42.3.21 Et propheta erat apud eos, et regem intronizare debebant. Christus autem fugit. Quid utique umquam? Erudiens nos mundanas contempnere dignitates, et ostendens quoniam nullo indiget eorum que in terra.
42.3.21 Propheta erat. Regem uolebant, Christus autem fugit. Quid tandem? ut humanarum dignitatum contemptus nos admoneret, ut ostenderet nullis saecularibus rebus indigere.
42.3.21 propheta erat, regem volebant: Christus autem fugit. Quid tandem? vt humanarum dignitatum contemptus nos admoneret, vt ostenderet nullis secularibus rebus indigere.
42.3.21 Tum propheta apud illos erat, et regem erant coronaturi: Christus autem fugit. Quare? Ut nos doceat spernendas esse dignitates, et ostendat se nulla ex terrenis rebus opus habere.