Homilia XLIII (xlii)

43.1.1 Vt autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent nauem, uenerunt trans mare in Capernaum.

43.1.3 Non praesens tantum discipulis suis Iesus, sed et1470/1486/1530: a longe absens, eorum studet utilitati.

43.1.4 Etenim cum ubique affluere et operari posset, ex1486/1530: et contrariis idem efficit1470/1486/1530: effecit. Contemplare igitur: Dimissis discipulis, Iesus ascendit in montem.

43.1.5 Vt autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare, et ad uesperum usque Iesu reditum expectarunt.

43.1.6 Inde ob immensum in eum amorem adhuc ipsum quaerere non cessant. Non dicunt: Vesper est, tenebrae nos comprehendent. Quo ibimus?

43.1.7 Loca periculosa sunt, periculosum tempus, sed magistri desyderio nauem ascendunt. Neque ab re Euangelista tempus significauit, ut ex eo uehementissimam eorum dilectionem ostenderet.

43.1.8 Quamobrem autem dimisit discipulos Iesus, et rursus apparet solus super mare ambulans? ut eos erudiret, quam graue ipsis esset solos relinqui, et maius sui faceret desyderium, necnon et suam demonstraret potestatem.

43.1.9 Sicut enim non omnem doctrinam eis cum multitudine communicauit, ita neque signa.

43.1.10 Oportuit enim eos aliter initiari, quibus committenda erat cura orbis terrarum, ut aliquid amplius haberent.

43.1.11 Priuatim ergo ipsi transfigurationem in monte, nunc super mare ambulantem, multa et miranda post resurrectionem uiderunt, et alia praeterea arbitror.

43.1.12 Iuerunt autem in Capernaum, non quod ibi eumB: eum ibi esse scirent, sed inuenire, uel illic1470/1486/1530: om. uel inter nauigandum opinati.

43.1.13 [abest]

43.1.14 Timuisse autem eos significat Euangelista et a tempore. Tenebrae enim iam factae erant, et a tempestate, quia mare magno flatu exurgebat, et a loco,

43.1.15 quia longe a terra recesserant. Cum remigassent quasi stadia uigintiquinque aut triginta et a re incredibili. Vident enim Iesum ambulantem super mare, et perturbatis eis dixit: Ego sum, nolite timere.

43.1.16 Sed qua gratia ita apparuit?B: apparuit: ut componendae tempestatis auctorem se esse ostenderet. Hoc significat Euangelista cum inquit: Voluerunt ergo accipere eum in nauem, et statim fuit nauis ad terram, quam ibant.

43.1.17 Non enim tutum duntaxat, sed et secundum uentum praestitit. Multitudini autem super mare non apparuit. Nam maius signum erat, quam eorum imbecillitas pateretur,

43.1.18 sed neque discipulis diutius se ita uidendum praebuit, sed simul et uisus est, et euanuit. Quod autem apud Mattheum signum est, alterum fuisse arbitror, quod multipliciter constat.

43.1.20 Verbo timorem pellit. Non ita alias, cum dixit Petrus: Si tu es, iube me uenire ad te.

43.1.21 Sed unde tunc non statim crediderunt, nunc crediderunt? Quoniam tunc tempestas manebat, et agitabat nauem, nunc una cum uoce sedata est.

43.1.22 Vel illud prius signum ostendit, cuius exemplo hoc facilius crediderunt. Quid autem nauem non ascendit?

43.1.23 ut maius appareret miraculum, et suam apertius reuelaret diuinitatem, ne ue uideretur necessitate, sed benignitate et gratia ad eos uenisse.

43.1.24 Et permisit tempestatem oriri, ut ab eis inquireretur. Sedauit, ut uirtus et potestas cognosceretur. Non ascendit nauem, ut clarius esset miraculum.

43.1.25 Altera autem die turba, quae stabat trans mare1530: mare, ut , uidit, quia nauicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset1486/1530: introisset ibi cum discipulis suis Iesus in nauem,

43.1.26 sed soli discipuli eius abissent. Qua de causa tanta in hoc narrando diligentia utitur Ioannes? ut licet non tam manifeste, admoneat tamen turbam miraculum intelligere potuisse.

43.1.27 [abest]

43.1.28 Vidit, inquit, unam duntaxat nauiculam, qua discipuli traiecerant, et Iesum cum discipulis non fuisse, et abeuntes1486: abeuntens inuenerunt eum in Capernaum.

43.1.29 Quid aliud hinc erat existimandum, quam quod mare pedibus uadauerat?B: uadauerat.

43.1.31 Verum nihil de tanto miraculo percontati sunt. Quomodo huc uenisti?B: uenisti:

43.1.32 Sed tantum quando uenerit, rogarunt, nisi quando, pro quomodo, quis uelit intelligi.

43.2.1 Operaepretium autem hoc in loco consyderare instabilem multitudinis uoluntatem.

43.2.2 Qui enim paulo ante dixerant: Hic est uere propheta, qui eum rapere et facere regem uolebant, iam refriguerant, et obliti miraculi non amplius admirabantur.

43.2.3 Sed quaerebant arbitror alias cibum accipere. Transierant1470/1486/1530: Transierunt duce Moyse mare rubrum Iudaei, sed magna differentia.

43.2.4 Ille tanquam seruus supplicando, Iesus propria et absoluta potestate transiuit. Illi austro tunc spirante paruit aqua, et aridam praebuit transeuntibus.

43.2.5 Iesum nihil a natura sua1470/1486/1530: sua natura motum mare, ut dominumB: dominium admirabilius pertulit1486/1530: praetulit, illud testatum: Ambulans super mare tanquam super pauimentum.

43.2.6 Iure autem uenturus in Capernaum gentem duram et minime persuasibilem, signum panis operatus est,

43.2.7 non solum incolis, sed peregrinis admirantibus, ut eorum molliret incredulitatem.

43.2.8 Siquidem cum tanta turba, tanto1470/1530: om. feruore et studio conuenisset, nonne uel lapis moueri debuisset?

43.2.9 Non tamen moti sunt. Iterum cibum quaerebant. Ideo a Iesu reprehenduntur1470: comprehenduntur.

43.2.10 Nos autem his cognitis cum1470/1486/1530: tum sensibilium, tum spiritalium gratia munerum gratias deo agamus.

43.2.11 Sic enim ipse uult, et propter haec illa dat. Imperfectiores sensibilibus allicit et praemonet, cum his admodum adhuc inhient.

43.2.12 Quibus acceptis, cum altius erigi negligunt, grauiter accusantur. Nam et paralytico illud primum dare uoluit, sed non passi sunt.

43.2.13 Siquidem cum diceret: Remittuntur tibi peccata tua, blasphemiam calumniabantur. Idem nos sentire nolimus. Spiritalium nobis potior ratio sit.

43.2.14 Nam si spiritalia assequimur, amissis corporeis nullum patimur detrimentum. Sine illis autem, quae nobis reliqua spes est? quod solatium?

43.2.15 Quocirca spiritalia nobis a deo petenda et optanda sunt. Haec nos postulanda docuit.

43.2.16 Et si recusemus, in ea quam nobis orationem1470/1486: quam nobis oratione; 1530: oratione quam nobis1470/1486: quam nobis oratione; 1530: oratione quam nobis instituit, nihil ad carnem, omnia ad spiritum pertinentia inuenimus, et si quid1470/1486/1530: siquidem in ea sensibile est, id quodam modo fit spiritale.

43.2.17 Nam si nihil amplius quaerimus, quam panem consubstantialem, hoc est, quotidianum, spiritalis animi et sapientis est.

43.2.18 Priora autem, Sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua, sicut in caelo et in terra.

43.2.19 Omnia ad spiritum referuntur, et post illam particulam: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, rursus1470/1486/1530: om. ad spiritum redit: Dimitte, inquit, nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

43.2.20 Non principatum, non diuitias, non gloriam, non potentiam, sed animae tantum utilitatem postulandam, non terrena, sed caelestia petenda mandauit.

43.2.21 Nam si saecularibus abstinere iubemur, quae miseria, quae amentia est ea a domino postulare, quae habita, abiicienda, desiderare,

43.2.22 in quibus nullam omnino curam adhibendam praecipit?B/F: praecipit. Iniusta petimus. Ideo nihil proficimus.

43.2.23 Et quomodo, inquis, mali, iniusti, raptores, auari ditescunt? Non deus id exhibet. Absit. Sed rapina et cupiditate diuites efficiuntur. Cur deus permittit?1470: permittitur. Quoniam permisit et diuiti, ut ad maius eum reseruaret supplicium.

43.2.24 Audi quid ei dicatur: Fili, accoepisti bona in uita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu uero1470/1486/1530: autem cruciaris.

43.2.25 Quod nos in deliciis et peccatis saeculi lasciuientes, ne subeamus supplicium, ueras nobis comparemus diuitias, et ueram sapientiam complectamur, ut promissa bona consequamur.

43.2.26 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria1530: gloria, simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY