Omelia XLII (xli)

42.1.1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, et sequebatur eum multitudo magna, qui1603: quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur, et cetera.

42.1.2 [abest]

42.1.3 Nolimus dilectissimi prauos et maledicos homines prosequi, et insectari: sed eos et eorum maliciam toleremus, cum nihil ab his virtus nostra offendatur, nihil detrimenti accipiat: ita enim omnis eorum impetus frangitur.

42.1.4 Et quemadmodum sagittae in durum aliquod signum immissae, magno impetu huc illuc disperguntur,

42.1.5 mollius vero assecutae, figuntur, et desinunt: ita et maledicos et feros repugnando magis exasperamus, cedendo mitigamus facile, et eorum mollimus insaniam.

42.1.6 Idcirco Christus, cum audissent Pharisaei ipsum plures quam Ioannes discipulos habere, et baptizare, abiit in Galilaeam, vt eorum inuidiam et furorem quem ex se audito ortum credibile erat, extingueret:

42.1.7 non tamen eundem locum, quem ante petiit: non enim in Cana Galilaeae, sed trans mare concessit. Sequebatur autem eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat.

42.1.8 Quae nam? cur non enumerat? Quoniam hic euangelista plurimum in Christi sermonibus, et doctrina versatur,

42.1.9 considera in toto anno: etenim nunc in festo Paschae non aliud quam paralytici, et filii reguli nobis signum exposuit.

42.1.10 Neque enim omnia narrauit, neque potuisset, sed ex multis et magnis pauca. Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat.

42.1.11 Non philosophicis admodum subtilitatibus vtitur: ad tantam enim doctrinam magis signis adducebantur, et rudiores maxime. Signa enim, inquit, non fidelibus, sed incredulis:

42.1.12 sed non huiusmodi apud Matthaeum populus, verum stupebant omnes doctrinam eius, quia docebat1603: docebant eos tanquam potestatem habens.

42.1.13 Quid autem montem subiit, et ibi sedebat cum discipulis suis? Propter futurum signum. Quod autem soli cum ipso discipuli ascenderunt, multitudinis non sequentis desidiam coarguit.

42.1.14 Ad hoc etiam nos admonet a perturbationibus et tumultu discedendum. Idoneus siquidem ad philosophiam locus solitudo:

42.1.15 aliquando Christus solus montem ascendit, et pernoctat, et orat: vt ostendat qui deo vult frui, eum ab omni cura et solicitudine vacare, et quietum locum quaerere oportere.

42.1.16 Erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum. Qua nam gratia omnibus ad solennitatem Hierosolymam properantibus ipse in Galilaeam, et inde in Capernaum, non modo abiit, sed et ducit discipulos?

42.1.17 Vt paulatim legem soluat, cum Iudaeorum malicia occasionem acceperit. Cum subleuasset Iesus oculos, vidit quod multitudo magna venit ad eum.

42.1.18 Non ab re cum discipulis sedere ostendit, sed aliquid diligentius et magna omnium attentione disserere.

42.1.19 Ex quo Iesu studium et humilitatem in discipulos videre licet. Sedebant intentis in magistrum oculis. Inde cum subleuasset Iesus oculos, vidit multitudinem venientem,

42.1.20 alii euangelistae dicunt discipulos obsecrasse Iesum, ne ieiunos dimitteret: Ioannes autem, Iesum Philippum rogasse.

42.1.21 Vtrunque mihi verum videtur, alio et alio tempore: illud, quam hoc antiquius. Sed quam ob rem Philippum interrogat?

42.1.22 Norat qua discipuli magis doctrina indigerent. Hic est, qui postmodum ait. Ostende nobis patrem, et sufficit nobis.

42.1.23 Propterea eum rogauit, vt magis appareret miraculum,

42.1.24 et coactus confiteri penuriam, melius intelligeretur miraculi magnitudo, quam si simpliciter id fecisset. Ait ergo: Vnde ememus panes, vt manducent hi?

42.1.25 Sic et in veteri testamento, non prius1603: potius signum fecit deus quam Mosem interrogaret: Quid est hoc, quod tenes in manu tua?

42.1.26 Nam cum admirabile aliquid et repentinum priorum nonnunquam obliuionem facere soleat, primum eum propria confessione alligari voluit,

42.1.27 vt nullo stupore obliuisci iam possit. Vult praeterea comparatione signi magnitudinem intelligi. quod sane et hic sit.

42.1.28 Et interrogatus ille ait: Ducentorum denariorum panes, inquit, non sufficiunt his, vt vnusquisque modicum quid accipiat. Hoc autem dicebat tentans eum, ipse enim sciebat quid esset facturus.

42.1.29 Quid significat, Tentans eum? Num quid esset responsurus, ignorabat? Minime.

42.2.1 Quid igitur? Ex veteri testamento licet intelligi, vbi inquit: Quae postquam gesta sunt, tentauit deus Abraham. Ille respondit, Adsum. Ait illi: Tolle filium tuum vnigenitum quem diligis Isaac.

42.2.2 Non dixit hoc, vt an pareret experiretur, cum omnia deus videat priusquam fiant: sed hominis more vtrunque dictum est.

42.2.3 Sicut enim cum dicit, Scrutatur corda hominum: non ignorationis est, sed certissimae cognitionis: ita tentauit, nihil aliud quam1603: quamuis certam scientiam significat,

42.2.4 vel quod probatiorem ipsum fecit. Vt ergo Abraham, ita et Philippum interrogando admonet, vt miraculum diligentius consideret.

42.2.5 Ideo euangelista ne quid his verbis absurdum de Christo suspicareris, et in magnum prolabereris errorem, Ipse (inquit) sciebat quid esset facturus.

42.2.6 Caeterum illud maxime obseruandum est, quod quando praua subest suspicio, illam protinus euangelista studiose amolitur.

42.2.7 Vt igitur hoc loco ne quid tale suspicarentur1603: suspicarent auditores, correctionem addidit, dicens: Ipse enim sciebat quid esset facturus.

42.2.8 sic et illic, cum inquit, Propterea magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo:

42.2.9 Nisi ea esset Christi operibus confirmata sententia, eam quoque correxisset suspicionem.

42.2.10 Nam si in Iesu verbis timet euangelista, ne quid perperam suspicemur: multomagis in aliorum sermonibus, si non verum id eos opinari intelligeret. Sed nihil dixit.

42.2.11 norat enim eam fuisse Christi sententiam, quod esset aequalis deo, nec eos perperam opinatos.

42.2.12 Cum igitur interrogasset Philippum, dixit Andreas frater Simonis: Est puer vnus hic, qui habet quinque panes ordeaceos, et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos?

42.2.13 Prudentior quam Philippus Andreas, non tamen penitus rem intellexit. Puto autem eum adductum prophetarum miraculis: vt Helisaei ex panibus.

42.2.14 praecessit ergo Andreas Philippum, non tamen in ipsum cacumen euasit.

42.2.15 Hinc deliciis dediti intelligant, quid magni illi viri et admirabiles comederint, quam vilis et modica eorum mensa fuerit.

42.2.16 Intueamur eorum in omnibus abstinentiam et imitemur. Sequentia etiam multam declarant imbecillitatem. Cum enim dixisset, Habet quinque panes ordeaceos: subdidit, Sed quid haec inter tantos?

42.2.17 Putabat enim ex paucioribus pauciora, ex pluribus plura facturum miraculorum authorem, in quo decipiebatur.

42.2.18 Similiter enim et ex pluribus, et paucioribus panes multiplicare poterat: neque enim subiecta materia indiget deus.

42.2.19 Sed ne creatura ab ipsius sapientia aliena videretur, vt secuti homines Marcionis opinione infecti calumniati sunt, ipsa vsus est creatura in miraculorum subiectum.

42.2.20 Et cum ambo discipuli nihil sperarent, signum ostendit: ita prius rei difficultate confessa, maius lucrum consequitur. Diuina enim demonstrabatur potentia.

42.2.21 Cum enim signum superiori tempore a prophetis factum, licet non eodem modo facturus esset, et gratias prius acturus, ne stulte eius imbecillitatem opinarentur,

42.2.22 considera quo nam pacto ex omnibus mentes erigit, et differentiam demonstrat. Siquidem nondum visis panibus, vt intelligas quae non sunt,

42.2.23 sicut ea quae sunt, ei subdita esse: vt Paulus testatur, Vocans quae non sunt, tanquam ea quae sunt,

42.2.24 tanquam paratis epulis praecepit illos statim discumbere, vt hinc discipulorum animos excitaret.

42.2.25 Cum enim ex sermone illo lucrati essent, continuo paruerunt, neque perturbati sunt, dicentes: Quid hoc est? quid iubes discumbere? nihil est paratum.

42.2.26 Sed ante miraculum credere coeperunt. Et qui paulo ante adeo diffidebant, vt vnde emerent panes nescirent,

42.2.27 iam fidenter discumbere turbam faciunt. Sed quid tandem cum sanaturus esset paralyticum, cum suscitaturus mortuum, cum maris sedaturus tempestatem, non agit gratias,

42.2.28 hic agit? vt ostendat ante cibum gratias deo agendas. Accedit ad hoc, quod in minoribus maxime gratias agit, vt non indigentiam intelligas.

42.2.29 Nam si indiguisset, longe magis id in maioribus fecisset: quae si authoritate et virtute propria operabatur, et illa operatum constat.

42.3.1 Praeterea et multitudo magna aderat, quam persuaderi oportebat diuina id fieri voluntate.

42.3.2 Quam ob rem cum solus facit signa, nihil eiusmodi dicit: praesente autem multitudine

42.3.3 ne deo et patri aduersari putaretur, gratias agendo omnem penitus aufert suspicionem. Et dedit discumbentibus, et impleti sunt.

42.3.4 Ecce inter dominum et seruum differentia. Illi enim ad mensuram habentes gratiam, dimensa faciebant miracula: deus autem absoluta potestate per quam abunde operatur.

42.3.5 Et superfuerunt, inquit, fragmenta, quae non fuerunt ad superfluam ostentationem:

42.3.6 sed hoc ideo factum ne imaginatio quaedam existimaretur. Et idcirco ex subiecta quoque materia operatus est.

42.3.7 Sed qua nam gratia non dedit turbae, vt ferrent, sed discipulis? Quoniam hos magis erudiri volebat, qui totius orbis magistri erant futuri.

42.3.8 Multitudo enim parum emolumenti e miraculis erat consecutura: mox nanque obliti sunt, et petunt aliud signum.

42.3.9 Discipuli vero plurimam consecuti sunt vtilitatem. Erat autem et hoc non parum ad Iudae damnationem, qui cophinum portabat.

42.3.10 Sed quod eorum eruditionis gratia id fecerit, in sequentibus in memoriam his verbis reducens, significat. Nondum scitis quot cophinos accepistis?

42.3.11 et quod aequali numero discipulis fuerint cophini fragmentorum: alias vero cum non1603: om. amplius admonendi essent, non duodecim cophini, sed septem sportae superfuerunt.

42.3.12 Ego autem non panis modo copiam et multiplicationem admiror, sed quod tantum quae duodecim sportulae caperent fragmenta superfuerunt, quod nec plus nec minus superesse fecerit, quod praeuiderit quantum essent consumpturi:

42.3.13 tantum enim superesse voluit, quod profecto ineffabilis potentiae est.

42.3.14 Confirmarunt igitur fragmenta miraculum vtrunque indicantia, neque imaginationem esse, et ex illis quae comederant superasse.

42.3.15 Piscium reliquiae nullae superfuerunt, sed post resurrectionem non amplius est subiecta materia: quam ob rem?

42.3.16 Vt intelligas nunc materia vsum, non propter necessitatem: neque quod ea pro fundamento indigeret, sed vt haereticis silentium imponeret.

42.3.17 Turbae autem dicebant: Quia hic est vere propheta. O gulae incredibilem auiditatem. Maiora his miracula, et quidem innumera operatus est Iesus, neque hoc vnquam confessi sunt, nisi nunc exaturati.

42.3.18 Vnde constat quod prophetam aliquem eximium expectabant. Etenim illi dicebant, Tu es propheta.

42.3.19 Et hi, Hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. Iesus autem cum cognouisset, quia venturi erant, vt raperent eum, et facerent regem: secessit iterum in montem ipse solus.

42.3.20 Proh quanta gulae vis, quam mutabilis sententia, iam non amplius calumniantur, nec sabbati transgressionem curant, neque dei zelo mouentur: omnes has curas pleno ventre abiecerunt,

42.3.21 propheta erat, regem volebant: Christus autem fugit. Quid tandem? vt humanarum dignitatum contemptus nos admoneret, vt ostenderet nullis secularibus rebus indigere.

42.3.22 Qui enim vilia elegerat, matrem, domum, patriam, victum, vestimenta, quid terrena appeteret?

42.3.23 coelestia illustria erant et magna, angeli, stella, pater et spiritus, testimonium perhibentes, prophetae ipsum iam pridem annunciantes: terrena omnia ei vilia erant, vt hoc pacto clarius eius potestas appareret.

42.3.24 Secessit igitur in montem eruditurus nos, vt secularia contemnentes, neque huius vitae claritudinem admiraremur: sed contemptis his omnibus futura optaremus, complecteremur, amaremus.

42.3.25 Qui enim humana admiratur, nulli erit in coelis admirationi. Quocirca, inquit, Pilato, Regnum meum non est de hoc mundo: ne videretur humano metu, et viribus ad persuasionem vti.

42.3.26 Quare ergo inquit propheta: Ecce rex tuus venit mansuetus, et sedens super asinam?

42.3.27 Regnum suum illic non huius seculi, sed coeli dicit: propterea inquit, Gloriam ab hominibus non accipio.

42.4.1 Assuescamus igitur dilectissimi, huius seculi honorem contemnere, neque eum desideremus, honorati sumus honore maximo: cui hic comparatus, infamia, nugae, ignominia est:

42.4.2 sicut mundi diuitiae supernis illis collatae, paupertas: et vita haec sine illa mors est. Dimitte, inquit, mortuos sepelire mortuos suos: Sic et gloria haec si ad illam conseratur, pudor est et risus.

42.4.3 Hanc igitur gloriam aucupari nolimus, quam qui exhibent, vmbrae sunt, et somnium, et longe magis haec ipsa gloria.

42.4.4 Gloria enim hominis tanquam flos foeni. Quid autem flore foeni corruptibilius? Sed esto sit diuturna, quid animae conferret? Nihil sane,

42.4.5 verum maiorem in modum officit, quippe quae seruos efficiat, et quidem emptis viliores seruos non vni addictos domino, sed duobus, tribus, innumeris, quibus diuersa imperantibus parent:

42.4.6 quanto melior libertatis conditio est quam seruitutis, dei seruum ab hominum seruitio liberemus:

42.4.7 at si omnino gloriam quaeris, immortalem aucupare, quae longe vtilior est, et magis expetenda.

42.4.8 Seculi homines damno tuo1603: suo suam quaerunt vtilitatem: Christus contra centuplum reddit quam dederis, et tandem vitam aeternam elargitur.

42.4.9 Quid ergo satius, quid expetibilius, in terra an coelo, hominibus an deo admirabilem1603: admirabile apparere? damnum an lucrum consequi, ad vnam diem, an ad sempiterna secula coronari?

42.4.10 Da indigenti, non histrioni, ne cum tuis pecuniis et animam illius perdas. Tu enim1603: autem stulta ambitione perditionis eius causa es.

42.4.11 Siquidem qui se in orchestra exercent, si artem suam sine lucro futuram scirent, iam pridem destitissent:

42.4.12 verum cum te plaudentem, accurrentem, multa largientem videant, etiamsi artis pigeret, lucri cupiditate adducuntur.

42.4.13 Si vero scirent neminem laudaturum, non amplius irritos labores subirent: verum cum omnibus se admirationi esse intelligant, multitudinis laude alliciuntur.

42.4.14 Abstineamus dilectissimi his impensis, quae nullam afferunt vtilitatem: discamus in quibus et quando consumere oporteat, ne vtrinque deum ad iram prouocemus, et congregando vnde non licet, et dispergendo in quae non licet.

42.4.15 Qua enim in te ira, qua vindicta indignus sis, cum in meretricem eroges, mendicum expellas:

42.4.16 nam etiam si iusti laboris mercedem solueres, nonne crimini tibi asscribendum esset, mercedem sceleri, et pro merita poena honorem impendere?

42.4.17 Cum autem spoliatis orphanis et viduis impiorum luxuriam foues, considera qui ignis, quod te supplicium maneat.

42.4.18 Audisti Paulum, Non tantum qui haec faciunt, sed laudant facientes.

42.4.19 Fortasse acrius vos arguimus, quod si non argueremus: operum tamen supplicia manent eos, qui nunquam emendantur.

42.4.20 Quid vtilitatis, si ad vestram loquerer voluntatem, cum punienda sint scelera? probas saltantem, laudas, admiraris: nonne illo peior efficeris?

42.4.21 Siquidem eum inopia excusat, cui omnia videntur licere: tu hac cares excusatione:

42.4.22 ille rogatus cur aliis omissis artibus huic se dediderit, non negabit turpem, et iniustam esse, sed multa paruo labore lucrari dicet:

42.4.23 tu rogatus, quare luxuriosum, sordidum, multorum perniciem admireris, non itidem poteris excusari, sed opus erit, vt deiecto vultu erubescas.

42.4.24 Quod si nobis quam reddas rationem non habes, quo modo apud horrendum illud tribunal, et iudicium inexcusabile, vbi cogitationum, verborum, operum omnium reddituri sumus rationem, constabimus? quibus oculis iudicem intuebimur?

42.4.25 quid dicemus? quam causam, quam excusationem aptam, aut ineptam saltem excogitabimus? quam inutilis impensae, quam voluptatis, quam proximorum quos illa arte perdidimus?

42.4.26 Nihil te defendet, punieris sine dubio, et quidem quod omni caret fine supplicio.

42.4.27 Quod ne accidat, summo studio caueamus, vt spe firma hinc migrantes, sempiterna bona consequamur,

42.4.28 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY