Commentarius
[Homilia XLIII]
43.1.1 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare, et cum ascendissent navem, venerunt trans mare in Capernaum.
43.1.2 Et tenebrae jam factae erant, et non venerat ad illos Jesus. Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
43.1.3 Non presens tantum corporaliter discipulis Jesus, sed etiam absens et procul versans, eorum studet utilitati.
43.1.4 Cum enim et potens sit et sagax, per contraria idem ipsum operatur. Animadverte namque quid hic agat: relictis discipulis ascendit in montem.
43.1.5 Illi vero absente magistro, ut sero factum est, descenderunt mare, et usque ad vesperam manserunt donec rediret.
43.1.6 Adveniente vespera, non ultra se continere potuerunt, quin1862: quia ipsum quaererent: tanto ejus amore flagrabant. Non dicunt, Vespera jam est, nox adest, quo nunc ibimus?
43.1.7 Locus, hora periculo non vacant. Sed desiderio incensi navem conscendunt. Neque enim sine causa Evangelista tempus indicat; sed ut hoc pacto ferventem illorum amorem declaret.
43.1.8 Cur ergo dimissis illis abit? Imo cur solus rursum apparet supra mare ambulans? Primo ut doceret illos, quam grave esset solos relinqui, atque hinc desiderium augeretur; secundo, ut potentiam ostenderet suam.
43.1.9 Quemadmodum enim non omnem doctrinam cum turba audiebant, sic non omnia signa cum plebe videbant.
43.1.10 Oportebat enim eos, quibus committendus orbis erat, aliquid amplius habere quam caeteros. Ecqua signa, inquies, soli viderunt?
43.1.11 Transfigurationem in monte, hoc miraculum in mari, multa et miranda post resurrectionem; atque ut arbitror multa alia.
43.1.12 Venerunt autem Capernaum, non gnari quidem, sed sperantes se ipsum ibi reperturos esse vel inter navigandum.
43.1.13 Hoc subindicavit Joannes cum dixit, jam vesperam fuisse, necdum venisse Jesum, et mare magno reflante vento intumuisse.
43.1.14 Cur ergo turbantur? Multa certe erant quae illos perterrefacerent, tempus, tenebrae namque erant; tempestas, mare namque intumuerat; locus,
43.1.15 non enim prope terram erant: sed, cum remigassent quasi stadia viginti quinque; tandem adest res inexspectata, vident enim eum ambulantem super mare, iisque admodum perturbatis dixit: Ego sum, nolite timere.
43.1.16 Cur ergo apparuit? Ut ostenderet se tempestatis sedandae auctorem. Hoc significat Evangelista cum dicit: Voluerunt accipere eum in navim, et statim navis prope terram fuit.
43.1.17 Non modo enim tutam, sed etiam secundam ipsis navigationem praebuit. Turbae autem non se ambulantem super mare conspiciendum dedit: nam majus signum erat, quam eorum imbecillitas ferret.
43.1.18 Sed neque discipulis se ita diu videndum praebuit: sed simul et visus est et recessit. Videtur porro mihi aliud ab eo signum esse, quod apud Matthaeum narratur; imo multa probant diversum esse.
43.1.19 Caeterum saepe eadem signa facit, ut ne insolita viderentur spectantibus; sed illa cum fide magna susciperent. Ego sum, nolite timere.
43.1.20 Verbo timorem ex eorum animo pellit: non ita alibi cum Petrus dicebat: Domine, si tu es, jube me venire ad te.
43.1.21 Cur ergo tunc non statim hoc acceperunt; nunc autem crediderunt? Quoniam tunc tempestas perseverabat agitabatque navem; nunc autem vox tranquillitatem peperit.
43.1.22 Si res non ita sit, id certe erit quod supra dixi, illum saepe eadem edere signa, ut ex prioribus secunda credibiliora sint. Cur autem non ascendit in navem?
43.1.23 Ut signum majus operaretur, simulque divinitatem suam clarius ostenderet; atque demonstraret, se cum gratias egit, non quod auxilio egeret id fecisse; sed ut se illis attemperaret.
43.1.24 Permisitque tempestatem excitari, ut se semper quaererent; statimque sedavit, ut potentia sua cognosceretur; non ascendit autem in navim, ut majus miraculum faceret.
43.1.25 Altera autem die turba quae stabat ibi, videns quia navicula alia non erat ibi nisi una, in quam ascenderant discipuli ejus, et quia Jesus non introisset cum discipulis suis in navim:
43.1.26 ascenderunt et ipsi in alias naviculas quae venerant ex Tiberiade. Cur haec minutatim Joannes recenset; imo cur non dixit, altera die turbas transfretantes abiisse?
43.1.27 Aliud quidpiam nos vult docere. Quid illud? Christum etsi non palam, clanculum tamen turbis id suspicandum reliquisse: nam ait:
43.1.28 Vidit turba, quia navicula alia non erat ibi, nisi una; et quod Jesus non ascendisset cum illis, et conscensis naviculis ex Tiberiade, venerunt Capernaum quaerentes Jesum.
43.1.29 Quid enim aliud suspicandum relinquebatur, quam quod mare pedibus trajiciendo venisset?
43.1.30 non enim dici poterat ipsum in alia navi trajecisse: nam una, inquit, erat in quam ingressi sunt discipuli ejus.
43.1.31 Attamen post tantum miraculum non interrogarunt eum quomodo trajecisset, nec de tanto miraculo inquisierunt.
43.1.32 Sed quid dicunt,1862: dicunt? Rabbi, quando huc venisti? nisi quis fortasse dicat hic quando poni pro quomodo.
43.2.1 Operae precium autem est hic perpendere volubilem illorum voluntatem:
43.2.2 nam qui dixerant, hic est propheta; qui studuerant illum rapere et regem suum constituere, postquam illum invenerunt, nihil hujusmodi cogitant, sed abjecta miraculi memoria, ut puto, non illum ita uberius1862: ulterius mirantur.
43.2.3 Et ideo fortassis illum perquirebant, ut cibo fruerentur, sicut antea. Mare Rubrum trajecerunt Moyse duce Judaei; sed magna hic erat differentia.
43.2.4 Ille namque precans ut servus omnia faciebat; hic vero cum omni potestate. Illic flante noto cessit aqua, ita ut per siccum transire potuerint;
43.2.5 hic autem majus fuit miraculum; aqua enim in sua manens natura, sic Dominum dorso suo gestavit, dictum illud confirmans, Ambulans supra mare tamquam supra pavimentum.
43.2.6 Jure autem in Capernaum ingressurus, duram et immorigeram civitatem, miraculum panum edidit;
43.2.7 ut non modo ex miraculis quae in civitate, sed etiam ex iis quae extra civitatem fecerat, ejus civium immorigerum animum emolliret.
43.2.8 Nam quod tantae turbae in civitatem illam adventarent cum tanto fervore, quem lapidem non emollivisset?
43.2.9 At illi nihil hujusmodi passi sunt; sed cibum solummodo corporeum cupiebant; ideoque a Jesu reprehenduntur.
43.2.10 Haec cum sciamus, dilecti, gratias agamus Deo, non modo pro sensibilibus, sed multo magis pro spiritualibus donis.
43.2.11 Sic enim et ille vult, et propter haec illa quoque dat, sensibilibusque imperfectiores allicit et praemonet, utpote qui hujus mundi rebus adhuc inhient.
43.2.12 Verum si his acceptis in iisdem perseverent, reprehenduntur et increpantur. Nam paralytico illud primum dare voluit; sed qui praesentes erant id non patiebantur.
43.2.13 Cum enim dixisset, Remittuntur tibi peccata, dicebant: Hic blasphemat. Ne, quaeso, simile quidpiam patiamur, spiritualium nobis potior sit ratio.
43.2.14 Quare? Quia si spiritualia adsint, nihil damni ex corporalium privatione sequetur; si absint, quae nobis erit spes,1862: spes? quae consolatio?
43.2.15 Quapropter pro his semper Deum rogare oportet et haec postulare. Haec petenda esse Christus docuit.
43.2.16 Et si illam orationem excutiamus, nihil in illa carnale reperiemus, sed omnia spiritualia. Illud porro modicum sensile quod ibi petitur, ex modo spirituale efficitur.
43.2.17 Nam nihil amplius petere quam panem supersubstantialem, hoc est, quotidianum, spiritualis et philosophici animi fuerit;
43.2.18 quae vero praecedunt considera, Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.
43.2.19 Deinde postquam illud sensibile posuit, hoc praeterito statim ad spiritualem doctrinam redit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
43.2.20 Non principatum, non divitias, non gloriam, non potentiam; sed omnia quae ad utilitatem animae conferebant, in oratione posuit: nihil terrenum, sed omnia caelestia.
43.2.21 Si ergo jubemur abstinere a praesentibus hujus vitae rebus, quam miseri erimus, si illa petamus a Deo, quae si habeamus, ille jussit abjicere, ut nos a curis eximat;
43.2.22 et si quae ille petere jussit, nullo modo curemus, imo ne cupiamus quidem? Illud certe est superflue loqui. Quapropter orando nihil perficimus. Quomodo ergo, inquies, improbi ditescunt?
43.2.23 Quomodo iniqui, scelesti, raptores sunt opulenti? Non Deo praebente, absit. Et cur id Deus permittit? Permisit et diviti, ut ad majus illum reservaret supplicium.
43.2.24 Audi quid dicatur illi: Fili, accepisti bona tua, et Lazarus mala. Nunc autem hic consolatur: tu vero cruciaris.
43.2.25 Ne autem et nos hanc vocem audiamus, qui in deliciis frustra vivimus et peccata peccatis addimus: veras divitias, accuratam philosophiam sectemur, ut promissa consequamur bona,
43.2.26 quorum utinam consortes simus, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, unaque sancto Spiritui nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.