Commentarius
[Homilia XLII]
42.1.1 Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, in partes Tiberiadis, et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super iis qui infirmabantur.
42.1.2 Abiit ergo in montem Jesus, et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum pascha Judaeorum.
42.1.3 Cum improbis noxiisque viris ne versemur, dilecti; sed quando virtutem nostram non laedent, id curemus, ne eorum insidiis ac nequitiae locum demus; ita enim omnis impetus frangitur.
42.1.4 Ac quemadmodum jacula quando in durum firmumque locum incidunt, magno impetu in eos qui jaculantur resiliunt;
42.1.5 quando autem violenter immissa nihil durum et asperum reperiunt, cito sedantur et desinunt: ita feri audacesque homines, cum repugnamus, magis exasperantur; cum vero cedimus, illorum furorem cito sedamus.
42.1.6 Idcirco Christus, cum audissent Pharisaei ipsum plures quam Joannem discipulos colligere, pluresque baptizare venit in Galilaeam, ut invidiam illorum exstingueret, et furorem, quem ipsos ex ea re concepisse verisimile erat, per secessum sedavit.
42.1.7 Caeterum in Galilaeam reversus, non eadem adit loca. Non enim in Cana venit, sed trans mare. Idcirco sequebantur illum turbae multae, cum viderent signa quae faciebat.
42.1.8 Quae signa? Cur illa non recenset? Quia hic Evangelista magnam libri sui partem concionibus replevit.
42.1.9 Vide namque quomodo per annum integrum, imo in festo Paschae non aliud miraculum memoret, quam paralyticum et filium reguli cutatos1862: curatos.
42.1.10 Neque enim omnia narrare voluit, id quod certe fieri non poterat; sed ex multis magnisque pauca dixit. Et sequebatur, inquit, eum turba multa, quia videbant signa quae faciebat.
42.1.11 Non firma mente sequebantur: ad tantam enim doctrinam ex signis potius inducebantur; quod crassioris erat animi. Signa enim, inquit, non fidelibus, sed incredulis.
42.1.12 At non hujusmodi populus apud Matthaeum: sed audi quomodo; Stupebant omnes de doctrina ejus, quia docebat eos tamquam potestatem habens.
42.1.13 Cur autem montem nunc adiit, et ibi sedebat cum discipulis? Ob futurum signum. Quod autem discipuli tantum ascenderint, illa populi non sequentis culpa est.
42.1.14 Neque hac solum de causa montem petiit, sed etiam ut nos doceret, tumultum et turbam esse vitandam, atque idoneam philosophiae esse solitudinem.
42.1.15 Saepe autem ipse solus montem ascendit, et pernoctat orans, ut nos doceat, eum qui ad Deum accedit, omni tumultu vacuum esse, et tranquillum locum quaerere debere.
42.1.16 Erat autem proximum Pascha dies festus Judaeorum. Cur, inquies, non ascendit ad diem festum, sed cum omnes Jerosolymam pergerent, ipse in Galilaeam venit: neque ipse solus, sed cum discipulis, et inde in Capernaum?
42.1.17 Paulatim legem solvit, ex Judaeorum nequitia occasionem captans. Et cum sublevasset oculos, vidit turbam multam.
42.1.18 Hic ostendit ipsum nunquam sine causa sedisse cum discipulis; sed fortassis ut accuratius ipsos alloqueretur et doceret; eosque sibi devinciret:
42.1.19 unde discimus quantam illorum providentiam gereret, quam se demitteret, ut se illis attemperaret. Sedebant vero simul sese fortasse mutuo respicientes; Deinde respiciens videt multitudinem accedentem.
42.1.20 Caeteri Evangelistae dicunt discipulos accedentes rogasse et obsecrasse illum ne dimitteret eos jejunos; hic vero Philippum inducit a Christo interrogatum.
42.1.21 Utrumque mihi verum videtur, sed non eodem ipso tempore gestum; sed aliud alterum praecessisse; ita ut res diversae narrentur. Cur ergo Philippum interrogat?
42.1.22 Sciebat qui discipuli plus doctrina egerent: hic enim est qui postea dicit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
42.1.23 Ideo prius illum instituit. Nam si absque ullo apparatu signum editum fuisset, non tantum apparuisset miraculum.
42.1.24 Jam vero prius curat ut penuriam confiteatur, ut hinc majus ipsi videretur miraculum. Vide quid dicat ille: Unde nobis tot panes, ut manducent hi?
42.1.25 Sic in veteri lege Moysi dicebat, idque antequam miraculum patraret: Quid est in manu tua?
42.1.26 Quia enim miracula quae repente accidunt, priorum nobis oblivionem inducere solent, primo illum confessione sua alligavit,
42.1.27 ut non deinde stupore perculsus confessae rei memoriam abjiceret, et hinc comparatione facta miraculi magnitudinem edisceret; quod hic etiam accidit.
42.1.28 Interrogatus ille respondet: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt illis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Hoc autem dicebat tentans illum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
42.1.29 Quid sibi vult, tentans illum? Num ignorabat quid dicturus esset? Hoc dici nequit.
42.2.1 Quaenam ergo est dicti sententia? Ex veteri lege possumus illam ediscere. Nam ibi quoque dicitur: Post haec tentavit Deus Abraham dicens: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac.
42.2.2 Neque enim id dixit, ut experiretur an obsequuturus esset, necne; utpote qui omnia videat antequam fiant. Sed humano more utrumque dictum est;
42.2.3 ut cum dicit, Scrutatur corda hominum, non ignorantiam, sed accuratam cognitionem indicat; sic cum dicit, tentavit, nihil aliud sibi vult, quam ipsum accurate novisse.
42.2.4 Vel aliud dici possit, ipsum nempe probatiorem eum reddidisse, dum et tunc Abrahamum, et nunc Philippum per interrogationem in majorem signi notitiam deduxit.
42.2.5 Quapropter Evangelista, ne ex verbi simplicitate quid absurdum suspicareris, addidit, Ipse enim sciebat quid esset facturus.
42.2.6 Caeterum illud maxime observandum; quomodo cum prava suspicio adest, statim eam Evangelista diligenter amoveat.
42.2.7 Ut igitur hoc loco ne quid simile suspicarentur auditores, correctionem hanc addidit, Ipse enim sciebat quid esset facturus;
42.2.8 sic et ibi cum ait: Judaei illum persequebantur, non solum quia solvebat sabbatum, sed etiam quia Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
42.2.9 Nisi ea esset ipsius Christi sententia operibus confirmata, addidisset et ibi correctionem illam.
42.2.10 Nam si in verbis Jesu timet Evangelista ne quis suspicionem habeat; multo magis in iis quae de illo alii dicerent suspicatus fuisset, si non vidisset veram de illo opinionem haberi: sed nihil dixit;
42.2.11 sciebat enim Christi sententiam et immobile decretum. Ideoque cum dixisset, aequalem se faciens Deo, non usus est illa correctione; non enim corrupta illorum erat opinio, sed vera de illo sententia operibus confirmata.
42.2.12 Cum ergo Philippum interrogasset, dicit Andreas frater Simonis Petri: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos?
42.2.13 Sublimius cogitat Andreas quam Philippus, neque tamen penitus rem intellexit. Puto autem illum non sine causa ita loqui; sed cum audisset Prophetarum miracula, ut Elisaei circa panes.
42.2.14 Hinc ascendit quidem ad quamdam sublimitatem, sed non ad culmen pervenit.
42.2.15 Hinc discamus qui deliciis sumus dediti, quis cibus esset tam mirabilium virorum, quam tenuis, cujus generis, ipsosque in mensae frugalitate et conditione imitemur.
42.2.16 Sequentia multam declarant imbecillitatem. Nam postquam dixerat, habet quinque panes hordeaceos, addidit: Sed haec quid sunt inter tantos?
42.2.17 Putabat enim miraculorum editorem ex paucioribus pauciora, ex pluribus plura facturum esse. Sed non ita res se habebat.
42.2.18 Nam perinde illi erat ex pluribus et ex paucioribus ingentem panum copiam parere. Neque enim subjecta materia opus habebat.
42.2.19 Sed ne creatura videretur aliena esse ab ipsius sapientia, id quod perperam Marcionistae dicebant, ipsa creatura ad miracula patranda usus est.
42.2.20 Cum ergo ambo discipuli non sperarent, tunc miraculum edit. Sic enim magis illi lucrati sunt, cum prius rei difficultatem confessi essent, ut re peracta Dei virtutem nossent.
42.2.21 Quia enim futurum signum erat, quod a prophetis editum fuerat, etiamsi non pari modo, et praemissa gratiarum actione ipsum editurus erat, ne imbecilli in suspicionem inciderent;
42.2.22 vide quomodo per omnia mentes erigat et differentiam ostendat. Cum enim nondum panes apparerent, miraculum edit;
42.2.23 ut intelligas ea quae non exsistunt, ut ea quae sunt, ipsi subdita esse, ut Paulus ait, Qui vocat ea quae non sunt, ac si essent.
42.2.24 Ac si enim apparata mensa esset, jussit eos statim discumbere, sicque discipulorum mentem erexit.
42.2.25 Cum autem ex interrogatione lucrati essent, statim paruerunt, nec turbati sunt, neque dixerunt: Quid hoc est? Cur discumbere jubes, cum nihil in medio appareat.1862: appareat?
42.2.26 Sic antequam signum viderent credere coeperunt, qui initio ita non credebant, ut dicerent, Unde ememus panes?
42.2.27 Imo alacriter turbas discumbere jusserunt. Sed cur paralyticum sanaturus, mortuum suscitaturus, mare sedaturus, non precatur; hic vero cum de panibus agitur id facit?
42.2.28 Ut doceat, ante cibum gratias esse Deo agendas. Alioquin autem in minimis id facere solet, ut discas illum non quod indigeat ita facere.
42.2.29 Si enim indiguisset, potius id in majoribus fecisset. Qui vero illa cum auctoritate fecit, haec sese haud dubie demittendo peregit.
42.3.1 Ad haec vero turba magna aderat, cui persuadendum erat, se secundum Dei voluntatem venisse.
42.3.2 Quapropter quando solus signum quodpiam edit, nihil hujusmodi exhibet: quando autem multis praesentibus id agit;
42.3.3 ut illis suadeat se non esse Deo adversarium neque Patri contrarium, per gratiarum actionem illam suspicionem tollit. Et dedit discumbentibus, et impleti sunt.
42.3.4 Viden’ differentiam inter servum et dominum? Illi namque, ut qui ad mensuram gratiam haberent, sic miracula patrabant; Deus autem absoluta agens potestate, cum auctoritate omnia operabatur.
42.3.5 Et dixit discipulis, Colligite fragmenta. Illi vero collegerunt, et impleverunt duodecim cophinos.
42.3.6 Haec non erat superflua ostentatio; sed ideo factum ne praestigiae viderentur esse, ideoque ex subjecta materia creat.
42.3.7 Cur non turbis gestanda dedit illa, sed discipulis? Quia hos maxime instituere volebat, qui futuri erant doctores orbis.
42.3.8 Multitudo namque non magnum adhuc lucrum ex miraculis reportatura erat. Statim quippe sunt obliti, aliudque miraculum requisierunt.
42.3.9 Discipuli vero non parvam hinc utilitatem accepturi erant. Nec parva hinc damnatio Judae fuit, quod cophinum gestaret.
42.3.10 Quod autem illud ad eorum institutionem factum sit, liquet ex eo quod postremo dicitur, quod illis in memoriam revocaverit dicens: Nondum cogitatis quot cophinos accepistis?
42.3.11 Eademque de causa factum est ut cophini discipulis numero pares essent. Deinde vero quoniam instituti fuerant, non tot superfuerunt, sed sportae septem.
42.3.12 Ego vero non modo miror panum copiam, sed cum copia fragmentorum, numeri quoque accurationem, quod neque plus neque minus redundare curaverit,
42.3.13 sed quantum voluit, quod praesciret quantum insumendum foret; quod ineffabilis erat potestatis.
42.3.14 Confirmarunt itaque fragmenta utrumque miraculum, et probarunt rem non esse imaginariam, et ex iis quae comederant superfuisse.
42.3.15 Piscium vero miraculum, tunc ex subjectis piscibus factum est. Post resurrectionem vero, non ex subjecta materia. Quare?
42.3.16 Ut discas ipsum etiam nunc materia usum fuisse; non quod illa ut fundamento egeret, sed ut haereticorum ora obstrueret.
42.3.17 Turbae autem dicebant, quia hic est vere propheta. O gulae aviditatem! innumera ediderat his mirabiliora, et nusquam hoc confessi sunt, nisi cum essent exsaturati.
42.3.18 Inde ergo liquet ipsos prophetam quemdam eximium exspectavisse. Nam illi dicebant, Tu es propheta?
42.3.19 hi vero, hic est propheta. Jesus autem cum cognovisset quia venturi erant ut raperent eum et facerent eum regem: secessit iterum in montem.
42.3.20 Papae, quanta gulae tyrannis! quanta volubilitas animi! Non ultra legem vindicant, non ultra violatum sabbatum curant, non ultra Dei zelo moventur, sed repleto ventre omnia abjecerunt.
42.3.21 Tum propheta apud illos erat, et regem erant coronaturi: Christus autem fugit. Quare? Ut nos doceat spernendas esse dignitates, et ostendat se nulla ex terrenis rebus opus habere.
42.3.22 Nam qui omnia vilia elegit et matrem, et domum, urbem, educationem, vestimenta, non ex terrenis conspicuus futurus erat.
42.3.23 Nam caelestia clara magnaque erant, Angeli, stella, Pater clamans, Spiritus testificans, prophetae jam olim praedicantes. In terra autem vilia omnia erant, ut sic ejus potestas magis appareret.
42.3.24 Venit certe nos instituturus, ut contemnamus praesentia, neque admiremur ea quae in hac vita splendida videntur; sed ea omnia irrideamus, futuraque amemus.
42.3.25 Nam qui praesentia miratur, non mirabitur ea quae in caelis sunt. Ideo dicebat Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo; ne videretur humano metu et potentia ad persuadendum uti.
42.3.26 Cur ergo dicit propheta: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super subjugalem?
42.3.27 Hic de regno loquitur caelesti, non de terreno. Ideo rursum dicebat, Gloriam ab homine non accipio.
42.4.1 Discamus ergo, dilecti, humanos honores spernere, non desiderare. Honore namque magno afficimur, cui comparatus humanus honor, contumelia est, risus et comoedia;
42.4.2 ut et divitiae terrenae illis comparatae paupertas sunt, et vita haec sine illa mors est. Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos; sic gloriae1862: gloria haec, si ad illam conferatur, pudor est et risus.
42.4.3 Ne igitur hanc aucupemur. Nam si ii qui dant illam umbra et somniis sunt viliores, multo magis ipsa gloria:
42.4.4 Gloria enim hominis tamquam flos foeni. Quid flore foeni vilius fuerit? Sed etiamsi diuturna esset, quid hinc animae lucri? nihil;
42.4.5 imo admodum nocet et servos efficit, emtitiis servis deteriores, qui non uni domino, sed duobus, tribus, millibus, diversa mandantibus serviant.
42.4.6 Quanto melius est liberum esse, quam servum? Liberum1862: servum: liberum quidem ab hominum servitute, servum imperanti Deo.1862: Deo?
42.4.7 Si vis tandem amare gloriam, ama; sed immortalem: nam ejus et spectaculum splendidius est, et lucrum majus.
42.4.8 Hi te jubent dispendio tuo ipsis placere: Christus vero contra centuplum donorum tibi retribuit, et his vitam aeternam addit.
42.4.9 Quid ergo melius, in terra an in caelis, hominibus an Deo, admirationi esse? damno, an lucro tuo? coronari ad unam diem, an ad infinita saecula?
42.4.10 Da egenti non tripudianti, ne cum pecuniis tuis animam illius perdas. Tu enim quod haec studiose et intempestive colas, perniciei illius auctor es.
42.4.11 Si scirent enim illi qui orchestrae dant operam ex arte nihil sibi fore lucri, jam pridem destitissent.
42.4.12 Cum autem te vident plaudentem, accurrentem, sumtus profundentem, tua exhaurientem, etiamsi nollent pergere, lucri cupidine tenentur.
42.4.13 Si scirent, neminem sua laudaturum esse, cito desisterent a laboribus, lucro cessante. Cum vero rem admirationi multis esse vident, inescantur laudibus.
42.4.14 Cessemus inutiliter impendere. Discamus qua in re et quando impendere oporteat: ne utrinque Deum ad iram provocemus, et congregando unde non licet, et dispergendo in quae non oporteret.
42.4.15 Qua vindicta non dignus es cum pauperem praetercurrens, meretrici largiris?
42.4.16 Etiamsi enim ex justis laboribus erogares, annon culpa esset, nequitiae mercedem dare, et pro merita poena honorem impendere?
42.4.17 Cum vero spoliatis pupillis, senibusque nudatis, lascivos alis, cogita quis ignis tanto sceleri sit paratus.
42.4.18 Audi quid dicat Paulus: Non tantum qui haec faciunt, sed qui laudant facientes.
42.4.19 Fortasse acrius vos incessimus; sed si nos non incessamus, supplicia manent eos qui nunquam emendantur.
42.4.20 Quid juvaret vos gratiose alloqui, reipsa supplicio propter opera afficiendos? Laudas saltantem, celebras, miraris?
42.4.21 Ergo illo factus es deterior. Illum paupertas excusare videtur, etiamsi non culpa sit immunis; tu vero etiam hac defensione cares.
42.4.22 Illum si interrogem, Cur aliis relictis artibus, hanc impuram et exsecrandam sectaris? Respondebit, Quia possum parvo labore multum lucrari.
42.4.23 Te vero si interrogem, Cur lascivum miraris, qui ad multorum perniciem vitam ducit? Non poteris ad eamdem defensionem confugere, sed cogeris demisso vultu erubescere.
42.4.24 Quod si nobis rationem exigentibus, ne mutire quidem potes; quando horrendum illud et inevitabile tribunal apparebit, ubi et cogitationum et actuum reddituri sumus rationem, quomodo stare poterimus? quibus oculis judicem respiciemus?
42.4.25 quid dicemus? quam defensionem proferemus? quam excusationem aptam, ineptam habebimus? an nos id facere pro impensa, pro voluptate, pro aliorum pernicie, quos in illa arte perire cogimus?
42.4.26 Nihil certe poterimus dicere; sed necessario puniemur, supplicio nunquam finiendo, nunquam terminando.
42.4.27 Quod ne accidat, hic jam summo studio caveamus, ut cum bona spe hinc migrantes, aeterna bona consequamur;
42.4.28 quae utinam omnes adipiscamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, simulque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.