43.1.18 Sed neque discipulis uisus est per ad multum hoc faciens. Sed et simul uisus et auolauit ab eis, michi autem et hoc uidetur signum aliud esse ab eo quod apud Mattheum positum est, et quod aliud sit multipliciter manifestum est.
43.1.18 sed neque discipulis diutius se ita uidendum praebuit, sed simul et uisus est, et euanuit. Quod autem apud Mattheum signum est, alterum fuisse arbitror, quod multipliciter constat.
43.1.18 sed neque discipulis diutius se ita videndum praebuit, sed simul et visus est, et euanuit. Quod autem apud Matthaeum signum est, alterum fuisse arbitror, quod multipliciter constat.
43.1.18 Sed neque discipulis se ita diu videndum praebuit: sed simul et visus est et recessit. Videtur porro mihi aliud ab eo signum esse, quod apud Matthaeum narratur; imo multa probant diversum esse.