Omelia XLIII (xlii)
43.1.1 Vt autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare. Et cum ascendissent nauim, venerunt trans mare in Capernaum.
43.1.2 Et tenebrae iam factae erant, et non venerat ad illos Iesus, et cetera.
43.1.3 Non praesens tantum discipulis suis Iesus, sed et longe absens, eorum studet vtilitati:
43.1.4 etenim cum vbique affluere et operari posset, et contrariis idem effecit. Contemplare igitur, dimissis discipulis Iesus ascendit in montem.
43.1.5 Vt autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare, et ad vesperum vsque Iesu reditum expectarunt, fore sperantes vt ad ipsos rediret.
43.1.6 Cum autem aduenisset vespera, diutius ferre non poterant quin magistrum ob immensum in ipsum amorem quaererent. Nec dicunt, Vesper est, tenebrae nos comprehendent1603: comprehendunt. Quo ibimus?
43.1.7 loca periculosa sunt, periculosum tempus: sed magistri desiderio nauem ascendunt. Neque ab re euangelista tempus significauit, vt ex eo vehementissimam eorum dilectionem ostenderet.
43.1.8 Quam ob rem autem dimisit discipulos Iesus, et rursus apparet solus super mare ambulans? Vt eos erudiret, quam graue ipsis esset solos relinqui, et maius sui faceret desiderium, necnon et suam demonstraret potestatem.
43.1.9 Sicut enim non omnem doctrinam eis cum multitudine communicauit, ita neque signa.
43.1.10 Oportuit enim eos aliter initiari, quibus committenda erat cura orbis terrarum, vt aliquid amplius haberent.
43.1.11 Priuatim ergo ipsi transfigurationem in monte, nunc super mare ambulantem, multa et miranda post resurrectionem viderunt, et alia praeterea arbitror.
43.1.12 Iuerunt autem in Capernaum, non quod ibi eum esse scirent, sed inuenire vel inter nauigandum opinati.
43.1.13 [abest]
43.1.14 Timuisse autem eos significat euangelista, et a tempore, tenebrae enim iam factae erant: et a tempestate, quia mare magno flatu1603: fletu exurgebat: et a loco,
43.1.15 quia longe a terra recesserant. Cum remigassent quasi stadia vigintiquinque, aut triginta: Et a re incredibili. Vident enim Iesum ambulantem super mare, et perturbatis eis dixit: Ego sum, nolite timere.
43.1.16 Sed qua gratia ita apparuit? vt componendae tempestatis authorem se esse ostenderet. Hoc significat euangelista, cum inquit: Voluerunt ergo accipere eum in nauem, et statim fuit nauis ad terram quam ibant.
43.1.17 Non enim tutum duntaxat, sed et secundum ventum praestitit. Multitudini autem super mare non apparuit: nam maius signum erat, quam eorum imbecillitas pateretur:
43.1.18 sed neque discipulis diutius se ita videndum praebuit, sed simul et visus est, et euanuit. Quod autem apud Matthaeum signum est, alterum fuisse arbitror, quod multipliciter constat.
43.1.19 Saepe etenim similia fecit signa, non tantum vt admirarentur, sed tanquam non nimium inusitata spectantes firmiter crederent. Ego sum, nolite timere.
43.1.20 Verbo timorem pellit. non ita alias cum dixit Petrus: Si tu es, iube me venire ad te.
43.1.21 Sed vnde tunc non statim crediderunt, nunc crediderunt? Quoniam tunc tempestas manebat, et agitabat nauem, nunc vna cum voce sedata est.
43.1.22 Vel illud prius signum ostendit, cuius exemplo hoc facilius crediderunt. Quid autem nauem non ascendit?
43.1.23 Vt maius appareret miraculum, et suam apertius reuelaret diuinitatem: neve videretur necessitate, sed benignitate, et gratia ad eos venisse.
43.1.24 Et permisit tempestatem oriri, vt ab eis inquireretur: sedauit, vt virtus et potestas cognosceretur: non ascendit nauem, vt clarius esset miraculum.
43.1.25 Altera autem die turba quae stabat trans mare, vidit quia nauicula alia non erat ibi nisi vna, et quia non introiisset cum discipulis suis Iesus in nauem,
43.1.26 sed soli discipuli eius abissent. Qua de causa tanta in hoc narrando diligentia vtitur Ioannes? quare non dixit. Altera autem die turba traiecto mari abiit? Vt licet non tam manifeste, admoneat tamen turbam miraculum intelligere potuisse.
43.1.27 [abest]
43.1.28 Vidit1603: Vide, inquit, vnam duntaxat nauiculam, qua discipuli traiecerant, et Iesum cum discipulis non fuisse, et abeuntes inuenerunt eum in Capernaum.
43.1.29 Quid aliud hinc erat existimandum, quam quod mare pedibus vadauerat?
43.1.30 non enim alia naui traiecisse poterat, cum vna tum discipulorum appulisset.
43.1.31 Verum nihil de tanto miraculo percontati sunt, Quo modo huc venisti?
43.1.32 sed tantum quando venerit, rogarunt: nisi quando, pro quo modo, quis velit intelligi.
43.2.1 Operaeprecium autem hoc in loco considerare instabilem multitudinis voluntatem:
43.2.2 qui enim paulo ante dixerant, Hic est vere propheta: qui eum rapere, et facere regem volebant, iam refriguerant, et obliti miraculi non amplius admirabantur,
43.2.3 sed quaerebant arbitror, alias cibum accipere. Transierunt quidem duce Mose mare rubrum Iudaei, sed magna hic differentia:
43.2.4 ille tanquam seruus supplicando, Iesus propria et absoluta potestate transiuit: illi Austro tunc spirante paruit aqua, et aridam praebuit transeuntibus,
43.2.5 Iesum nihil a sua natura motum mare, vt dominum admirabilius pertulit, illud testatum reddens, Ambulans super mare tanquam super pauimentum.
43.2.6 Iure autem venturus in Capernaum gentem duram et minime persuasibilem, signum panis operatus est,
43.2.7 non solum incolis, sed peregrinis admirantibus, vt eorum moliret incredulitatem,
43.2.8 Siquidem cum tanta turba tanto feruore et studio conuenisset, nonne vel lapis moueri debuisset?
43.2.9 non tamen moti sunt, iterum cibum carnalem quaerebant, ideo a Iesu reprehenduntur.
43.2.10 Nos autem his cognitis, tum sensibilium, tum etiam ac multo magis spiritalium gratia munerum gratias deo agamus.
43.2.11 Sic enim ipse vult, et propter haec illa dat. Imperfectiores sensibilibus allicit, et praemonet cum his admodum adhuc inhient,
43.2.12 quibus acceptis, cum altius erigi negligunt, grauiter accusantur. Nam et paralytico illud primum dare voluit, sed non passi sunt qui tum aderant praesentes.
43.2.13 Siquidem cum diceret, Remittuntur tibi peccata tua, blasphemiam calumniabantur. Idem nos sentire nolimus, spiritalium nobis potior ratio sit.
43.2.14 Nam1603: Iam si spiritalia assequimur, amissis corporeis nullum patimur detrimentum: sine illis autem quae nobis reliqua spes est? quod solatium?
43.2.15 Quocirca spiritalia nobis a deo petenda et optanda sunt. Haec nos postulanda docuit,
43.2.16 et si explicemus, in ea oratione quam nobis instituit, nihil ad carnem, omnia ad spiritum pertinentia inuenimus1603: inueniemus, et si quid in ea sensibile est, id quodammodo fit spiritale.
43.2.17 Nam si nihil amplius quaerimus quam panem consubstantialem, hoc est quotidianum, spiritalis animi, et sapientis est.
43.2.18 Priora autem, Sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra:
43.2.19 omnia ad spiritum referuntur. Et post illam particulam, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: ad spiritum redit, Dimitte, inquit, nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
43.2.20 Non principatum, non diuitias, non gloriam, non potentiam, sed animae tantum1603: om. vtilitatem postulandam: non terrena, sed coelestia petenda mandauit.
43.2.21 Nam si secularibus abstinere iubemur, quae miseria, quae amentia est ea a domino postulare, quae habita abiicienda: desiderare,
43.2.22 in quibus nullam omnino curam adhibendam praecipit? Iniusta petimus, ideo nihil proficimus.
43.2.23 Et quo modo, inquis, mali, iniusti, raptatores, auari ditescunt? Non deus id exhibet, Absit: sed rapina et cupiditate diuites efficiuntur. Cur deus permittit? Quoniam permisit et diuiti, vt ad maius eum reseruaret supplicium.
43.2.24 Audi quid ei dicatur: Fili accepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu autem cruciaris.
43.2.25 Quod nos in deliciis et peccatis seculi lasciuientes, ne subeamus supplicium, veras nobis comparemus diuitias, et veram sapientiam complectamur, vt promissa bona consequamur,
43.2.26 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.