Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XLII (Paris fol.75rb-77rb; Harley fol.99ra-101va)

42.1.1 Post hec ibat Ihesus ultra mare Galilee et sequebatur eum turba multa quoniam uidebant signa que faciebat infirmis.

42.1.2 Abiit autem in montem Ihesus et illic sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum Pascha Iudeorum.

42.1.3 In uersutos uiros ne presumptuose eamus, dilecti, sed amemus cum nil nocuerit nostram uirtutem dare locum eorum perniciosis insidiis. Ita enim cessat omnis procacitas.

42.1.4 Et quemadmodum iacula cum in durum et tensum renitens aliquid inciderit, sed cum multo impetu iaciuntur rursus et immittentes.

42.1.5 Cum autem uehemencia immissionis non habuerit quid obuians, dissoluitur cito et quiescit, ita et in audacibus hominibus cum in eo impetuose incesserimus, seuiunt magis. Cum autem cesserimus et locum dederimus, mollimus facile omnem eorum insaniam.

42.1.6 Propterea utique et Christus quia audiuit quoniam audierunt Pharisei quoniam Ihesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes iuit in Galileam, inuidiam eorum extinguens et furorem quoniam congruum erat ab hiis natum esse sermonibus per secessionem mitigans.

42.1.7 Verumptamen in Galileam rursus uadens, non ad eadem uadit loca. Non enim in Chana iuit sed ultra mare. Ideoque sequebatur eum turba multa uidentes eius signa que fecerat in infirmis.

42.1.8 Propter quid non ea dicit secundum speciem? Quoniam quod plus libri hic maxime euangelista in sermonibus et ad plebem locutionibus consumere studuit.

42.1.9 Vide denique qualiter in anno integro. Magis autem uide qualiter et nunc in festo Pasche nichil plus nos edocuit gratia signorum quam quoniam paraliticum sanauit et filium reguli.

42.1.10 Non enim hoc studuit ut uniuersa adnunciaret quia neque possibile erat, sed et ex multis et magnis pauca. Et sequebatur eum, ait, turba multa quoniam uidebat signa que faciebat.

42.1.11 Non uehementer firme mentis erat hec assecutio. Tanta enim doctrina pocientes a signis inducebantur magis quod grossioris mentis erat. Signa enim, ait Paulus, infidelibus non fidelibus.

42.1.12 Sed non illa plebs que apud Matheum ita, sed audi qualiter: Stupebant omnes in doctrina eius, ait, quoniam docebat eos ut potestatem habens.

42.1.13 Quid autem utique montem assumit nunc et illic sedet cum discipulis suis? Propter id quod debebat fieri signum, hoc autem id est discipulos ascendere solos montem, accusatio multitudinis erat non sequentis eum.

42.1.14 Non autem huius gratia solum hoc facit montem assumens, sed et erudiens nos a tumultibus et ab ea que in medio est turbatione quiescere. Aptum enim ad philosophiam solitudo.

42.1.15 Multociens autem et solus ipse montem assumit et pernoctat et orat, docens quoniam eum qui maxime ad deum uadit, ab omni erui oportet turbatione et locum a tumultu purum inquirere.

42.1.16 Et erat prope Pascha dies festus Iuderorum. Qualiter igitur non ascendit ad diem festum, ait, sed omnibus festinantibus Iherosolimam ipse in Galileam uenit, et non ipse solus sed et discipulos eius ducens et illinc in Capharnaum?

42.1.17 Quiescibiliter de reliquo subexsoluebat legem occasionem accipiens a Iudaica nequicia. Et respiciens oculis, uidit turbam multam.

42.1.18 Hic ostendit quoniam nunquam simpliciter sedebat cum discipulis suis, sed fortassis diligenter loquens quid ad eos et docens aut esset conuertens eos ad seipsum.

42.1.19 Cuius maxime et hinc procurationem est discere et humilitatem et condescensionem que ad illos. Considerabant enim cum eo fortassis ad se inuicem uidentes. Deinde respiciens uidet turbam uenientem ad seipsum.

42.1.20 Igitur alii quidem euangeliste discipulos aiunt aduenientes interrogare ut non absoluat eos ieiunos. Hic uero inducit Philippum interrogari a Ihesu.

42.1.21 Et michi uidetur utraque esse uera, sed tamen non in eisdem facta temporibus, sed illa hiis esse antiquiora. Quare alia quidem illa alia uero hec sunt, cuius igitur gratia Philippum interrogat?

42.1.22 Nouit discipulorum eos qui maxime ampliori indigebant doctrina. Hic enim est qui post hec dicit: Ostende nobis patrem et sufficit nobis.

42.1.23 Propterea desuper eum erudiebat. Nam siquidem aliquod signum simpliciter factum esset, non utique appareret tantum esse miraculum.

42.1.24 Nunc autem prius eum cogit confiteri existentem inopiam, ut cognoscens in quibus erat, certius ita discat eius quod debebat miraculi magnitudinem. Et uide quid ille ait: Vnde uobis panes tot ut comedant hii?

42.1.25 Ita et in ueteri testamento ad Moysen dixit. Non enim prius signum fecit donec eum interrogauit: Quid est in manu tua?

42.1.26 Quia enim inopinabilia repente contingencia priorum nos in obliuionem immittere assueuerunt. Prius eum in confessione presentis inopie alligauit,

42.1.27 ut in stupore facto memoriam eorum que in confessionem deuenerunt, non possit de cetero abicere. Deinde a comparatione discat et signi magnitudinem. Quod utique et hic fit.

42.1.28 Et interrogatus respondit dicens: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt, ut unusquisque modicum quid accipiat. Hoc autem dicebat, temptans eum: Ipse enim nouerat quid debebat facere.

42.1.29 Quid est temptans eum? Aut enim ignorabat id quod debebat ab ipso dici? Non est hoc dicere.

42.2.1 Sed que est dictionis intelligencia? A ueteri testamento possibile est eam discere. Etenim et illic ait. Et factum est post uerba hec et temptauit deus Abraham et dixit: Accipe filium tuum amabilem quem amasti, Ysaac.

42.2.2 Neque enim illic hoc dicens apparet quoniam a temptatione expectabat scire finem siue obediat siue non. Qualiter enim? Qui omnia nouit ante generationem eorum? Sed humane utraque dicta sunt.

42.2.3 Sicut enim cum dicit, scrutatur corda hominum, non ignorancie scrutationem ostendit sed certissime cognitionis, ita hic cum dicat quoniam temptauit, nichil aliud ait quam quoniam sciebat certissime.

42.2.4 Sed et aliud est dicere quoniam approbationem eum operabatur. Sicut igitur Abraham tunc, ita et hunc nunc per talem interrogationem inducens in certissimam signi cognitionem.

42.2.5 Propter hoc utique et euangelista non infirmitati dictionis immorans ne suspiceris aliquod inconueniens de hiis que dicta sunt, induxit: Ipse enim nouerat quid debebat facere.

42.2.6 Verum illud obseruare necessarium qualiter cum fuerit suspicio nequaquam confestim euangelista cum multo corrigit studio quemadmodum hic.

42.2.7 Vt non quid tale suspicerentur qui audiebant adiecit correctionem dicens. Ipse enim nouerat quid debebat facere.

42.2.8 Ita et illic dicens quoniam persequebantur Iudei eum: Non solum quia soluebat sabbatum, sed quia patrem proprium dicebat deum, parem seipsum faciens deo.

42.2.9 Nisi enunciatio esset ipsius Christi per opera certificata adiecisset utique et illic correctionem hanc.

42.2.10 Si enim in quibus ipse dicit suspicit euangelista ne quis suspicetur, multo magis in hiis que alii de eo hoc dicebant. Suspexisset utique nisi competentem de eo uidisset tenentem suspicionem. Sed non stetit.

42.2.11 Nouerat enim eius mentem esse hoc et sentenciam immutabilem. Propterea dicens parem seipsum faciens deo, non usus est aliqua tali correctione. Non enim erat illorum suspicio corrupta per id quod dicebatur, sed enunciatio eius confirmata per opera.

42.2.12 Interrogato igitur Philippo, dicit ei unus ex discipulis suis, Andreas frater Symonis Petri: Est hic puerulus habens quinque panes ordeaceos et duos pisces, sed hec quid sunt ad tot?

42.2.13 Excelsior quidem Philippo Andreas, sed tamen non ad omne deuenit. Extimo autem neque simpliciter id dicere eum, sed audientem prophetarum miracula et qualiter Elyseus fecit quod de panibus signum.

42.2.14 Propter hoc utique ascendit quidem in aliquod excelsum, non autem ualuit ad ipsum deuenire uerticem.

42.2.15 Discamus hinc qui uoluptati attendimus que comedebant mirabiles uiri illi et magni et quantitatem eorum que inferebantur, et qualitatem et uilitatem eorum mense.

42.2.16 Videamus et imitemur ea denique que deinceps hiis sunt. Multe enim imbecillitatis hec sunt. Postquam enim dixit: Habet quinque panes ordeaceos; induxit: Sed hec quid sunt ad tot?

42.2.17 Extimabat enim quoniam a paucioribus quidem pauciora, a pluribus uero pluria debebat facere. Qui mirificabat quod non erat.

42.2.18 Similiter enim erat facile ei et a pluribus et a paucioribus facere manere panum naturam. Non enim materia subiecta indigebat.

42.2.19 Sed ut non uideantur creature aliene esse ab eius sapiencia, ut qui post hec detrahunt per ea que Marcionis egrotantes dicebant, ipsis creaturis utitur ad materiam miraculorum.

42.2.20 Quia igitur desperauerant utrique discipuli, tunc mirificauit de reliquo. Ita magis lucrati sunt prius confessi rei difficultatem ut cum factum fuerit, discant dei uirtutem.

42.2.21 Quia enim fieri signum debebat quod et a prophetis directum fuerat et similiter. Dicebat autem et gratias agens prius id faceret ut non infirmi in quandam decidant suspicionem.

42.2.22 Vide qualiter id et modo per omnia eleuat et differenciam ostendit. Nondum enim panibus apparentibus miraculum facit,

42.2.23 ut discas quoniam non entia ut entia ei subsistunt. Quemadmodum Paulus ait: Qui uocat non entia ut entia.

42.2.24 Vt parata enim et preparata mensa iussit eos confestim recumbere, ita et per hec mentem discipulorum suscitauit.

42.2.25 Quoniam autem et lucrati sunt ab interrogatione confestim obedierunt, et non tumultuati sunt neque dixerunt: Quid hoc est? Qualiter iubet recumbere nullo in medio apparente.

42.2.26 Ita et ante iussum signis credere inceperunt, qui in initio tantum decrediderunt ut dicerent: Vnde ememus panes?

42.2.27 Quoniam cum desiderio recumbere fecerunt turbas. Sed quid utique? Paraliticum debens restituere non orat, neque mortuum suscitans, neque mare refrenans, hic autem in panibus hoc facit?

42.2.28 Ostendens eos qui comestionem incipiunt, gratias agere oportet deo. Sed et aliter. In minoribus maxime illud operatur ut discas quoniam non indigens id facit.

42.2.29 Si enim indigeret, multo magis in maioribus id fecisset. Qui autem illa auctoritate facit, manifestum est quoniam hec condescensiue id facit.

42.3.1 Et adhuc et quoniam turba multa erat presens et oportebat eis suaderi quoniam secundum uoluntatem dei aduenerat.

42.3.2 Propterea quidem cum solus faciebat aliquod miraculum, nichil tale ostendit, cum autem in multis hoc faciat;

42.3.3 ut credant ipsi quoniam non deo contrarius est, neque oppositus ei qui genuit, et per gratiorum actionem destruit suspicionem, et dedit recumbentibus et impleti sunt.

42.3.4 Vidisti quantum serui et dominatoris est medium? Nam illi quidem ex mensura habentes gratiam ita mirificabant. Deus autem absoluta uirtute faciens cum multa omnia operabatur superhabundancia.

42.3.5 Et dicit discipulis: Colligite que superauerunt ex fragmentis. Hii uero collegerunt et impleuerunt duodecim cophinos.

42.3.6 Non ostentatio fuit hec superflua, sed ut non fantasiam extiment rem. Propterea utique et ex subiecta materia condidit.

42.3.7 Cuius autem gratia non turbis dedit portare sed discipulis? Quoniam maxime hos erudire uolebat, qui orbis terrarum debebant esse magistri.

42.3.8 Nam multitudo quidem nichil magnum debebat fructificare ex miraculis interim. Confestim denique obliti sunt ipsi et petebant aliud miraculum.

42.3.9 Hii uero non que contingunt lucrari deberent. Erat autem et inde condempnatio quod fiebat, non contingens portanti cophinum.

42.3.10 Quoniam autem eorum eruditionis gratia hec fiebant, ex eo quod dictum est postea, manifestum est cuius recoluit eos dicens: Nondum intelligitis quotos cophinos sumpsistis?

42.3.11 Et hoc id est pares numero esse discipulis cophinos reliquiarum, eiusdem cause gratia factum est. Postea uero quia eruditi sunt, non adhuc tot sed sportas septem.

42.3.12 Ego autem non multitudinem admiror eorum qui facti sunt panum solum, sed cum multitudine diligenciam et certitudinem superfluitari, sed quoniam neque plus neque minus fecit superfluum esse,

42.3.13 sed tantum quantum uolebat presciens quod consumeret, quod ineffabilis uirtutis erat.

42.3.14 Igitur credi quidem faciebant fragmenta id quod factum est utraque ostendencia et quoniam non fantasia quedam que facta erat, et quoniam ex illis erant ex quibus nutriti sunt.

42.3.15 Quod autem piscium, tunc quidem ex subiectis factum est. Postea uero post resurrectionem non adhuc ex materia subiecta. Cuius gratia?

42.3.16 Vt discas quoniam et nunc materia usus est, non propter indigenciam neque indigens subtractione, sed ut hereticorum obstruat ora.

42.3.17 Homines igitur uidentes signum dicebant quoniam hic est uere propheta. O degastrimargie superhabundancia! Infinita hiis operatus est mirabilia, et nusquam hoc confessi sunt, sed quando impleti sunt.

42.3.18 Ergo ex hoc manifestum est quoniam prophetam quemdam expectabant precipuum. Ideoque alii dicebant: Numquid hic est, o propheta?

42.3.19 Et hii: Hic est o propheta! O hoc articulus est quo caremus, et quasi ille significat et prolio, uulgare nostrum accipitur! Ihesus igitur cognoscens quoniam debent uenire et rapere eum ut faciant eum regem, secessit in montem.

42.3.20 Pape, quanta gastrimargie est tyrannis? Quanta mentis est facilitas? Non ultra legem uindicant, non ultra eis sabbati transgressionis cura est, non ultra zelantur pro deo, sed omnia eiecta sunt uentre eis repleto.

42.3.21 Et propheta erat apud eos, et regem intronizare debebant. Christus autem fugit. Quid utique umquam? Erudiens nos mundanas contempnere dignitates, et ostendens quoniam nullo indiget eorum que in terra.

42.3.22 Qui enim omnia uilia elegit et matrem et domum et ciuitatem et educationem et uestimentorum stolam, hic non debebat eciam postea ab hiis que in terra apparere.

42.3.23 Nam que quidem a celis et clara erant et magna, et angeli et stella et pater clamans, et spiritus testans, et prophete a longe predicantes. Que uero in terra omnia uilia ut et ita uirtus magis appareat.

42.3.24 Venit autem et erudiens nos contempnere ea que hic, et nusquam horrere neque stupere ob ea que in hac uita sunt clara, sed deridere omnia hec et futura amare.

42.3.25 Qui enim ea que hic sunt admirantur, non admirantur ea que sunt in celis. Propterea et Pilato dicebat: Meum regnum non est hic. Vt non uideatur de reliquo humano timore et potentatu ad persuadendum abuti.

42.3.26 Qualiter igitur dixit propheta: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus, ascendens super subiugalem?

42.3.27 Quoniam regnum illud quod est in celis sed non hoc. Propterea utique rursus dixit: Gloriam ab homine non suscipio.

Morale xlii. de eo quod non oportet nosse uite huius gloriam et de hiis qui male congregant et male expendunt.

42.4.1 Discamus igitur, dilecti, gloriam que est ab hominibus contempnere et non concupiscere. Honorati enim sumus honore maximo et ad quem hic comparatus conuicium et derisio et contumelia uere est.

42.4.2 Quemadmodum igitur et diuicie hee ad illa inopia sunt, et uita hec sine illa mortificatio est. Dimitte enim, ait, mortuos sepelire mortuos suos, ita et gloria hec ad illam uerecundia et derisio est.

42.4.3 Ne igitur eam persequamur. Si enim qui tribuunt eam umbra et sompniis sunt uiliores, multo magis hec gloria.

42.4.4 Gloria enim hominibus ut flos feni. Quid autem flore feni uilius fiet umquam? Si autem et permansibilis esset, quid anime utique prodesse ualeret? Nichil.

42.4.5 Sed et noceret maxime seruos faciens, seruos argento emptis deteriores, seruos non uni domino solum, sed et duobus et tribus et infinitis diuersa iniungentibus obedientes.

42.4.6 Quanto melius est liberum esse quam seruum? Tanto melius est liberum quidem ab hominem seruitute, seruum autem dei dominationis.

42.4.7 Vniuersaliter autem si uis gloriam concuspicere, gloriam concupisce, sed immortalem. Etenim clarius est theatrum et maius lucrum.

42.4.8 Qualiter? Quoniam hii quidem te iubent consumentem placere eis, Christus autem contrarium omne. Etenim centupla tibi dat eorum que dantur a te, et uitam eternam hiis adiicit.

42.4.9 Quid igitur melius, in terra aut in celis? ab hominibus aut a deo in admirationem deduci? in damno aut in luchro? coronari in una die aut in infinita secula?

42.4.10 Da indigenti et non da saltanti ut non cum tuis pecuniis et animam perdas illius. Tu enim causa es perdicionis illius propter intemporaneam largitionem.

42.4.11 Si enim qui saltant nossent quoniam studium hoc non lucrosum eis deberet esse, dudum iam cessassent hoc adinuenientes.

42.4.12 Cum autem te applaudentem concurrentem consumentem omnia tua inspexerint expendentem, et si nollent huic adherere lucri concupiscencia detinerentur.

42.4.13 Si uero cognouissent quoniam nullis utique laudabit ea que sunt illorum, cito utique destitissent a laboribus propter infructuosum. Cum autem uiderint rem hanc a multis in admirationem deductam, fit mandibula eis aliorum laus.

42.4.14 Desistamus igitur a non lucrosa consumptione. Discamus in quibus et quando consumere oportet, ne utique utrinque exacuamus deum, et congregantes unde non oportet, et dispergentes in que non oportet.

42.4.15 Quanta enim non utique dignus es ira, cum meretrici das preteriens inopem?

42.4.16 Si enim et ex iustis laboribus tribueres, nonne crimen esset illa res mercedem malicie tribuere, et pro quibus torquere oportet et pro hiis honorare?

42.4.17 Cum autem et orphanos exuens et uiduas ledens nutrit luxuriam, excogita qualis hiis qui presumunt erit ignis.

42.4.18 Audi Paulum dicentem: Non solum ea faciunt, sed et coacceptant eos qui agunt.

42.4.19 Fortassis uehementer uos tetigimus, sed etsi uos non tangamus, ea que per res expectant supplicia eos qui incorrigibiliter peccant.

42.4.20 Que igitur utilitas in sermonibus gratificare eis qui per opera torqueri debent? Coacceptas saltatorem, laudas et admiraris?

42.4.21 Quo circa illo factus es deterior. Nam hinc quidem inopia ueniam dat, etsi rationem non habenti. Tu autem et hac priuatus es excusatione.

42.4.22 Et illum quidem si interrogauero: Quid utique unquam alias artes relinquens ad hanc uenisti turpem et coinquinatam? dicet: Quoniam licet pauca laborantem multa fructificare.

42.4.23 Te autem si interrogauero: Quid utique admiraris eum qui in luxuria uiuit et in nocumento multorum? Non habes ad hanc occasionem confugere, sed necessarie inferius inclinare caput et uerecundari et erubescere.

42.4.24 Si uero a nobis noxas expetitus, nichil utique haberes dicere. Cum terribile illud et ineuitabile uenerit iudicium, ubi cogitationum et rerum et omnium soluemus noxas, qualiter stabimus, quibus oculis iudicem uidebimus?

42.4.25 Quid dicemus? Quid respondebimus? Qualem rationabilem premittemus occasionem huius consumptionis et delectationis, aut aliorum perditionis quos per illorum artem perdimus?

42.4.26 Non est quid dicere, sed necesse torqueri supplicio finem non habente neque sciente.

42.4.27 Quod ut non fiat hinc iam omnia custodiamus, ut cum benigna spe abeuntes pociamur eternis bonis,

42.4.28 quibus fiat omnes nos frui gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY