PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

42.1.16 Et erat prope Pascha dies festus Iuderorum. Qualiter igitur non ascendit ad diem festum, ait, sed omnibus festinantibus Iherosolimam ipse in Galileam uenit, et non ipse solus sed et discipulos eius ducens et illinc in Capharnaum?
CLOSE
Griffolini

42.1.16 Erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum. Qua nam gratia omnibus ad solemnitatem Hierosolymam properantibus ipse in Galilaeam, et indeB: om. in Capernaum non modo abiit, sed et ducit discipulos?
CLOSE
Griffolini-Montanus

42.1.16 Erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum. Qua nam gratia omnibus ad solennitatem Hierosolymam properantibus ipse in Galilaeam, et inde in Capernaum, non modo abiit, sed et ducit discipulos?
CLOSE
Montfaucon

42.1.16 Erat autem proximum Pascha dies festus Judaeorum. Cur, inquies, non ascendit ad diem festum, sed cum omnes Jerosolymam pergerent, ipse in Galilaeam venit: neque ipse solus, sed cum discipulis, et inde in Capernaum?