PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

42.4.25 Quid dicemus? Quid respondebimus? Qualem rationabilem premittemus occasionem huius consumptionis et delectationis, aut aliorum perditionis quos per illorum artem perdimus?
CLOSE
Griffolini

42.4.25 Quod si nobis quam reddas, rationem non habes, quomodo apud horrendum illud tribunal et iudicium inexcusabile, ubi cogitationum, uerborum, operum omnium reddituri sumus rationem, constabimus? Quibus oculis iudicem1470/1486/1530: iudicium intuebimur? Quid dicemus? Quam causam, quam excusationem aptam aut ineptam saltem excogitabimus? Quam inutilis1470: inutiles impensae?1530: impensae, Quam uoluptatis?1530: uoluptatis, Quam proximorum quos illa arte perdidimus?
CLOSE
Griffolini-Montanus

42.4.25 quid dicemus? quam causam, quam excusationem aptam, aut ineptam saltem excogitabimus? quam inutilis impensae, quam voluptatis, quam proximorum quos illa arte perdidimus?
CLOSE
Montfaucon

42.4.25 quid dicemus? quam defensionem proferemus? quam excusationem aptam, ineptam habebimus? an nos id facere pro impensa, pro voluptate, pro aliorum pernicie, quos in illa arte perire cogimus?