41.2.25 Intuere uero. Dicebant se propter eum qui in deum est amorem persequi eum. Ostendit quoniam propterea quia odio habent deum hoc faciunt. Dicebant se adherere Moysi ostendit quoniam properea quia non credunt Moysi hec agunt.
41.2.25 Consydera, quaeso. Dicebant quod dilectionis in deum gratia Christum persequebantur, ostendit contrarium quod odii. Dicebant quod Moysen defenderent, ostendit quod oppugnant, et quia ei non credunt, id faciunt.
41.2.25 Considera quaeso. Dicebant quod dilectionis in deum gratia Christum persequebantur: ostendit contrarium, quod odio dei. Dicebant quod Mosem defenderent: ostendit quod oppugnant, et quia ei non credunt, id faciunt.
41.2.25 Hic autem animum adhibe: Dicebant se ex Dei amore illum persequi; ostendit ille ipsos ex Dei odio id facere; dicebant se Moysi haerere, ille probat ipsos id agere, quod Moysi non crederent.