Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XLIII (Paris fol.77rb-78rb; Harley fol.101va-102vb)
43.1.1 Vt autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare, et ascendentes in nauim ueniebant, inquit, ultra mare ad Capharnaum;
43.1.2 et tenebrositas iam facta erat et non uenerat ad eos Ihesus, et mare magno uento flante erigebatur.
43.1.3 Non solum assistens discipulis corporaliter sed et desistens ab eis, quod conferebat dispensabat.
43.1.4 Etenim copiosus existens et facilis adinuentor per contrarias res unum et idem construit. Vide igitur et hic quid facit: Dimittit discipulos et ascendit in montem.
43.1.5 Hii uero a magistro relicti ut sero factum est, descenderunt ad mare et usque quidem ad uesperam expectauerunt,
43.1.6 ut uenturum esse putantes ad se, facta uero uespera non ultra sustinent non in inquisitionem eius uenire. Tantus eos detinebat amor. Neque enim dixerunt, uespera nunc est et nox assumpsit. Vbi nunc abibimus?
43.1.7 Periculosus locus, fallax tempus; sed ab amore igniti, ascenderunt in nauim. Neque enim simpliciter euangelista et tempus designat sed ut propter hoc calidum amorem eorum ostendat.
43.1.8 Cuius igitur gratia dimittit eos et recedit? Magis autem cuius gratia apparet rursus solus in mari ambulans? Illo quidem docens eos quantum est derelictio in amorem operans maiorem, hic uero rursus suam uirtutem ostendens.
43.1.9 Sicut enim in doctrina non cum turba omnia audiebant, ita et in signis non cum multitudine omnia uidebant.
43.1.10 Oportebat enim eos debentes in manu habere orbis terrarum presistenciam habere quidem ceteris plus. Et que signa secundum seipsos uiderunt ait?
43.1.11 Transfigurationem que in monte, hoc quod in mari et ea que post resurrectionem multa et magna existencia. Ego uero et alia conicio ab hiis.
43.1.12 Veniebant autem ad Capharnaum, manifestum quidem non scientes, illic autem extimantes inuenturos esse eum aut et secundum mediam nauigationem.
43.1.13 Hoc igitur et Iohannes enigmatice insinuauit dicens, quoniam et tenebrositas iam facta erat, et non uenerat ad eos Ihesus, et mare flante uento magno erigebatur.
43.1.14 Quid igitur illi? Turbantur. Multa uero erant que eos hoc facere cogebant et multis ex causis. Etenim et a tempore. Tenebrositas enim erat et ab yeme mare erigebatur et a loco.
43.1.15 Non enim erant prope terram, sed ambulantes iam uelut stadia uiginti quinque et ab inopinabili quod ultimum. Considerant enim eum ambulantem super mare, quibus et turbatis ualde dicit: Ego sum, ne timeatis.
43.1.16 Cuius igitur gratia apparuit? Ostendens quoniam ipse est qui yemem soluet. Hoc enim ostendit euangelista in dicendo quoniam uolebant suscipere eum et statim nauicula prope terram facta est.
43.1.17 Non enim solum non fallacem, sed et tranquillam eis prebuit nauigationem. Turbe uero non ostendit seipsum super mare ambulantem Ihesus, quia maius quam secundum illorum imbecillitatem id signum erat.
43.1.18 Sed neque discipulis uisus est per ad multum hoc faciens. Sed et simul uisus et auolauit ab eis, michi autem et hoc uidetur signum aliud esse ab eo quod apud Mattheum positum est, et quod aliud sit multipliciter manifestum est.
43.1.19 Verum multociens eadem facit signa ut preparet non solum ualde alleuiari eos qui uidebant, sed et cum multa ea suscipere fide. Ego sum; ne timeatis.
43.1.20 Post uerbum et formidinem abiecit ab illorum anima. Alibi uero non ita facit, propterea et Petrus dicebat: Domine, si tu es, iube me uenire ad te.
43.1.21 Vnde igitur tunc quidem non statim susceperunt. Nunc autem suasi sunt. Tunc quidem adhuc hyems permanebat concutiens nauigium. Nunc autem cum uoce tranquillitas aduenit,
43.1.22 uel si non hoc est, illud est quod dixi prius. Quoniam multociens eadem faciens signa facile susceptibilia tempore. Secunda a prioribus operabatur. Cuius autem gratia non ascendit in nauim?
43.1.23 Miraculum maius operari uolens, simul et deitatem eis reuelare apertius, et ostendere quoniam tunc gratias agens non indigens auxilio hoc fecit sed illis condescendens,
43.1.24 et permisit quidem hyemen fieri ut semper eum inquirant. Quiescere uero rursus mox eam fecit ut uirtutem suam notam faciat. Non ascendit autem in nauim ut miraculum maius faciat.
43.1.25 Ea que in crastinum turba que stabat illuc, uidens quoniam alia nauicula non erat illic nisi una in quam ascenderant discipuli Ihesu, et quoniam Ihesus non intrauit cum eis,
43.1.26 ascenderunt et ipsi in alia nauigia que uenerant a Tyberiade. Et cuius gratia ita loquitur Iohannes? Magis autem propter quid non dixit, quoniam turbe uero ad que deinceps nauigantes uenerunt?
43.1.27 Aliud quid nos uult docere. Quale hoc? quoniam et turbis et si non manifeste dedit tamen denique latenter suspicari quod factum erat.
43.1.28 Nouerunt enim ipsi, ait, quoniam nauicula alia non erat ibi nisi una, et quoniam Ihesus non cum eis intrauit, et intrantes eas que ex Tyberiade nauiculas uenerunt querentes Ihesum Capharnaum.
43.1.29 Quid enim erat aliud suspicari quam quoniam mare pede transiens aduenerat?
43.1.30 Neque enim est dicere quod alia nauicula pertransiuit. Vna enim, ait, erat in quam ascenderunt discipuli eius.
43.1.31 Sed tamen post miraculum tam magnum uenientes non interrogaruerunt eum qualiter pertransiit, qualiter aduenit, neque quesierunt tantum miraculum discere.
43.1.32 Sed quid aiunt: Rabbi, quando huc aduenisti? nisi hoc id est quando quis hic dicat pro qualiter dictum esse ab eis.
43.2.1 Dignum autem et hinc conspicere facilem eorum mentem.
43.2.2 Qui enim dicebant: hic est, o propheta, qui studebant rapere et facere regem inuenientes eum nichil tale consiliant, sed miraculum abicientes ut ego extimo, non ultra de reliquo pro prioribus admirantur.
43.2.3 Propterea igitur inquirebant quia uolebant rursus mensa potiri quali et prius. Igitur pertransiere quidem Mare Rubrum et Iudei Moyse duce, sed multum est medium hic.
43.2.4 Nam ille quidem orans et ut seruus omnia operabatur, hic autem cum potestate omni. Et illic quidem austro tunc flante secessit aqua ut per siccam faceret pertransire.
43.2.5 Hic autem maius miraculum factum est. Manens enim in propria natura mare ita ferebat dominatorem supra dorsum attestans illi seriei que dicit. Qui ambulat super mare ut super pauimentum.
43.2.6 Decenter autem debens in Capharnaum intrare duram et insuasibilem, signum panum operatus est,
43.2.7 non solum in hiis que in ea fiebant, sed et hiis que extra ciuitatem mirifice fiebant, mollire uolens eorum qui in ipsa erant insensuasibilitatem.
43.2.8 Tot enim rursus aduenere in ciuitatem illam multum ponentes studium, quoniam non erat sufficiens mollire lapidem.
43.2.9 Sed non illi tale quid passi sunt, sed rursus cibum concupiscunt corporalem, ideoque increpantur a Ihesu.
Morale xliii. de eo quod oportet spiritualia magis sed secularia a deo petere, et quoniam dominica oratio pater noster spiritualis est, et quoniam iniusti non ex deo dicantur.
43.2.10 Hoc igitur scientes, dilecti, gratias agamus deo et gratia quidem sensibilium, multo autem magis spiritualium.
43.2.11 Ita enim et ipse uult et per hec et per illa tribuit, imperfectiores inducens hiis preerudiens ceu eos ad mundum adhuc inhiantes,
43.2.12 sed cum ea accipientes in eis immorantur, incusantur, et increpantur. Quia et in paralitico primum illud uolebat dare, sed non sustinebant qui aderant.
43.2.13 Dicente enim quoniam dimittuntur tibi peccata, dicebant: Hic blasphemat. Ne utique rogo tale quid paciamur nos, sed illorum nobis amplior sit cura.
43.2.14 Propter quid? Quoniam spiritualibus presentibus nulla a carnalium priuatione fit lesio. Illis autem non existentibus que erit nobis de reliquo spes? Que uero consolatio?
43.2.15 Ideo oportet de hiis semper deum deprecari et hec petere. Talia enim et nos orare edocuit,
43.2.16 et expandamus orationem illam. Nichil inueniemus in ea carnale, sed omnia spiritualia. Sed et ipsum paruum illud sensibile modo fiens spirituale.
43.2.17 Admonet enim nichil plus inquirere pane supersubstanciali, hoc est cotidiano. Spiritualis utique erit et philosophice mentis.
43.2.18 Ea uero que ante hoc uide: Sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua sicut in celo et in terra.
43.2.19 Deinde dicens sensibile illud cito erutus est ab illo, et rursus ad spiritualem uenit doctrinam: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
43.2.20 Nusquam diuicias, nusquam gloriam, nusquam potentatum, sed omnia que in anime utilitatem conferunt, imposuit orationi: nichil terrenum sed omnia celestia.
43.2.21 Si igitur iubemur abstinere a mundanis et presentibus, qualiter non erimus miseri et infelices hec petentes a deo qui iussit et habentes abicere a sollicitudine eripiens nos?
43.2.22 Pro quibus autem iussit nullum ponere stadium, magis autem neque habere neque concupiscere? Hoc enim est illud in multiloquio confidere propterea et orantes deficimus. Qualiter igitur, ait, perniciosi dicantur?
43.2.23 Qualiter iniusti et nequam, rapientes, auari existentes? Non deo tribuente, absit, sed rapientes et auari existentes. Et qualiter deus concedit? Quoniam et diuiti tunc concessit maiori eum seruans supplicio.
43.2.24 Audi igitur et quid ait ad eum: Fili, suscepisti tu bona tua, et Lazarus similiter mala. Et nunc hic consolatur, tu uero dolorem pateris.
43.2.25 Vt igitur non et nos hanc audiamus uocem, lasciuientes inaniter et uane et multa congregantes nobisipsis peccata, ueras diuicias eligamus et certissimam philosophiam ut promissis pociamur bonis.
43.2.26 Quibus fiat omnes nos participare gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum, amen.