42.2.1 Sed que est dictionis intelligencia? A ueteri testamento possibile est eam discere. Etenim et illic ait. Et factum est post uerba hec et temptauit deus Abraham et dixit: Accipe filium tuum amabilem quem amasti, Ysaac.
42.2.1 Quid igitur? Ex ueteri testamento licet intelligi, ubi inquit: Quae postquam gesta sunt, temptauit deus Abraam. Ille respondit: Adsum. Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac.
42.2.1 Quid igitur? Ex veteri testamento licet intelligi, vbi inquit: Quae postquam gesta sunt, tentauit deus Abraham. Ille respondit, Adsum. Ait illi: Tolle filium tuum vnigenitum quem diligis Isaac.
42.2.1 Quaenam ergo est dicti sententia? Ex veteri lege possumus illam ediscere. Nam ibi quoque dicitur: Post haec tentavit Deus Abraham dicens: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac.