44.1.12 Quod autem dicit tale est. Nulla nobis sit cura huius cibi sed illius spiritualis. Sed quia quidam eorum qui uolunt pigre nutriri abutuntur hoc uerbo ut operationem abscidente Christo oportunum et ad eos dicere.
44.1.12 Hoc est, nolite corporis cibum curare, sed spiritus. Nonnulli autem ignauiae et desidiae dediti his uerbis abutuntur, ac si Christus laborum opera tolleret, quibus necessario respondendum est.
44.1.12 Hoc est, nolite corporis cibum curare, sed spiritus. Nonnulli autem ignauiae et desidiae dediti, his verbis abutuntur, ac si Christus laborum opera tolleret. quibus necessario respondendum est.
44.1.12 Id est, ne talem cibum, sed spiritualem curetis. Verum quia nonnulli ut otiose vivant hoc sermone abutuntur, ac si Christus opus manuum sustulerit: opportune ipsis respondeatur;