Homilia XLIV (xliii)
44.1.1 Respondit eis Iesus et dixit: Amen, amen dico uobis. Quaeritis me, non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
44.1.2 Operamini1530: Operemini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam.
44.1.3 Non semper clementia utendum est et lenitateB: leuitate, sed ignauus discipulus et ingenio pinguior acrioris1530: acrioribus magistri stimulis ab ignauia excitandus est.
44.1.4 Quem morem et hic et alibi saepe numero dei filius seruauit. Accedentibus enim turbis et applaudentibus: Rabbi, quando huc uenisti?1470/1486: uenisti.
44.1.5 ut humanam se gloriam contemnere, et eorum tantum salutis, curam habere ostendat, asperius respondet, neque tam hac, quam eorum animi detegendi gratia, ut pateret omnibus.
44.1.6 Amen, inquit, amen dico uobis. Quaeritis me non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
44.1.7 Modestius coarguit, non gulae et uentris seruos appellauit, non tot miracula, quae neque secuti erant,
44.1.8 neque admirati exprobrauit,
44.1.9 non tamB: tamen alia quam paulo ante factum miraculum meminit, quod non admirabantur, sed quia saturati erant, sequebantur,
44.1.10 ut iterum saturarentur, et ea gratia reuertebantur. Propterea dixerunt: Patres nostri comederunt manna in deserto. Quod eos corporeo cibo inhiare indicabant1530: indicabat, rem sane maxime reprehendendam.
44.1.11 Iesus autem non reprehensioni tantum immoratur, sed doctrinae incumbit. Operamini, inquit, non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, quam1530: quem filius hominis dat uobis. Hunc enim pater signauit deus.
44.1.12 Hoc est, nolite corporis cibum curare, sed spiritus. Nonnulli autem ignauiae et desidiae dediti his uerbis abutuntur, ac si Christus laborum opera tolleret, quibus necessario respondendum est.
44.1.13 Totam enim ut sic dicam Christianam calumniantur religionem, ut suam socordiam1470/1486: secordiam tueantur.
44.1.14 Sed audiant Paulum: Recordamini domini dicentis: Beatius est dare quam accipere. Atqui unde potest dare qui non habet?B/F: habet.
44.1.15 Quid Marthae inquit Iesus?B/1470/1486: Ihesus. Solicita es et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit. Et iterum: Nolite curare de crastino.
44.1.16 Haec omnia soluenda sunt, non solum ut1486: om. pigros excitemus, sed ne pugnare uideatur diuina scriptura.
44.1.17 Etenim alibi inquit Paulus: Rogamus autem uos fratres, ut abundetis magis, et operam detis, ut quieti sitis, et ut uestrum negocium agatis, et operemini manibus uestris, sicut praecoepimus uobis, ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt.
44.1.18 Et iterum: Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
44.1.19 Hic Paulus non simpliciter operari praecipit1470/1486/1530: precipit operari, sed ita, ut indigenti subueniat.
44.1.20 Et alibi: Et necessitatibus meis et eorum, qui mecum sunt, ministrant manus ipsae.
44.1.21 Et ad Corinthios: Quae est ergo merces mea?1470/1486: mea ut euangelium praedicans sine sumptu ponam euangelium.
44.1.22 Et in ciuitatem illam ueniens mansit apud Aquilam et Priscillam et operabatur. Erant enim scenofactoriae artis.
44.1.23 Haec omnia quantum ad uerba pugnare maxime uidentur. Sunt igitur1470/1486/1530: ergo exponenda. Sed quid dicemus?B: dicemus:
44.1.24 Non curare et non operari intelligendum est, ne toto animo saecularibus rebus inhiemus, neque de quiete crastina tanquam superuacua cogitemus.
44.1.25 Non licet aliqua huiusmodi cura operantem perturbari. Neque enim idem est cura et operatio. Neque, ut operi confidat quispiam, operetur, sed ut communicet indigenti.
44.1.26 Quod autem ad Martham locutus est Iesus, non in operandi1470/1486/1530: operando reprehensionem dixit, sed quod tempus consyderandum sit et distribuendum, ne audiendi uerbi dei occasio in carnalium rerum cura consumatur.
44.1.27 Non ergo desidiam laudat Iesus, sed ad audiendum allicit. Veni, inquit, ut uos necessaria docerem, tu autem circa prandium occuparis.
44.1.28 Variis ciborum generibus me uis accipere, alium cibum para. Sermonibus meis attende, sororis desyderium imitare.
44.1.29 Neque coarguebat Iesus hospitalitatem. Absit, sed doctrinae tempore aliis non esse uacandum negociis admonebat.
44.1.30 Illa autem particula, Operamini non cibum qui perit, non in desidia uiuendum significat, (Hic enim cibus est qui maxime perit.
44.1.31 Siquidem omnis malitiae fomes est desidia) sed operandum et erogandum1530: erogangum indigentibus, qui cibus minime perit.
44.1.32 Qui pigritiae deditus uentri uiuit, deliciis uacat, is cibum operatur, qui perit.
44.1.33 Qui uero ex labore suo Christum nutrit, potum dat, uescit. Quis adeo sensu caret, ut eum cibum pereuntem dicat operari, per quem et caeleste regnum et illius bona nobis promittuntur.1530: promittunutur?
44.1.34 Hic cibus perpetuus est. At Iudaei cum nullam fidei rationem haberent, cum nihil cogitarent, unde et qua uirtute ille cibus uenisset,
44.1.35 sed tantum nihil operando satietatem quaererent, merito huiusmodi, qui perit, cibum appellauit.
44.1.36 Paui uos, inquit, ut inde permanentem cibum quaereretis, quo nutriretur animus, uos terreno attenditis.
44.1.37 Ideo hunc uobis uilem dare nolo, qui caducam et fluxam uitam, sed qui sempiternam praebeat, qui non corpus, sed animam pascat.
44.1.38 Sed cum magnifice de se locutus esset daturum se cibum pollicendo, ne iterum calumniandi illis materiam praeberet, ut sibi fidem faceret, in patrem id refert.
44.1.39 Nam cum dixisset: Quem filius hominis uobis dabit, subdidit1486/1530: subdit: Hunc enim pater signauit deus. Propterea misit, qui hunc uobis cibum ferret. Quod et aliter potest interpretari.
44.1.40 Alibi inquit Christus: Qui audit hoc, me signauit, quod deus uerax est, hoc est1470/1486/1530: et manifeste ostendit. Quam mihi significationem et in hoc loco habere uidetur
44.1.41 haec particula: Signauit pater, hoc est, ostendit, et suo reuelauit testimonio. Etenim ipse se ostendit, et Iudaeos affatus patris in medium protulit testimonium.
44.2.1 Ea igitur, dilectissimi, dominum postulemus, ea oremus, quae iure nobis ab eo negari nequeantB: nequeant ab eo negari. Saecularia enim et si contigerint, minime noxia sunt.
44.2.2 Si uero ditabimur, hic tantum deliciis fruemur. Si paupB: fol.134v]eres erimus, nihil officiet.
44.2.3 Siquidem neque quae aut optanda in hac uita aut molesta uidentur, ad uoluptatem aut tristitiam, uim ullam habere debent, sed utraque contemnenda. Diffluunt1530: Defluunt enim quam celerrime.
44.2.4 Quare uiae appellantur a deo, altera lata et facilis, altera angusta et aspera, utraque uita immortalis futura et supplicii et gloriae.
44.2.5 Ad alteram fugiendam, alteram assequendam, summam adhibeamus diligentiam. Quae nam saecularium, quaeso, uoluptatum utilitas?
44.2.6 Hodie sunt, cras elabuntur. Hodie flos pulcherrimus, cras aridus puluis. Hodie ignis ardens, cras cinis extinctus.
44.2.7 Spiritalia autem perpetuo clara floridaque, et in dies splendidiora permanent.
44.2.8 Nunquam illae cessant diuitiae, nunquam transferuntur, nunquam desinunt, nunquam solicitudinem, inuidiam, calumnias afferunt. Non perdunt corpus, non corrumpunt animum, quae omnia in his reperiuntur1486/1530: rapiuntur diuitiis.
44.2.9 Gloria illa non in superbiae stultitiam tollitur. Non tumet, nunquam cessat, nunquam fit obscurior.
44.2.10 In caelo uoluptas et deliciae sempiternae, immortales, nullo fine, nullo termino comprehendendae.
44.2.11 Has desyderio prosequamur, praesentia omnia prae futurae beatitudinis spe, ut ridicula, etiam in regum aulas et familiaritatem acciti contemnamus.
44.2.12 Quibus licet nihil beatius uideatur, parua tamen et uilia et nullius momenti ducunt,
44.2.13 qui caelestia animo complectuntur. Quicquid finem habet, non admodum preciosum est.
44.2.14 Quicquid cessat, et hodie est, cras desinit, etiam maximum quam uilissimum est existimandum.
44.2.15 Non igitur quae fugiunt et elabuntur, sed quae permanent et nunquam mutantur, bona prosequamur, ut omnes ea consequi mereamur.
44.2.16 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum amenB: om..