PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

43.2.4 Nam ille quidem orans et ut seruus omnia operabatur, hic autem cum potestate omni. Et illic quidem austro tunc flante secessit aqua ut per siccam faceret pertransire.
CLOSE
Griffolini

43.2.4 Ille tanquam seruus supplicando, Iesus propria et absoluta potestate transiuit. Illi austro tunc spirante paruit aqua, et aridam praebuit transeuntibus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

43.2.4 ille tanquam seruus supplicando, Iesus propria et absoluta potestate transiuit: illi Austro tunc spirante paruit aqua, et aridam praebuit transeuntibus,
CLOSE
Montfaucon

43.2.4 Ille namque precans ut servus omnia faciebat; hic vero cum omni potestate. Illic flante noto cessit aqua, ita ut per siccum transire potuerint;