PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

44.1.41 Nichil enim aliud hoc id est signauit pater quam demonstrauit, reuelauit per suum testimonium. Nam monstrauit quidem et ipse seipsum, quia uero ad Iudeos loquebatur patris testimonium in medium duxit.
CLOSE
Griffolini

44.1.41 haec particula: Signauit pater, hoc est, ostendit, et suo reuelauit testimonio. Etenim ipse se ostendit, et Iudaeos affatus patris in medium protulit testimonium.
CLOSE
Griffolini-Montanus

44.1.41 haec particula, Signauit pater: hoc est, ostendit, et suo reuelauit testimonio. Etenim ipse se ostendit, et Iudaeos affatus patris in medium protulit testimonium.
CLOSE
Montfaucon

44.1.41 Nihil enim aliud est, signavit Pater, quam ostendit, revelavit testimonio suo. Se enim ipse ostendit; quia vero Judaeos alloquebatur, Patris testimonium in medium adduxit.