43.1.8 Cuius igitur gratia dimittit eos et recedit? Magis autem cuius gratia apparet rursus solus in mari ambulans? Illo quidem docens eos quantum est derelictio in amorem operans maiorem, hic uero rursus suam uirtutem ostendens.
43.1.8 Quamobrem autem dimisit discipulos Iesus, et rursus apparet solus super mare ambulans? ut eos erudiret, quam graue ipsis esset solos relinqui, et maius sui faceret desyderium, necnon et suam demonstraret potestatem.
43.1.8 Quam ob rem autem dimisit discipulos Iesus, et rursus apparet solus super mare ambulans? Vt eos erudiret, quam graue ipsis esset solos relinqui, et maius sui faceret desiderium, necnon et suam demonstraret potestatem.
43.1.8 Cur ergo dimissis illis abit? Imo cur solus rursum apparet supra mare ambulans? Primo ut doceret illos, quam grave esset solos relinqui, atque hinc desiderium augeretur; secundo, ut potentiam ostenderet suam.