Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XLIV (Paris fol.78rb-79rb; Harley fol.102vb-104ra)

44.1.1 ResponditParisHarley eis Ihesus: Amen dico uobisHarley, queritis me non quoniam uidistis signa, sed quoniam manducastis ex panibus et saturati estis.

44.1.2 Operamini non cibum qui perit, sed cibum qui manet in uitam eternam.

44.1.3 Mansuetum et leue non ubique utile, sed est quando percussio opus est magistri. Cum enim desesParis fuerit discipulus et grossus stimulo uti ad eum de reliquo oportet ut inutilem eius tangat desidiam.

44.1.4 Hoc et filius dei fecit et alibi multis in locis et in presenti loco. Venientibus enim turbis et nauigantibus et inuenientibus Ihesum et blandientibus ei et dicentibus: Rabbi, quando huc uenisti?

44.1.5 Ostendens quoniam eum qui ab hominibus est non concupiscit honorem, sed unum solum inspicit salutem eorum percussiue eis respondet, non solum hac corrigere uolens, sed et in reuelando mentem eorum et in medium ducendo.

44.1.6 Quid enim ait? Amen amen dico uobis cum determinatione et certificatione queritis me, non quoniam uidistis signa, sed quoniam manducastis de panibus et saturati estis.

44.1.7 Percutit quidem sermone et redarguit, sed non abscisiue, sed ualde cum multa parcitate hoc faciens. Non enim dicit: O gulosi et uentris serui! tot mirificaui et nusquam secuti estis.

44.1.8 Neque admirati estis que facta sunt sed mansuete ita qualiter et quiescibiliter queritis me, non quoniam uidistis signa sed quoniam manducastis de panibus et saturati estis, non de preteritis solum, sed et de presenti signo ostendens.

44.1.9 Quasi enim hoc dicit per ea que ad eos extenditur. Non miraculum uos stupidos fecit quod in panibus, sed hoc id est repletos esse. Et quoniam non conuicians aduersus eos dixit, confestim ostenderunt illi.

44.1.10 Et propter hoc rursus uenerunt ut debentes eisdem potiri, propterea et dixerunt: Patres nostri manducauerunt manna in deserto. Rursus ad cibum eum trahentes carnalem, quod erat accusatio etHarley criminatio maxima.

44.1.11 Sed ipse non stat usque ad reprehensiones, sed et doctrinam hiis adicit, dicens: Operamini non cibum qui perit, sed cibum qui manet in uitam eternam, que filius hominis dat uobis. Hunc enim pater sigillauit deus.

44.1.12 Quod autem dicit tale est. Nulla nobis sit cura huius cibi sed illius spiritualis. Sed quia quidam eorum qui uolunt pigre nutriri abutuntur hoc uerbo ut operationem abscidente Christo oportunum et ad eos dicere.

44.1.13 Toti enim ut ita dicam detrahunt Christianismo et in pigritia pati conuicium preparant.

44.1.14 Prius autem dicere necessarium id quod Pauli. Quid igitur ille ait? Mementote domini dicentis: Beatum est dare magis quam accipere.

44.1.15 Et nimirum unde utique fiet, hoc id est dare ei qui non habet? Qualiter Marthe Ihesus dixitParis: Sollicita es et turbaris erga plurima, uno autem est opus. Maria uero optimam partem elegit. Et rursus: Ne solliciti sitis in crastinum.

44.1.16 Necessariam enim est omnia nunc hec soluere, non ut solum quiescere eos faciamus pigritantes si uoluerint, sed ut non contrarie pigritantem inducere ostendamus eloquia dei.

44.1.17 Etenim et alibi ait apostolus: Deprecamur autem uos superhabundare et largiri, silere et agere que propria ut boniformiter ambulemus ad eos qui foris sunt.

44.1.18 Et rursus: Qui furabatur, ne furetur. Magis autem laboret operans propriis manibus ut habeat tribuere ei qui opus habet.

44.1.19 Hic enim Paulus neque simpliciter operari iussit, sed ita cum labore ut habeat hinc et alii tribuere.

44.1.20 Et alibi rursus idem dicit: Necessitatibus meis et his qui erant mecum, ministrarunt manus hee.

44.1.21 Sed et Corinthiis mittens dixit: Que igitur michi est merces ut euangelizans non sumptuosus ponam euangelium?

44.1.22 Sed et in ciuitatem illam ueniens manebat apud Aquilam et Priscillam et operabantur. Erant enim tabernaculorum factoresHarley arte.

44.1.23 Sed hec repugnancia ostendunt uehementiorem secundum seriem. Quocirca necessarie est de reliquo solutionem inducere. Quid igitur utique dicemus ad hec?

44.1.24 Quoniam hoc id est non sollicitos esse, non hoc id est non operari est, sed hoc id est non affligi secularibus rebus, hoc est non facere curam de eo qui in crastinum quiete sed superuacaneum esse extimare.

44.1.25 Licet enim et operantem nichil in crastinum thesaurizare, et licet operantem nullo sollicitum esse. Non enim idem est sollicitudo et operatio. Neque enim ut opere confidens operatur quis, sed ut tradat ei qui opus habet.

44.1.26 Sed id quod ad Martham dictum est non de opere et operatione dictum est, sed de eo quod oportet et tempus scire, et non audientie tempus ad carnaliora consumere.

44.1.27 Non igitur ad pigriciam eos immittens hec dixit, sed affligens audiencie. Accessi, ait, docturus uos que oportet, tu uero circa pulmentum studuisti.

44.1.28 Suscipere me uis et multiplicem preparare mensam. Aliam prepara escam eam que desiderio est auditionem, michi preparans et sororis imittans amorem.

44.1.29 Neque igitur hospitalitatem prohibens hec dixit, absit. Qualiter enim? Si hoc id est quod non oportet in audiencieParis tempore circa alia occupari.

44.1.30 In dicendo autem ne operamini cibum qui perit, non hoc est enigmatice insinuantis quod oportet pigritari. Etenim et hoc maxime periens cibus est.

44.1.31 Omnem enim maliciam edocuit pigricia, sed quod operari et tradere. Hoc enim non periens cibus est de reliquo.

44.1.32 Si uero quis pigritans uentris et lasciuie curam faciat, hic cibum operatur qui perit.

44.1.33 Quemadmodum si quis operans Christum nutriat et potauerit et induerit. Nullus ita insensibilis et indoctus ut dicat pereuntem cibum operari, hunc talem per que regni futuri et bonorum illorum est promissio.

44.1.34 Hic enim cibus manet continue. Aliter autem et quia tunc quidem fidei nullam rationem faciebant, neque intendebant discere quis est qui hec operatur et in quaHarley uirtute.

44.1.35 Vnum autem solum uolebant uentrem uoluptuose replere, nichil laborantes talem escam decenter cibum pereuntem uocauit.

44.1.36 Nutriui uestra corpora ut ab hoc disceretis quam exquiratis escam que manet, que nutrit uestram animam. Vos autem rursus ad terrenam curritis.

44.1.37 Propterea non intelligitis quoniam non ad hanc duco uos imperfectam, sed ad illam que non temporaneam tribuit uitam, que non corpus sed animam nutrit.

44.1.38 Deinde quia ita magna de seipso locutus est, et dixit seipsum daturum esse eam, ut non rursus instet quod dicitur dignum fide sermonem faciens ad patrem traditionem reducit.

44.1.39 Dicens enim: Quem filius hominis dabit uobis; induxit: Hunc enim pater signauit deus, hoc est, in hoc misit hanc uobis afferentem cibum. Ostendit autem et aliam interpretationem hic dictio.

44.1.40 Etenim et alibi ait Christus: Qui audit meos sermones signauit quoniam deus uerax est, hoc est, demonstrauit incontradictiue quod utique michi uidetur, et hic hanc dictionem enigmatice insinuare.

44.1.41 Nichil enim aliud hoc id est signauit pater quam demonstrauit, reuelauit per suum testimonium. Nam monstrauit quidem et ipse seipsum, quia uero ad Iudeos loquebatur patris testimonium in medium duxit.

Morale xliiii. de eo quod nichil sunt que uidentur clara presentis uite.

44.2.1 Discamus igitur, dilecti, hec petere que dignum est ab ipso peti. Nam illa quidem seculariaParis dico, qualitercumque contingerint, nocumentum nullum ferunt.

44.2.2 Siue enim ditati fuerimus hic solum pociemur lasciuia, siue in inopiam inciderimus nullum paciemur malum.

44.2.3 Neque enim preclara presentis uite neque tristicia in angustie et uoluptatis rationem habent fortitudinem, sed alterutra facile contemptibilia sunt et cum multa defluunt uelocitate.

44.2.4 Ideo et uilia uocata sunt decenter ceu secedencia et ad plurimum manere non apta nata. FuturaHarley uero alterutra immortalia permanent et que supplicii et que regni.

44.2.5 Pro illis igitur multum faciamus studium ut hec quidem fugiamus, illa uero eligamus. Que enim eius que hic est uoluptatis utilitas est?

44.2.6 Hodie est, cras non est; hodie flos preclarus, et in crastinum puluis sparsus; hodie ignis ardens, et in crastinum cinis extinctus.

44.2.7 Sed non in spiritualibus ita, sed semper manent clarencia et florencia et pulchra fiencia cotidie.

44.2.8 Diuicie ille nunquam transeunt, nunquam inducunt sollicitudinem et accusationem. Non corpus perire faciunt, non animam corrumpunt, non inuidiam habent, non liuorem congregant, que omnia hec diuiciis hiis mundanis assunt.

44.2.9 Gloria illa non in despectionem eleuat, non inflammare preparat, nunquam quiescit neque acrior fit.

44.2.10 Remissio et uoluptas que in celis rursus manet, et ipsa continua semper immobilis existens et immortalis. Non enim est finem inuenire.

44.2.11 Hanc deprecor diligamus uitam. Si enim dilexerimus eam, nullam presentium faciemus rationem, sed contempnemus hec omnia et deridebimus.

44.2.12 Et si in regalia atria quis intrare iusserit, non eligemus illam spem habentes, licet isto nichil beatus esse uideatur.

44.2.13 Sed hiis qui detinentur celestium amore et hoc paruum et uile et nulla dignum ratione. Omne enim quod finem habet non ualde circumstudibile est.

44.2.14 Omne quod cessat et hodie est, cras non est. Et si ualde fuerit magnum ualde paruum et facile contemptibile esse uidetur.

44.2.15 Ne igitur fugientibus accumbamus, neque defluentibus et abeuntibus sed futuris et immobilibus ut et ipsis possimus frui,

44.2.16 gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY