PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

43.1.16 Cuius igitur gratia apparuit? Ostendens quoniam ipse est qui yemem soluet. Hoc enim ostendit euangelista in dicendo quoniam uolebant suscipere eum et statim nauicula prope terram facta est.
CLOSE
Griffolini

43.1.16 Sed qua gratia ita apparuit?B: apparuit: ut componendae tempestatis auctorem se esse ostenderet. Hoc significat Euangelista cum inquit: Voluerunt ergo accipere eum in nauem, et statim fuit nauis ad terram, quam ibant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

43.1.16 Sed qua gratia ita apparuit? vt componendae tempestatis authorem se esse ostenderet. Hoc significat euangelista, cum inquit: Voluerunt ergo accipere eum in nauem, et statim fuit nauis ad terram quam ibant.
CLOSE
Montfaucon

43.1.16 Cur ergo apparuit? Ut ostenderet se tempestatis sedandae auctorem. Hoc significat Evangelista cum dicit: Voluerunt accipere eum in navim, et statim navis prope terram fuit.