PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

42.3.25 Qui enim ea que hic sunt admirantur, non admirantur ea que sunt in celis. Propterea et Pilato dicebat: Meum regnum non est hic. Vt non uideatur de reliquo humano timore et potentatu ad persuadendum abuti.
CLOSE
Griffolini

42.3.25 Qui enim humana admiratur, nulli erit in caelis admirationi. Quocirca inquit Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo, ne uideretur humano metu et uiribus ad persuasionem abuti1530: uti.
CLOSE
Griffolini-Montanus

42.3.25 Qui enim humana admiratur, nulli erit in coelis admirationi. Quocirca, inquit, Pilato, Regnum meum non est de hoc mundo: ne videretur humano metu, et viribus ad persuasionem vti.
CLOSE
Montfaucon

42.3.25 Nam qui praesentia miratur, non mirabitur ea quae in caelis sunt. Ideo dicebat Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo; ne videretur humano metu et potentia ad persuadendum uti.