PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

44.1.10 Et propter hoc rursus uenerunt ut debentes eisdem potiri, propterea et dixerunt: Patres nostri manducauerunt manna in deserto. Rursus ad cibum eum trahentes carnalem, quod erat accusatio et criminatio maxima.
CLOSE
Griffolini

44.1.10 ut iterum saturarentur: et ea gratia reuertebantur. Propterea dixerunt. Patres nostri commederunt manna in deserto. Quod eos corporeo cibo inhiare indicabant1530: indicabat. rem sane maxime reprehendendam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

44.1.10 vt iterum saturarentur, et ea gratia reuertebantur. Propterea dixerunt: Patres nostri comederunt manna in deserto. Quod eos corporeo cibo inhiare indicabat, rem sane maxime reprehendendam.
CLOSE
Montfaucon

44.1.10 Nam ideo rursum accesserunt, ut eodem fruerentur bono. Ideo namque dicebant: Patres nostri comederunt manna in deserto. Rursus carnalem cibum expetunt, rem sane multa reprehensione dignam.