Homilia XLII (xli)

42.1.1 Post abiit1530: haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, et sequebatur eum multitudo magna, quia1486/1530: qui uidebant signa, quae faciebat super iis1530: his, qui infirmabantur1530: infirmabantur, et cetera.

42.1.2 Subiit ergo in montem Iesus, et ibi sedebat cum discipulis suis.

42.1.3 Nolimus, dilectissimi, prauos et maledicos1486: maledictos homines persequi1470/1486/1530: prosequi et insectari, sed eos et eorum malitiam toleremus, cum nihil ab iis1470/1486/1530: his uirtus nostra1470/1530: om. offendatur, nihil detrimentiB: deterianti accipiat. Ita enim omnis eorum impetus frangitur.

42.1.4 Et quemadmodum sagittae in durum aliquod signum inmissae, magno impetu huc illuc disperguntur,

42.1.5 mollius uero assecutae figuntur et desinunt, ita1530: ita et maledicos et feros repugnando magis exasperamus, caedendo mitigamus facile, et eorum mollimus insaniam.

42.1.6 Iccirco Christus, cum audissent Pharisei ipsum plures quam Ioannes discipulos habere et baptizare, abiit in Galilaeam, ut eorum inuidiam et furorem, quem ex se audito ortum credibile erat, extingueret.

42.1.7 Non tamen eundem locum, quem antea petiit. Non enim in Cana Galilaeae, sed trans mare concessit. Sequebatur autem eum multitudo magna, quia uidebant signa, quae faciebat.

42.1.8 Quae nam? Cur non enumerat?B: enumerat. Quoniam hic Euangelista plurimum in Christi sermonibus et doctrina uersatur.

42.1.9 Consydera in toto anno. Etenim nunc in festo Paschae, non aliud quam paralytici et filii reguli nobis signum exposuit.

42.1.10 Neque enim omnia narrauit, neque potuisset, sed ex multis et magnis pauca. Sequebatur eum multitudo magna, quia uidebant signa quae faciebat.

42.1.11 Non1530: Nam philosophicis admodum subtilitatibus utitur. Ad tantam enim doctrinam magis signis adducebantur et rudiores maxime. Signa, inquit, non fidelibus sed incredulis.

42.1.12 Sed non huiusmodi apud Matheum populus, uerum stupebant omnes doctrinam eius, quia docebat eos tanquam potestatem habens.

42.1.13 Quid autem montem subiit, et ibi sedebat cum discipulis?1530: discipulis suis? propter futurum signum. Quod autem soli cum ipso discipuli ascenderunt, multitudinis non sequentis desidiam coarguit.

42.1.14 Ad hoc etiam nos admonet a perturbationibus et tumultu discedendum. Idoneus siquidem ad philosophiam locus solitudo.

42.1.15 Aliquando Christus solus montem ascendit et orat, ut ostendat, qui deo uult frui, eum1470: cum omni1530: ab omni cura et solitudine1530: solicitudine uacare, et quietum locum quaerere oportere.

42.1.16 Erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum. Qua nam gratia omnibus ad solemnitatem Hierosolymam properantibus ipse in Galilaeam, et indeB: om. in Capernaum non modo abiit, sed et ducit discipulos?

42.1.17 Vt paulatim legem soluat, cum Iudaeorum malitia occasionem accoeperit. Cum subleuasset ergo1470/1486/1530: Ihesus oculos, et uidit quia1470/1486/1530: quod multitudo magna uenit ad eum.

42.1.18 Non ab re cum discipulis sedere ostendit, sed aliquid diligentius et magna omnium attentione disserere.

42.1.19 Ex quo Iesu studium et humilitatem in discipulos uideri1530: uidere licet. Sedebant intentis in magistrum oculis. Inde cum subleuasset Iesus oculos, et uidit multitudinem uenientem.

42.1.20 Alii Euangelistae dicunt discipulos obsecrasse Iesum, ne ieiunos dimitteret, Ioannes autem Iesum Philippum rogasse.

42.1.21 Vtrunque mihi uerum uidetur alio et alio tempore, illud quam hoc antiquius. Sed quamobrem Philippum interrogat?

42.1.22 Norat qui1486: quae; 1530: qua1486: quae; 1530: qua discipuli magis doctrina indigerent. Hic est qui postmodum inquit1530: ait: Ostende nobis patrem et sufficit nobis.

42.1.23 Propterea eum1486: cum rogauit, ut magis appareret miraculum,

42.1.24 et coactus confiteri penuriam, melius intelligeretur miraculi magnitudo, quam si simpliciter id fecisset. Ait ergo: Vnde ememus panes, ut manducent hi?B/F: hi.

42.1.25 Sic et in ueteri testamento non prius signum fecit deus, quam Moysen interrogaret: Quid est hoc, quod tenes in manu tua?

42.1.26 Nam cum admirabile aliquid et repentinum priorum non nunquam obliuionem facere soleat, primum eum propria confessione alligare1530: alligari uoluit,

42.1.27 ut nullo stupore obliuisci iam possit. Vult praeterea comparatione signi magnitudinem intelligi.

42.1.28 Ducentorum denariorum panes, inquit, non sufficiunt his, ut unusquisque modicum quid accipiat. Hoc autem dicebat temptans eum. Ipse enim sciebat, quid esset facturus.

42.1.29 Quid significat: Temptans eum?1470/1486: eum. Num quid esset responsurus, ignorabat? Minime.

42.2.1 Quid igitur? Ex ueteri testamento licet intelligi, ubi inquit: Quae postquam gesta sunt, temptauit deus Abraam. Ille respondit: Adsum. Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac.

42.2.2 Non dixit hoc, ut an pareret, experiretur, cum omnia deus uideat, priusquam fiant, sed hominis more utrunque dictum est.

42.2.3 Sicut enim cum dicit: Scrutatur corda hominum, non ignorationis est, sed certissimae cognitionis, ita temptauit, nihil aliud quam certam scientiam significat,

42.2.4 uel quod probatiorem ipsum fecit. Vt ergo Abraam, ita et Philippum interrogando admonet, ut miraculum diligentius consyderet.

42.2.5 Ideo Euangelista ne quid his uerbis absurdum de Christo suspicareris, et in magnum prolabereris errorem. Ipse, inquit, sciebat, quid esset facturus.

42.2.6 [abest]

42.2.7 Vt igitur hocB: hec in1530: om. loco Euangelista diligenter hoc notat, ne decipiamur.

42.2.8 Ita cum inquit: Propterea magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo,

42.2.9 nisi ea esset Christi operibus confirmata sententia, eam quoque correxisset suspitionem.

42.2.10 Nam si in Iesu uerbis timet Euangelista, ne quid perperam suspicemur, multo magis in aliorum sermonibus, si non uerum id eos opinari intelligeret. Sed nihil1470: nil dixit.

42.2.11 Norat enim eam fuisse Christi sententiam, quod esset aequalis deo, nec eos perperam opinatos.

42.2.12 Cum igitur interrogasset Phillipum, dixit Andreas frater Simonis: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces. Sed haec quid sunt inter tantos?

42.2.13 Prudentior quam Philippus Andreas. Non tamen penitus rem intellexit, puto autem eum adductum prophetarum miraculis, ut Helissaei ex panibus.

42.2.14 Praecessit ergo Andreas Philippum, non tamen in ipsum cacumen euasit.

42.2.15 Hinc deliciis dediti intelligant, quid magni illi uiri et admirabiles comederint, quam uilis et modica eorum mensa fuerit.

42.2.16 Intueamur eorum in omnibus abstinentiam. Cum dixisset: Habet quinque panes hordeaceos, subdidit: Sed quid haec inter tantos?

42.2.17 Putabat enim ex paucioribus pauciora, ex pluribus plura facturum miraculorum auctorem, in quo decipiebatur.

42.2.18 Similiter enim et ex pluribus et paucioribus panes multiplicare poterat. Neque enim subiecta materia indiget deus.

42.2.19 Sed ne creatura ab ipsius sapientia aliena uideretur, ut secuti homines Marcionis opinione infecti calumniati sunt, ipsa usus est creatura in miraculorum subiectum.

42.2.20 Et cum ambo discipuli nihil sperarent, signum ostendit. Ita prius reiB: re difficultate confessa, maius lucrum consequitur. Diuina enim demonstrabatur potentia.

42.2.21 Et cum signum superiori tempore a prophetis factum, licet non eodem modo facturus, et gratias prius acturus esset1470/1486/1530: om., ne stulte eius imbecillitatem opinarentur.

42.2.22 Consydera quo nam pacto ex omnibus mentes erigit, et differentiam demonstrat. Siquidem non dum uisis panibus, ut intelligas, quae non sunt,

42.2.23 sicut ea quae sunt ei subdita esse, ut Paulus testatur, uocans quae non sunt, tanquam ea quae sunt,

42.2.24 tanquam paratis epulis praecoepit illos statim discumbere, ut hinc discipulorum animos excitaret.

42.2.25 Cum enim ex sermone illo lucrati essent, continuo paruerunt. Neque perturbati sunt dicentes: Quid hoc est? Quid iubes discumbere?1470/1486: discumbere. Nihil est paratum,

42.2.26 sed ante miraculum credere coeperunt, et qui paulo ante adeo1486: a deo diffidebant, ut unde emerent1486: emeret panes, nescirent,

42.2.27 iam fidenter discumbere turbam faciunt. Sed quid tandem,1470/1486: tandem? cum sanaturus esset paralyticum, cum suscitaturus mortuum, cum maris sedaturus tempestatem, non agit gratias?1470/1486/1530: gratias.

42.2.28 Hic agit? ut1470/1486: agitur: unde ostendat ante cibum gratias deo agendas. Accedit ad hoc quod in minoribus maxime gratias agit, ut non indigentiam intelligas.

42.2.29 Nam si indiguisset, longe magis id in maioribus fecisset, quae si auctoritate et uirtute propria operabatur, et illa operatum constat.

42.3.1 Praeterea et multitudo magna aderat, quam persuaderi oportebat, diuina id fieri uoluntate.

42.3.2 Quamobrem cum solus facit signa, nihil eiusmodi dicit, praesente autem multitudine,

42.3.3 ne deo et patri aduersari putaretur, gratias agendo, omnem penitus aufert suspitionem, et dedit discumbentibus, et impleti sunt.

42.3.4 Ecce inter dominum et seruum differentia. Illi enim ad mensuram habentes gratiam dimensa faciebant miracula. Deus autem absoluta potestate per quam abunde operatur.

42.3.5 Et superauerunt1530: superfuerunt, inquit, fragmenta, quae non fuerunt superflua.

42.3.6 Sed ideo factum, ne imaginatio quaedam existimaretur. Et iccirco ex subiecta quoque materia operatus est.

42.3.7 Sed qua nam gratia non dedit turbae, ut ferrent, sed discipulis? Quoniam hos magis erudiri uolebat, qui totius orbis magistri erant futuri.

42.3.8 Multitudo enim parum emolumenti e miraculis erat consecutura. Mox nanque obliti sunt, et petunt aliud1486: aliue signum.

42.3.9 Discipuli plurimam consecuti sunt utilitatem. Erat autem et hoc non parum ad Iudae damnationem, qui cophinum portabat.

42.3.10 Sed quod eorum eruditionis gratia id fecerit, et1470/1486/1530: om. in sequentibus in memoriam his uerbis reducens significat. Non dum scitis quotB: quod cophinos accepistis?B/F: accepistis.

42.3.11 et quod aequali numero discipulis fuerunt1486/1530: fuerint cophini fragmentorum. Alias uero, cum non amplius admonendi essentB: esse, non duodecim cophini, sed septem sportae superauerunt1530: superfuerunt.

42.3.12 Ego autem non panis modo copiam et multiplicationem admiror, sed quod tantum quae duodecim sportulae caperent, fragmenta superfuerint1470/1486/1530: superfuerunt, quod praeuiderit, quantum essent consumpturi.

42.3.13 Tantum enim superesse uoluit, quod profecto ineffabilis potentiae est.

42.3.14 ConfirmaruntF: Confirmant igitur fragmenta miraculum utrunque indicantia, neque imaginationem esse, et ex illis quae comederant superasse.

42.3.15 Piscium reliquiae nullae superfuerunt, sed post resurrectionem non amplius ex1486/1530: est subiecta materia. Quamobrem?

42.3.16 ut intelligas nunc materia usum non propter necessitatem, non quod ea pro fundamento indigeret, sed ut hereticis silentium imponeret.

42.3.17 Turbae autem dicebant: Quia hic est uere propheta. O gulae incredibilem auiditatem! Maiora his miracula, et quidem innumera operatus est Iesus, neque hoc unquam confessi sunt, nisi nunc exaturati.

42.3.18 Vnde constat, quod prophetam aliquem eximium expectabant. Etenim illi dicebant: Tu es propheta.

42.3.19 Et hi: Hic est uere propheta, qui uenturus est in mundum. Iesus autem, cum cognouisset quia uenturi erant ut raperent eum et facerent regem, secessit iterum in montem ipse solus.

42.3.20 Proh quanta gulae uis, quam mutabilis sententia! Iam non amplius calumniantur, neque1470/1486/1530: nec sabbati transgressionem curant, neque dei zelo mouentur. Omnes has curas pleno uentre abiecerunt.

42.3.21 Propheta erat. Regem uolebant, Christus autem fugit. Quid tandem? ut humanarum dignitatum contemptus nos admoneret, ut ostenderet nullis saecularibus rebus indigere.

42.3.22 Qui enim uilia elegerat, matrem, domum, patriam, uictum, uestimenta, quid terrena appeteret?B: appeteret.

42.3.23 Caelestia illustria erant et magna, angeli, stellae, pater et spiritus testimonium perhibentes, prophetae ipsum iampridem annuntiantes. Terrena omnia ei uilia erant, ut hoc pacto clarius eius potestas appareret.

42.3.24 Secessit igitur in montem eruditurus nos, ut saecularia contemneremus1530: contemnentes. Neque huius uitae claritudinem admiraremur, sed contemptisF: contentis his omnibus futura optaremus, complecteremur1470: complectaremur, amaremus.

42.3.25 Qui enim humana admiratur, nulli erit in caelis admirationi. Quocirca inquit Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo, ne uideretur humano metu et uiribus ad persuasionem abuti1530: uti.

42.3.26 Quare inquit propheta: Ecce rex tuus uenit mansuetus, et sedens super asinam.

42.3.27 Regnum suum non huius saeculi, sed caeli, dicit. Propterea inquit: Gloriam ab hominibus non accipio.

42.4.1 Assuescamus igitur, dilectissimi, huius saeculi honorem contemnere. Neque eum desyderemus, honorati sumus honore maximo, cui hic comparatus infamia, nugae, ignominia est,

42.4.2 sicut mundi diuitiae supernis illis collatae paupertas, et uita haec sine illa mors est. Dimittite1470/1486/1530: Dimitte, inquit, mortuos.

42.4.3 Hanc igitur gloriam aucupari nolimus, quam qui exhibent, umbrae sunt et somnium1470: somnum, et longe ipsa gloria uiliores.

42.4.4 Gloria, inquit, hominis tanquam flos foeni. Quid flore foeni corruptibilius? Sed esto sit diuturna. Quid animae conferret? Nihil sane.

42.4.5 Verum maiorem in modum officit. Quippe quae seruos efficiat, et quidem emptis uiliores, seruos non uni addictos domino, sed duobus, tribus, innumeris, quibus diuersa imperantibus parent.

42.4.6 Quanto melior libertatis conditio est, quam seruitutis?1470/1486/1530: seruitutis. dei seruum ab hominum seruitio liberemus.

42.4.7 At si omnino gloriam quaeris, immortalem aucupare, quae longe utilior est et magis expetenda.

42.4.8 Saeculi homines damno tuo suam quaerunt utilitatem. Christus contra centuplum reddit, quam dederis, et tandem uitam aeternam elargitur.

42.4.9 Quid ergo satius,1470/1486/1530: satius? quid expetibilius in terra an in caelo, hominibus an deo admirabilem apparere? damnum an lucrum consequi?1470/1486/1530: consequi: ad unam diem an ad sempiterna saecula coronari?B: coronari.

42.4.10 Da indigenti, non histrioni, ne cum tuis pecuniis et animam illius perdas. Tu enim stulta ambitione perditionis eius causa es.

42.4.11 Siquidem qui se in orchestra exercent, si artem suam sine lucro futuram scirent, iampridem destitissent.

42.4.12 Verum cum te plaudentem, accurrentem, multa largientem uideant, etiam si artis pigeret, lucri cupiditate adducuntur.

42.4.13 Si scirent neminem laudaturum, non amplius irritos labores subirent. Verum cum omnibus se admirationi esse intelligant, multitudinis laude alliciuntur.

42.4.14 Abstineamus igitur1470/1486/1530: om., dilectissimi, his impensis, quae nullam afferunt utilitatem. Discamus in quibus et quando consumere oporteat, ne utrinque deum ad iram prouocemus, et congregando unde non licet, et dispergendo in quae non licet.

42.4.15 Qua enim in te ira, qua uindicta indignus sis, cum in meretricem eroges?1470/1486/1530: eroges. mendicum expellas?1470/1486/1530: expellas.

42.4.16 Nam etiam si iusti laboris mercedem solueres, nonne crimini tibi ascribendum esset, mercedem sceleri, et pro merita poena honorem impendere?

42.4.17 Cum spoliatis orphanis et uiduis impiorum luxuriam foues, consydera qui ignis quod tibi supplicium maneat.

42.4.18 Audi1530: Audisti Paulum: Non tantum1530: tantum qui haec faciunt, sed laudant facientes.

42.4.19 Fortasse acrius uos arguimus, quod si non argueremus, operum tamen supplicia manent eos, qui nunquam emendantur.

42.4.20 Quid utilitatis, si ad uestram loquerer uoluntatem, cum punienda sint scelera? probas saltantem, laudas, admiraris?1470/1486/1530: admiraris: Nonne illo peior efficeris?

42.4.21 Siquidem eum inopia excusat, cui omnia uidentur licere. Tu hac cares excusatione.

42.4.22 Ille rogatus: Cur aliis omissis artibus huic se dediderit, non negabit turpem et iniustam esse, sed multa paruo labore lucrari dicet.

42.4.23 Tu rogatus: Quare luxuriosum, sordidum, infamem admireris, non itidem poteris excusari, sed opus erit, ut deiecto uultu erubescas.

42.4.25 Quod si nobis quam reddas, rationem non habes, quomodo apud horrendum illud tribunal et iudicium inexcusabile, ubi cogitationum, uerborum, operum omnium reddituri sumus rationem, constabimus? Quibus oculis iudicem1470/1486/1530: iudicium intuebimur? Quid dicemus? Quam causam, quam excusationem aptam aut ineptam saltem excogitabimus? Quam inutilis1470: inutiles impensae?1530: impensae, Quam uoluptatis?1530: uoluptatis, Quam proximorum quos illa arte perdidimus?

42.4.26 Nihil te defendet, punieris sine dubio, et quidem quod omni caret fine supplicio.

42.4.27 Quod ne accidat, summo studio caueamus, ut spe firma hinc migrantes sempiterna bona consequamur.

42.4.28 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria1530: gloria, simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY