PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

43.2.23 Qualiter iniusti et nequam, rapientes, auari existentes? Non deo tribuente, absit, sed rapientes et auari existentes. Et qualiter deus concedit? Quoniam et diuiti tunc concessit maiori eum seruans supplicio.
CLOSE
Griffolini

43.2.23 Et quomodo inquis mali: iniusti: raptores: auari: ditescunt? Non deus id exhibet. Absit. sed rapina et cupiditate diuites efficiuntur. Cur deus permittitur.1530: permittit? Quoniam permisit et diuiti: ut ad maius eum reseruaret supplicium.
CLOSE
Griffolini-Montanus

43.2.23 Et quo modo, inquis, mali, iniusti, raptatores, auari ditescunt? Non deus id exhibet, Absit: sed rapina et cupiditate diuites efficiuntur. Cur deus permittit? Quoniam permisit et diuiti, vt ad maius eum reseruaret supplicium.
CLOSE
Montfaucon

43.2.23 Quomodo iniqui, scelesti, raptores sunt opulenti? Non Deo praebente, absit. Et cur id Deus permittit? Permisit et diviti, ut ad majus illum reservaret supplicium.