43.1.17 Non enim solum non fallacem, sed et tranquillam eis prebuit nauigationem. Turbe uero non ostendit seipsum super mare ambulantem Ihesus, quia maius quam secundum illorum imbecillitatem id signum erat.
43.1.17 Non enim tutum duntaxat, sed et secundum uentum praestitit. Multitudini autem super mare non apparuit. Nam maius signum erat, quam eorum imbecillitas pateretur,
43.1.17 Non enim tutum duntaxat, sed et secundum ventum praestitit. Multitudini autem super mare non apparuit: nam maius signum erat, quam eorum imbecillitas pateretur:
43.1.17 Non modo enim tutam, sed etiam secundam ipsis navigationem praebuit. Turbae autem non se ambulantem super mare conspiciendum dedit: nam majus signum erat, quam eorum imbecillitas ferret.