PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

44.1.11 Sed ipse non stat usque ad reprehensiones, sed et doctrinam hiis adicit, dicens: Operamini non cibum qui perit, sed cibum qui manet in uitam eternam, que filius hominis dat uobis. Hunc enim pater sigillauit deus.
CLOSE
Griffolini

44.1.11 Ihesus autem non reprehensioni tantum immoratur. sed doctrine incumbit. Operamini inquit non cibum qui perit. sed qui permanet in uitam eternam. quam1530: quem filius hominis dat uobis. Hunc enim pater signauit deus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

44.1.11 Iesus autem non reprehensioni tantum immoratur, sed doctrinae incumbit. Operemini, inquit, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem filius hominis dat vobis. Hunc enim pater signauit deus.
CLOSE
Montfaucon

44.1.11 Verum ille non in reprehensione sistit gradum, sed doctrinam adjicit his verbis: Operemini, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quam1862: quem Filius hominis dat vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.