PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

42.3.4 Vidisti quantum serui et dominatoris est medium? Nam illi quidem ex mensura habentes gratiam ita mirificabant. Deus autem absoluta uirtute faciens cum multa omnia operabatur superhabundancia.
CLOSE
Griffolini

42.3.4 Ecce inter dominum et seruum differentia. Illi enim ad mensuram habentes gratiam dimensa faciebant miracula. Deus autem absoluta potestate per quam abunde operatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

42.3.4 Ecce inter dominum et seruum differentia. Illi enim ad mensuram habentes gratiam, dimensa faciebant miracula: deus autem absoluta potestate per quam abunde operatur.
CLOSE
Montfaucon

42.3.4 Viden’ differentiam inter servum et dominum? Illi namque, ut qui ad mensuram gratiam haberent, sic miracula patrabant; Deus autem absoluta agens potestate, cum auctoritate omnia operabatur.