PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

45.1.13 Propter quid enim nullius alterius priorum signorum meminerunt, et nimirum multis factis, tunc secundum Egyptum et secundum mare et in deserto, sed huius maxime quod ualde concupiscebant propter uentris tyrranidem?
CLOSE
Griffolini

45.1.13 Sed quid nam nullum aliud ex prioribus signis meminerunt, cum plurima tunc temporis in Aegypto, in mari, in deserto facta essent, sed hoc duntaxat? Quia hoc maxime impulsuF: in pulsu uentris desiderabant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

45.1.13 Sed quid nam nullum aliud ex prioribus signis meminerunt, cum plurima tunc temporis in Aegypto, in mari, in deserto facta essent, sed hoc duntaxat? Quia hoc maxime impulsu ventris desiderabant.
CLOSE
Montfaucon

45.1.13 Cur enim non aliud ex prioribus signis commemorarunt: etsi multa tunc facta fuissent in Aegypto, in mari, in deserto; sed solum manna proferunt? annon quia ventris tyrannide admodum tenebantur?