Commentarius

[Homilia XLIV]

44.1.1 Responditmont1728 p. 258; PG-44 col. 247 eis Jesus et dixit: Amen amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.

44.1.2 Operemini, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam.

44.1.3 Clementia et lenitas non ubique utilis est, sed interdum magister acriore opus habet sermone. Nam cum ignavus crassiorque est discipulus, utendum stimulo, qui tantam ignaviam pungat.

44.1.4 Id hic et alibi saepe fecit Filius Dei. Accedentibus enim ad Jesum turbis, adulantibus, dicentibusque: Rabbi, quando huc venisti?

44.1.5 ut ostendat se honores contemnere hominum, et eorum tantum salutem spectare, asperius respondet, non ut corrigat modo; sed ut eorum mentem revelet et in medium referat.

44.1.6 Quid enim ait? Amen amen dico vobis, definientis et affirmantis more, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia comedistis de panibus, et saturati estis.

44.1.7 Non ita vehementer, sed cum indulgentia agit. Non enim dixit: O lurcones, o voraces! tot miracula edidi, nec sequuti me,

44.1.8 nec prodigia admirati estis; sed moderatius et clementius, Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia comedistis de panibus, et saturati estis, non de praeteritis solum, sed etiam de praesenti signo loquens;

44.1.9 ac si diceret: Non vos miraculum perculit, sed quia saturati estis, acceditis. Quod autem illud nonPG-44 col. 248 per conjecturam diceret, statim illi ostenderunt.

44.1.10 Nam ideo rursum accesserunt, ut eodem fruerentur bono. Ideo namque dicebant: Patres nostri comederunt manna in deserto. Rursus carnalem cibum expetunt, rem sane multa reprehensione dignam.

44.1.11 Verum ille non in reprehensione sistit gradum, sed doctrinam adjicit his verbis: Operemini, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quamPG-44: quem Filius hominis dat vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

44.1.12 Idmont1728 p. 259 est, ne talem cibum, sed spiritualem curetis. Verum quia nonnulli ut otiose vivant hoc sermone abutuntur, ac si Christus opus manuum sustulerit: opportune ipsis respondeatur;

44.1.13 totum quippe Christianismum calumniantur, et id efficiunt, ut ex desidia traducatur.

44.1.14 Sed primo Paulus audiendus. Quid ille ait? Recordamini Domini dicentis, Beatius est dare, quam accipere. Atqui unde det qui nihil habet?

44.1.15 Quomodo ergo Marthae dicit Jesus, Solicita es et turbaris erga plurima: porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit; et rursus, Nolite soliciti esse de crastino.

44.1.16 Operae precium fuerit ad haec omnia respondere, non modo ut pigros excitemus, si tamen velint; sed etiam ne Scriptura divina secum pugnare videatur.

44.1.17 Etenim alibi ait Apostolus, Rogamus autem vos ut abundetis et operam detis ut quieti sitis, et negotiumPG-44 col. 249 vestrum agatis, et operemini manibus vestris, ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt.

44.1.18 Et rursum, Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret operando manibus suis, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

44.1.19 Hic Paulus non simpliciter praecipit operari, sed cum tanto labore, ut subveniatur indigenti.

44.1.20 Et alibi quoque ait, Necessitatibus meis et eorum qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.

44.1.21 Et Corinthiis dicebat: Quae est ergo merces mea, ut Evangelium praedicans, sine sumtu ponam Evangelium?

44.1.22 Et, In civitatem illam veniens, mansit apud Aquilam et Priscillam, et operabatur: Erant enim scenofactoriae artis.

44.1.23 Haec contra dictum illud pugnare maxime videntur: jam solutio referatur. Quid ergo respondebimus?

44.1.24 Non esse solicitum non significat a labore cessare; sed hujus mundi rebus non haerere, id est, non esse solicitum de crastina quiete, sed illam curam supervacuam putare.

44.1.25 Potest enim qui operatur non in crastinum thesaurizare: potest qui laborat non solicitus esse: non enim idipsum est cura et operatio. Non ut operi confidens quis operetur, sed ut det egenti.

44.1.26 Quod autem ad Martham dicitur, non laborem et operationem respicit; sed tempus considerandum esse statuit, neque concionis tempus circa carnalia expendendum esse.

44.1.27 Non igitur, haec dicit, ut in desidiam illam conjiciat, sed ut ad audiendum convertat. Veni, inquit, ut vos necessaria doceam, tu de prandio solicita es?

44.1.28 Me vis excipere, et lautam parare mensam? Alium para cibum, meis attentaPG-44: attende sermonibus, sororis desiderium imitare.

44.1.29 Non ergo hospitalitatemPG-44: hospitalitate cohibet. Absit id ne dicatur, sed docet doctrinae tempore caetera curanda non esse.

44.1.30 Cum porro dicit, Operemini, non cibum qui perit, non significat in desidia esse vivendum: hic enim maxime cibus est qui perit.

44.1.31 Omnem quippe malitiam docuit desidia; sed indicat operandum et erogandum esse. Hic porro cibus non perit.

44.1.32 Si quis porro otiosus ventri et deliciis deditus sit, is operatur cibum qui perit;

44.1.33 contra si quis ex labore suo cibum, potum, vestem Christo dederit, hunc nemo sanae mentis dicat operari cibum qui perit, cujus cibi causa promittitur regnum, promittuntur illa bona.

44.1.34 Hic cibus aeternum manet. Tunc quia illi nullam fidei rationem habuere, neque discere studuerunt quis haec fecisset, qua potestate;

44.1.35 sed id unum curabant ut nihil operando ventrem implerent; hoc alimentum jure vocavit cibum qui perit.

44.1.36 Corpora vestra, inquit, enutrivi, ut hinc aliam quaereretis escam, manentem, quae animam vestram enutriret. Vos autem rursum ad terrenam curritis.

44.1.37 Ideo non intelligitis me non ad illam vos ducere imperfectam; sed ad illam non temporaneam, quae vitam praebeat aeternam, quae non corpus, sed animam alat.

44.1.38 Deinde quia magnifice de se loquutus fuerat, cum diceret se daturum, ne iterum hoc dicto offenderentur, ut ipsi fidemPG-44 fol. 3 faceret, donum ad Patrem refert;

44.1.39 cum dixisset enim, Quem Filius hominis vobis dabit; subdidit, Hunc enim Pater signavit Deus; hoc est, Propterea misit qui hunc vobis cibum ferret: quod aliter potest explicari:

44.1.40 nam alibi quoque Christus dicit: Qui audit sermones meos, hunc signavit Pater quia Deus verax est; hoc est, manifeste ostendit id quod mihi hic videtur subindicari.

44.1.41 Nihil enim aliud est, signavit Pater, quam ostendit, revelavit testimonio suo. Se enim ipse ostendit; quia vero Judaeos alloquebatur, Patris testimonium in medium adduxit.

44.2.1 Discamus itaque, dilecti, illa a Deo petere quae ab illo consentaneum est petere. Saecularia enim, quoquo modo accidant, nihil afferunt nocumenti.

44.2.2 Nam si ditabimur, hic tantum deliciis fruemur: si in paupertatem inciderimus, nihil molesti patiemur.

44.2.3 Sive prospera, sive tristia accidant, vim nullam ad voluptatem vel tristitiam habent, sed utraque contemnenda, ut quae quam celerrime transeant.

44.2.4 Ideo haec jure via vocantur, quod praetereant, nec diu maneant. Futura vero utraque immortalia sunt, tam supplicium, quam regnum.

44.2.5 Circa haec magnam geramus solicitudinem, ut illa fugiamus, haec assequamur. Quid enim utilitatis ex praesentibus deliciis?

44.2.6 hodie sunt, cras avolabunt: hodie flos sunt splendidusmont1728 p. 261, cras erunt pulvis dispersus: hodie ignis accensus, cras cinis exstinctus.

44.2.7 Spiritualia vero non hujusmodi sunt; sed semper clara et florida, atque in dies splendidiora evadunt.

44.2.8 Divitiae illae nunquam pereunt, nunquam transferuntur vel cessant, nunquam solicitudinem, invidiam et calumniam afferunt, non corpus perdunt, non animam corrumpunt, non livorem vel invidiam attrahunt; quae omnia in hisce reperiuntur divitiis.

44.2.9 Gloria illa non in arrogantiam extollit, non tumorem parit, nunquam cessat, vel obscuratur.

44.2.10 Quies atque deliciae in caelo perpetuae manent, semper immotae et immortales sine ullo fine vel termino.

44.2.11 Hanc, obsecro, vitam desideremus. Si enim ipsam cupiamus, nullam praesentium rationem habebimus: sed haec omnia spernemus et deridebimus.

44.2.12 Etiamsi quis nos in regiam evocet, quo nihil beatius existimatur, non annuemus, tali nempe fulti spe:

44.2.13 nam iis qui caelestium amore capti sunt, id vile et nullius precii reputatur. Quidquid enim finem habet, non admodum expetendum est.

44.2.14 Quod cessat et hodie est, et cras desinit, etiamsi maximum, perquam minimum et contemnendum videtur.

44.2.15 Ne igitur ea quae fugiunt et dilabuntur, sed quae immota manent sectemur, ut illa consequi possimus,

44.2.16 gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria simulque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY