Omelia XLIV (xliii)
44.1.1 Respondit eis Iesus, et dixit: Amen amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
44.1.2 Operemini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam.
44.1.3 Non semper clementia vtendum est, et lenitate: sed ignauus discipulus, et ingenio pinguior, acrioribus magistri stimulis ab ignauia excitandus est:
44.1.4 quem morem et hic, et alibi saepenumero dei filius seruauit. Accedentibus enim turbis, et applaudentibus. Rabbi quando huc venisti?
44.1.5 Vt humanam se gloriam contemnere, et eorum tantum salutis curam habere ostendat, asperius respondet, neque tam hac quam eorum animi detegendi gratia, vt pateret omnibus.
44.1.6 Amen, inquit, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
44.1.7 Modestius coarguit, non gulae et ventris seruos appellauit: non tot miracula, quae neque secuti erant
44.1.8 neque admirati, exprobrauit:
44.1.9 non tam alia quam pauloante factum miraculum meminit, quod non admirabantur: sed quia saturati erant, sequebantur,
44.1.10 vt iterum saturarentur, et ea gratia reuertebantur. Propterea dixerunt: Patres nostri comederunt manna in deserto. Quod eos corporeo cibo inhiare indicabat, rem sane maxime reprehendendam.
44.1.11 Iesus autem non reprehensioni tantum immoratur, sed doctrinae incumbit. Operemini, inquit, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem filius hominis dat vobis. Hunc enim pater signauit deus.
44.1.12 Hoc est, nolite corporis cibum curare, sed spiritus. Nonnulli autem ignauiae et desidiae dediti, his verbis abutuntur, ac si Christus laborum opera tolleret. quibus necessario respondendum est.
44.1.13 Totam enim, vt sicut1603: sic dicam, Christianam calumniantur religionem, vt suam socordiam tueantur.
44.1.14 Sed audiant Paulum, Recordamini domini dicentis, Beatius est dare quam accipere. Atqui vnde potest dare, qui non habet?
44.1.15 Quo modo igitur Martae, inquit Iesus, Solicitates, et turbaris erga plurima, porro vnum est necessarium, Maria optimam partem elegit? et iterum, Nolite curare de crastino?
44.1.16 Haec omnia soluenda sunt, non solum vt pigros excitemus, sed ne pugnare videatur diuina scriptura.
44.1.17 Etenim alibi, inquit Paulus. Rogamus autem vos fratres, vt abundetis magis, et operam detis, vt quieti sitis, et vt vestrum negocium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, vt honeste ambuletis, ad eos qui foris sunt.
44.1.18 Et iterum: Qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, vt habeat vnde tribuat necessitatem patienti.
44.1.19 Hic Paulus non simpliciter praecipit operari, sed ita, vt indigenti subueniat.
44.1.20 Et alibi: Et necessitatibus meis, et eorum qui mecum sunt, ministrauerunt manus istae1603: ista.
44.1.21 Et ad Corinthios: Quae est ergo merces mea? vt euangelium praedicans, sine sumptu ponam euangelium:
44.1.22 et in ciuitatem illam veniens mansit apud Aquilam et Priscillam, et operabatur, erant enim scenofactoriae artis.
44.1.23 Haec omnia, quantum ad verba, pugnare maxime videntur. Sunt ergo exponenda. Sed quid dicemus?
44.1.24 Non curare et non operari intelligendum est ne toto animo secularibus rebus inhiemus, neque de quiete crastina, tanquam superuacua cogitemus.
44.1.25 fieri enim potest vt quis operetur et non thesaurizet1603: thesaurizat in crastinum: potest operando non esse solicitus. Neque enim idem est cura et operatio. Neque vt operi confidat quispiam operetur, sed vt communicet indigenti.
44.1.26 Quod autem ad Martam locutus est Iesus, non in operando reprehensionem dixit, sed quod tempus considerandum sit, et distribuendum, ne audiendi verbi dei occasio in carnalium rerum cura consumatur.
44.1.27 Non ergo desidiam laudat Iesus, sed ad audiendum allicit. Veni inquit, vt vos necessaria docerem, tu autem circa prandium occuparis.
44.1.28 Variis ciborum generibus me vis accipere, alium cibum para. Sermonibus meis attende, sororis desiderium imitare.
44.1.29 Neque coarguebat Iesus hospitalitatem. Absit, sed doctrinae tempore aliis non esse vacandum negociis admonebat.
44.1.30 Illa autem particula, Operamini non cibum qui perit. Non in desidia viuendum significat: hic enim cibus est qui maxime perit,
44.1.31 si quidem omnis maliciae fomes est desidia: sed operandum et erogandum indigentibus, qui cibus minime perit.
44.1.32 Qui pigriciae deditus, ventri viuit, deliciis vacat, is cibum operatur qui perit:
44.1.33 qui vero ex labore suo Christum nutrit, potum dat, vestit: quis adeo sensu caret, vt eum cibum pereuntem dicat operari, per quem et coeleste regnum, et illius bona nobis promittuntur?
44.1.34 Hic enim cibus perpetuo manet. At cum Iudaei nullam fidei rationem haberent, cum nihil cogitarent, vnde, et qua virtute ille cibus venisset:
44.1.35 sed tantum nihil operando satietatem quaererent, merito huiusmodi qui perit cibum, appellauit.
44.1.36 Paui vos, inquit, vt inde permanentem cibum quaereretis, quo nutriretur animus, vos terreno attenditis.
44.1.37 Ideo hunc vobis vilem dare nolo, qui caducam et fluxam vitam, sed qui sempiternam praebeat: qui non corpus, sed animam pascat.
44.1.38 Sed cum magnifice de se locutus esset daturum1603: datuturum se cibum pollicendo, ne iterum calumniandi illis materiam praeberet, vt sibi fidem faceret, in patrem id refert.
44.1.39 Nam cum dixisset, Quem filius hominis vobis dabit: subdidit, Hunc enim pater signauit deus. Hoc est: Propterea misit qui hunc vobis cibum ferret. Quod et aliter potest interpretari.
44.1.40 Alibi inquit Christus, Qui audit sermones meos, signauit quod deus verax est: hoc est, manifeste ostendit. Quam mihi significationem et in hoc loco habere videtur
44.1.41 haec particula, Signauit pater: hoc est, ostendit, et suo reuelauit testimonio. Etenim ipse se ostendit, et Iudaeos affatus patris in medium protulit testimonium.
44.2.1 Ea igitur dilectissimi dominum postulemus, ea oremus, quae iure nobis ab eo negari nequeant. Secularia enim, vtcunque acciderit, nihil habent ponderis.
44.2.2 siue enim ditabimur, hic tantum deliciis fruemur: siue pauperes erimus, nihil officiet.
44.2.3 Siquidem neque quae aut optanda in hac vita, aut molesta videntur, ad voluptatem aut tristiciam vim vllam habere debent, sed vtraque contemnenda. Defluunt enim quam celerrime:
44.2.4 quare viae appellantur a deo, altera lata et facilis, altera angusta et aspera. Futura vero vtraque immortalia persistunt, siue supplicium sit siue regnum.
44.2.5 Vt ergo alterum vitemus, alterum vero assequamur, summam adhibeamus diligentiam. Quae nam secularium, quaeso, voluptatum vtilitas?
44.2.6 Hodie sunt, cras elabuntur: hodie flos pulcherrimus, cras aridus puluis: hodie ignis ardens, cras cinis extinctus:
44.2.7 spiritalia autem perpetuo clara, floridaque, et indies splendidiora permanent.
44.2.8 Nunquam illae cessant diuitiae, nunquam transferuntur, nunquam desinunt, nunquam solicitudinem, inuidiam, calumnias afferunt. Non perdunt corpus, non corrumpunt animum: quae omnia in his reperiuntur diuitiis.
44.2.9 Gloria illa non in superbiae stulticiam tollitur, non tumet, nunquam cessat, nunquam fit obscurior.
44.2.10 In coelo voluptas et deliciae sempiternae, immortales, nullo fine, nullo termino comprehendendae.
44.2.11 Has desiderio prosequamur, praesentia omnia prae futurae beatitudinis spe, vt ridicula, etiam in regum aulas et familiaritatem acciti, contemnamus.
44.2.12 Quibus licet nihil beatius videatur, parua tamen et vilia, et nullius momenti ducunt,
44.2.13 qui coelestia animo complectuntur. Quicquid finem habet, non admodum preciosum est:
44.2.14 quicquid cessat, et hodie est, cras desinit, etiam maximum, quam vilissimum est existimandum.
44.2.15 Non igitur quae fugiunt et elabuntur, sed quae permanent et nunquam mutantur, bona prosequamur. Vt omnes ea consequi mereamur,
44.2.16 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.