PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

42.4.1 Discamus igitur, dilecti, gloriam que est ab hominibus contempnere et non concupiscere. Honorati enim sumus honore maximo et ad quem hic comparatus conuicium et derisio et contumelia uere est.
CLOSE
Griffolini

42.4.1 Assuescamus igitur, dilectissimi, huius saeculi honorem contemnere. Neque eum desyderemus, honorati sumus honore maximo, cui hic comparatus infamia, nugae, ignominia est,
CLOSE
Griffolini-Montanus

42.4.1 Assuescamus igitur dilectissimi, huius seculi honorem contemnere, neque eum desideremus, honorati sumus honore maximo: cui hic comparatus, infamia, nugae, ignominia est:
CLOSE
Montfaucon

42.4.1 Discamus ergo, dilecti, humanos honores spernere, non desiderare. Honore namque magno afficimur, cui comparatus humanus honor, contumelia est, risus et comoedia;