id multis aenigma esse videatur qui philosophari nolunt.