42.4.14 Desistamus igitur a non lucrosa consumptione. Discamus in quibus et quando consumere oportet, ne utique utrinque exacuamus deum, et congregantes unde non oportet, et dispergentes in que non oportet.
42.4.14 Abstineamus igitur1470/1486/1530: om., dilectissimi, his impensis, quae nullam afferunt utilitatem. Discamus in quibus et quando consumere oporteat, ne utrinque deum ad iram prouocemus, et congregando unde non licet, et dispergendo in quae non licet.
42.4.14 Abstineamus dilectissimi his impensis, quae nullam afferunt vtilitatem: discamus in quibus et quando consumere oporteat, ne vtrinque deum ad iram prouocemus, et congregando vnde non licet, et dispergendo in quae non licet.
42.4.14 Cessemus inutiliter impendere. Discamus qua in re et quando impendere oporteat: ne utrinque Deum ad iram provocemus, et congregando unde non licet, et dispergendo in quae non oporteret.