Homilia XLV (xliv)

45.1.1 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus, ut operemur opera dei? Respondit Iesus et dixit eis: Hoc est opus dei, ut credatis in eum quem misit ille.

45.1.2 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum, ut uideamus et credamus tibi? Quid operaris?

45.1.3 Nihil gula pernitiosius, nihil ignominiosius est. Haec obtusum et crassum ingenium, haec carnalem animam reddit, haec cecat intellectum, nec sinit ut quicquam perspiciat.

45.1.4 Quod ut in Iudaeis usu uenerit, intuere quaeso. Cum enim gulae inhiarentB: inhiaret, cum saecularibus affixi nihil spiritale contemplarentur, multis eos uerbis et aculeis impellit, multum suadet,

45.1.5 neque tamen excitantur, sed adhuc humi iacent. Dixerat enim: Quaeritis me non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

45.1.6 Repraehensione eos perterruit. Qui nam quaerendus esset cibus ostendit. Nam dicendo: Operamini non cibum qui perit, addidit praemium, sed qui permanet in uitam aeternam.

45.1.7 Et ad id quod eis obstabat, occurrit, quod a patre missus sit. Quid illi? Tanquam nihil audissent: Quid faciemus, inquiunt, ut operemurF: operamur opera dei?

45.1.8 Quod dicebant, non ut discerent et facerent, sed ut iterum saturarentur, ut ex sequentibus apparet.

45.1.9 Quid ad haec Christus? Hoc est opus dei, ut credatis in eum quem misit ille. Ad haec illi: Quod signum facis, ut uideamus et credamus?B/F: credamus. Patres nostri manducauerunt manna in deserto.

45.1.10 Nihil iis1470/1486/1530: his stultius, nihil insipientius. Cum signum in manibus haberet1530: haberent, tanquam nullum fecerit, rogant: Quod signum facis?1470/1486: facis.

45.1.11 Neque in eius potestate signum relinquunt, sed necessario ei prescribunt, ut nullum aliud faciat, quam quod maiorum suorum temporibus factum est.

45.1.12 Patres nostri manducauerunt manna in deserto. Hoc exemplo moueri Christum arbitrati, ut idem faceret, quo carnaliter pascerentur.

45.1.13 Sed quid nam nullum aliud ex prioribus signis meminerunt, cum plurima tunc temporis in Aegypto, in mari, in deserto facta essent, sed hoc duntaxat? Quia hoc maxime impulsuF: in pulsu uentris desiderabant.

45.1.14 Quid autem qui prophetam eum appellastis, et regem facere uoluistis, post uisum signum, ac si nihil1470/1486/1530: nil fecerit ingrati, et perfidi facti estis?1470/1486/1530: estis: et signum quaeritis parasitorum et famelicorum more loquentes?B: loquentes.

45.1.15 Nunc uobis manna admirationi est. Non adhuc anima uestra debilitata est,1470/1486/1530: est? et animaduerte1470/1486/1530: aduerte irrisionem. Non dixerunt: Moyses signum fecit, tu quid facis? perturbare1530: perturbari eum arbitrati1470/1486: arbitrantur; 1530: arbitrabantur1470/1486: arbitrantur; 1530: arbitrabantur, sed adhuc honorifice loquuntur cibi expectatione.

45.1.16 NequeF: Nec dixerunt deus hoc fecit, ne huic aequalem, illo humiliorem facere uiderentur. Sed medium quoddam tenuerunt: Patres nostri manducauerunt manna in deserto.

45.1.17 Et profecto ad haec quidem1470/1486/1530: om. Christus dicere potuisset se maius fecisse miraculum, non uirga, non praecibus eguisseB: indiguisse, sed propria omnia fecisse uirtute.

45.1.18 Quod si manna meministisF: meminuistis, ecce panem uobis prebui. Verum non erat nunc hiis uerbis locus, sed unum curabat, ut ad spiritalem cibum eos adduceret,

45.1.19 et considera immensamF: in mensam Christi prudentiam, quo pacto respondeat: Non Moyses dedit uobisF: nobis panem de caelo, sed pater meus dat uobis panem de caelo uerum.

45.1.20 Sed quid non dixit: Non Moyses dedit, sed ego, sed pro Moyse deum, pro manna se ipsum posuit? Quoniam1470/1486: Quam; 1530: Quia1470/1486: Quam; 1530: Quia magna erat auditorum inbecillitas, ut ex sequentibus constat.

45.1.21 Etenim ita dicendo non tamen cohibuit. Atqui primum dixit: Quaeritis me non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. Non tamen illi reprehensi destiterunt.

45.1.22 Verum cum Samaritanae se aquam daturum pollicitus est, patris non meminit. Sed si scires, inquit, donum dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam uiuam. Et iterum: Aquam quam ego dabo, et non refert ad patrem.

45.1.23 Hoc autem in loco patris meminit, ut quanta fuerit Samaritanae fides, quanta Iudaeorum inbecillitas intelligeres. At:1470/1486/1530: om. Non de caelo erat manna. Quomodo ergo de caelo dicitur?

45.1.24 Quemadmodum uolucres caeli, et tonuit de caelo deus. Panem autem simpliciter et non uerum illum appellat, non quod falsum esset in manna miraculum, sed quod figura esset non ueritas.

45.1.25 Et cum Moysi meminisset, se illi non contulit, neque se adhuc illi proponit1470/1486/1530 preponit, cum maiorem adhuc de illo haberent opinionem.

45.1.26 Ideo inquiens non Moyses dedit, non se sed patrem dedisse testatus est. Tum illi: Da nobis panem hunc. Adhuc enim sensibile quiddam suspicabantur, adhuc uentrem implere expectabant.

45.1.27 Ideo quamprimum obuiam facti sunt. Quid Christus?B: Christus Alliciens eos paulatim inquit: Panis dei est qui descendit de caelo, et dat uitam mundo, non Iudaeis tantum, sed uniuerso orbi,

45.1.28 neque simpliciter cibum, sed alteram quandam uitam, et longe1470/1486/1530: legem diuersam. Vitam autem dicit, quoniam omnes mortui erant. Illi humi incumbentes: Da nobis, inquiunt1486: inquit, hunc panem.

45.1.29 Cum autem intelligeret Christus, quod donec sensu perceptibilem mensam arbitrarentur, concurrerent1470/1486: concurrerunt, cum spiritalem discederent.

45.1.30 Ego, inquit, sum panis uitae. Qui uenit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam. Sed dixi uobis, quia et uidistis me, et non credidistis.

45.2.1 Hoc et Ioannes superius praedixit: Quod nouit, loquitur, et quod uidit, testatur, et testimonium eius nemo accipit.

45.2.2 Et ipse iterum: Quod scimus, loquimur, et quod uidimus, testamur, et non creditis mihi.

45.2.3 Quod facit preoccupans eos et ostendens non propterea perturbari, neque gloriam desiderare, neque cordis arcana ignorare, neque praesentia, neque futura.

45.2.4 Ego sum panis uitae. Iam in mysteriorum traditionem deuenturus est, et primum de diuinitate sua sic disputat: Ego sum panis uitae.

45.2.5 Neque enim de corpore hoc dictum est, de quo circa finem inquit: Panis, quem ego dabo, caro mea est, sed adhuc de diuinitate.

45.2.6 Etenim illa propter deum uerbum panis est, quemadmodum hic panis propter aduenientem ei spiritum, panis caelestis efficitur.

45.2.7 Hic autem non utitur testibus, quemadmodum in priori disputatione. Habebat enim ipsum panum opus in testimonium, quamuis credere dissimularent.

45.2.8 Illic contradicebant et arguebant. Ideo hoc in loco suam decernit sententiam. Illi uero cum corporis cibum sperarent, non sunt perturbati, quo ad spe deciderunt.

45.2.9 Neque tamen tacuit, sed arguit uehementer. Qui enim cum panem comederent, prophetam appellabant, et regem facere uolebant hoc in loco indignati, fabri filium dicunt.

45.2.10 [abest]

45.2.11 Et quidem uidebantur indignari, quod de caelis descendisse diceret, non tamen haec erat causa, sed quod corpus non pasceret.

45.2.12 Quod si uere indignabantur, rogare eos oportebat, quomodo panis uitae esset, quomodo de caelo descendisset. Nunc autem minime hoc rogant, sed murmurant,

45.2.13 et quod hoc eos non perturbasset, inde perspicuum est. Dicente enim Iesu: Pater meus dat uobis panem, non dixerunt: Roga ut det, sed: Da nobis panem.

45.2.14 Atqui non dixerat: Ego do, sed: Pater meus dat. Ea enim erat cupiditas cibi, ut inde se saturari posse arbitrarentur.

45.2.15 Quo dato quomodo postmodum scandalizari debebant,F: debebant? et maxime cum patrem dare intelligerent?1470/1486: intelligerent. Quae nam ergo causa?

45.2.16 Cum audirent non amplius edendum, incredulitatis pretextum inuenerunt, quod altius loqueretur.

45.2.17 Propterea dixit: Et uidistis me, et non creditis, cum signa tum scripturarum testimonia significans1470/1486/1530: significant: Illae enim sunt, inquit, quae testimonium perhibent de me, et quod ueni in nomine patris mei, et non accipitis me.

45.2.18 Et: Quomodo potestis credere, qui ab hominibus gloriam accipitis?B: accipitis Omne quod dat mihi pater, ad me ueniet, etB: et quod eum qui uenit ad me, non eiiciam foras.

45.2.19 Vide quomodo omnia ad hominum salutem conatur. Propterea enim hoc addidit, ne curiosus esse, et frustra haec dicere uideretur.

45.2.20 Sed quid hoc significat?1470/1486/1530: significat. Omne quod dat mihi pater, ad me uenit1470/1486/1530: ueniet, et resuscitem illud in nouissimo die.1470/1486/1530: die? Qua gratia communis resurrectionis, cuius et impii participes sunt, ut precipui credentium in seF: om. muneris meminit?

45.2.21 Quoniam non simpliciter resurrectionis, sed talis meminit. Nam cum prius dixisset: Non eiiciam et non perdam ex eo, mox subdidit: Resurrectionem.

45.2.22 In resurrectione enim alii eiiciuntur, ut inquit: Tollite eum, et mittiteF/1470/1486: mittite eum in tenebras exteriores. Alii perduntur. Timete, inquit, magis1530: magis eum, qui potest animam et corpus in gehennam perdere.

45.2.23 Et illud: Vitam aeternam do, hoc significat: Ibunt enim qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii, qui uero bona in resurrectionem uitae.

45.2.24 Hanc hoc in loco resurrectionem ostendit, quae est bonorum. Sed quid sibi uult ea particula: Omne quod dat mihi pater, ad me ueniet?

45.2.25 Eorum tangit incredulitatem, ostendens quod qui sibi1486/1530: om. non credunt, non se tantum, sed1530: sed et patrem offendunt, et eius transgrediuntur uoluntatem.

45.2.26 Non tamen tam aperte id dicit, ut semper facit.

45.2.27 Quod si haec eius uoluntas est, et propterea uenit, ut saluum hominem faceret, qui non credunt, eam1470/1486/1530: eum oppugnant.

45.2.28 Cum enim pater, inquit, aliquem dirigit, nihil prohibet eum ad me uenire. Et alibi: Nemo potest uenire ad me, nisi pater traxerit eum.

45.2.29 Et Paulus: Ipse tradidit eos patri. Cum enim tradet regnum deo et patri,

45.2.30 et quemadmodum pater dando non se priuat, ita et filius tradendo. Dicitur autem tradidisse, quod per ipsum accessum habuimus.

45.3.1 Illa autem particula, per quem, etiam de patre dicitur, ut illic: Per quem uocati estis in communicationem filii eius, et per uoluntatem patris. Et iterum: Beatus es Simon Bariona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi.

45.3.2 Quod significat non paruam rem esse fidem, sed superno indigere auxilio. Quod per totum euangelium, generosae cuiusdam animae et inspirationis diuinae esse contendit.

45.3.3 Sed dicet1530: dicit fortasse quispiam: Si omne quod dat pater, uenit ad te1530: me, et quoscunque traxerit, et nemo potest uenire ad te, nisi datum sit ei desuper, quibus pater non dat, ii1486: qui; 1530: hi1486: qui; 1530: hi nullo crimine tenentur.1470/1486: tenentur?

45.3.4 Verba haec inania et friuola. Opus est enim uoluntate nostra. Doceri enim credere uoluntatis est,

45.3.5 hic autem nihil aliud ostendit his uerbis: Quod dat mihi pater, quam non paruum quiddam esse credere, neque1530: atque humana cogitatione1486/1530: humanam cogitationem, sed1470/1486/1530: om. superna indigere reuelatione et anima, quae eam fideliter accipiat.

45.3.6 Et illud: Qui uenit ad me, saluus fiet, hoc est, multam adhibebit diligentiam. Pro iis1530: his enim1470/1486/1530: om. ueni, et carnem et serui formam accepi.

45.3.7 Deinde subdit: Descendi de caelo, non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me. Quid dicis? Alia ne tua alia illius uoluntas est?

45.3.8 Ne igitur hoc quispiam suspicaretur, addidit: Haec est autem uoluntas eius qui misit me, ut omnis qui uidet filium et credit in eum habeat uitam aeternam.

45.3.9 Haec nunquid uoluntas tua est?1470/1486: est. Et cur alibi dicis: Ignem ueni mittere in1486: om. terram, et quid uolui nisi ut iam ardeat?

45.3.10 Quod si tu hoc uis, constat unam esse uoluntatem. Etenim alioB: hoc in loco: Sicut pater, inquit, suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. Quae est uoluntas patris? Ne perdam ex eo quenquam,

45.3.11 hoc et tu uis. Non est igitur alia et alia uoluntas1470/1486/1530: uoluntas et alia. Etenim alibi: Saepe uolui congregare filios tuos et noluistis1470/1486/1530: noluisti. Quae ergo haec est sententia?B: sententia.

45.3.12 Hoc est, non ueni ut aliud facerem quam patris uoluntatem. Neque ego aliud sentio. Omnia enim quae patris sunt mea sunt, et quae mea patris.

45.3.13 Si igitur patris et filii omnia communia sunt, non inmerito inquit: Non ut faciam uoluntatem meam. Sed hoc in loco non ita inquit, sed in finem remittit.

45.3.14 Alta enim et sublimia, ut dixi, adhuc tegit et obumbrat. Nam si dixisset: Voluntas mea haec est, contempsissent illi. Dicit itaque se operam eius uoluntati praestare, ut eos magis perterreret. Quasi dicat:

45.3.15 Quid putatis? An quod me irritatis,1470/1486/1530: irritatis? nisi credetis?1470/1486/1530: credetis: Patrem meum in indignationem mouetis. Hoc enim significat uoluntatem eius qui misit me, ut omne quod dedit mihi1530: mihi pater non perdam ex eo.

45.3.16 Vbi se eorum non indigere obsequio, neque ut sibi ministraretur aduenisse, significat1470/1486/1530: signat, sed propter eorum salutem. Quod in superiore dixit disputatione: Gloriam ab hominibus non accipio. Et iterum: Haec dico, ut uos salui sitis.

45.3.17 Hoc enim omnibus modis contendit persuadere, quod eorum salutis gratia aduenerit, quod patris gloriam quaerat, ut nulla de se oboriatur1470/1486: aboriatur suspitio.

45.3.18 Et quod hoc dicat, in sequentibus manifestius indicauit: Qui uoluntatem suam quaerit, gloriam propriam quaerit. Qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic uerax est, et iniustitia in illo non est.

45.3.19 Haec est enim uoluntas patris mei, ut omnis qui uidet filium et credit in eum, habeatB: habet uitam aeternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die.

45.3.20 Frequenter resurrectionis meminit, ne praesentibus tantum rebus diuinam praescribant prouidentiam,

45.3.21 ut si hisB: iis non fruantur, non propterea pigriores fiant, ne ueB: sed neue quod in hac uita non puniuntur, ideo contemnant, sed futuram expectent.

45.4.1 Verum illi nihil lucrati sunt, nos uero lucramur, cum frequenter nostris auribus resurrectio insonat.

45.4.2 Et si ditescere, si rapere, si absurdum aliquid facere uoluerimus, e uestigio dies illa et iudicium animo inscribatur, et omni freno uehementius absurdos affectus cogitatio haec cohibebit.

45.4.3 Atque inuicem et nobiscum semper dicamus. Resurrectio est et horrendum illud nos iudicium manet, et si quem gestientem uiderimus, et praesentibus bonis inflatum idem dicamus, et reducamus in memoriam omnia hicB: hec remansura.

45.4.4 Et si alius dolore et calamitatibus affectus occurrerit, ad eum quoque iisdem uerbis utamur, doceamusque has miserias finem aliquando habituras. Inertis autem et pigri auribus insonemus, desidiae suae poenas daturum.

45.4.5 Sufficiens hoc uerbum, quod omni medicina nostram animam uehementius curet. Est enim resurrectio non longe, sed in portis.

45.4.6 Adhuc modicum iam iam ueniet, et non tardabit, et omnes oportet nos manifestari ante tribunal Christi, et malos et bonos illos ut merita1470/1486/1530: merito ignominia afficiantur, hos ut in gloria effulgeant.

45.4.7 Quemadmodum enim in hac uita iudices, malos supplicio, bonos honore publice afficiunt, ita et illicF: illuc ut malos maior ignominia, bonos clarior gloria consequatur.

45.4.8 Haec nos singulis diebus nostris mentibus subscribamus, haec semper animo uersemus. Hoc pacto nulla nos praesentium cura poterit perturbare.

45.4.9 Nam quae uidentur, caduca sunt, quae non uidentur aeterna. Haec, inquam, frequenter nobiscum loquamurB: loquimur et cum aliis. Resurrectio est et iudicium et operum examina.

45.4.10 Et quicunque fatum esse arbitrantur, hoc dicant, et mox huius morbi tabe curabuntur. Nam si resurrectio est et iudicium, non est fatum, quamuis id plurimum1470/1486: plurimum id; 1530: plurimi id1470/1486: plurimum id; 1530: plurimi id contendant.

45.4.11 AtquiB: Atque Christianos resurrectionisB: resurrectionens admonere erubesco. Qui enim docendus est esse resurrectionem, et sibi non omnino persuadet, quod non necessario et simpliciter et ut cunque contigerit res ferantur, is profecto non est Christianus.

45.4.12 Quamobrem hortor uos et oro, omni nos1486: vos malitia mundos reddamus, et omnia faciamus, ut ueniam consequamur, et excusatio nostra admittatur in illa die.

45.4.13 Sed dicetB: diceret fortasse quispiam, et quando finis,1470/1486/1530: finis? quando resurrectio erit1470/1486/1530: erit resurrectio? Ecce quantum temporisB: tempus preteriit, et nihil tale contigit. Sed erit, credite.

45.4.15 et temporibus Lot diram illam plagam non expectabant, donec fulgura illa et fulmina delata1470/1486: delati omnes perdiderunt.

45.4.16 Neque his, neque temporibus Noe ne minima quidem futurorum malorum particula contigit. Sed quemadmodum tum1470/1486/1530: cum deliciis et ebrietati indulgentes meritum repente supplicium oppressit.

45.4.17 Ita et resurrectio non in principio, sed in medio felicitatis superueniet.

45.4.18 Ideo Paulus inquit: Cum enim dicent pacem et securitatem, tunc repentinus eis superuenit interitus, sicut1470/1486/1530: sicut et dolor in utero habenti1470/1530: hebentis; 1486: habentis1470/1530: hebentis; 1486: habentis, et non fugient1530: effugient.

45.4.19 Hoc autem fit, ut semper simus in timore, et nunquam confidamus.

45.4.20 Quid dicis?1470/1486/1530: dicis. Non expectandam futuram resurrectionem et iudicium.1530: iudicium? Daemones haec confitentur, et tu confiteri erubescis? Venisti, inquit1530: inquiunt, huc, ut nos cruciares ante tempus.1530: tempus?

45.4.21 Qui futurum cruciatum dicunt, et iudicium et examen et supplicium futurum intelligunt. Nolimus ergo prouocare deum stulta audendo, resurrectioni diffidentes.

45.4.22 Quemadmodum in aliis nobis principium fuit Christus, ita et in hoc. Siquidem primogenitus, iccirco dicitur ex mortuis.

45.4.23 Quod si resurrectio non est, quomodo primogenitus esset mortuorum, cum nemo post ipsum resurgeret?

45.4.24 Quomodo dei iustitia seruaretur, tot malis in felicitate, tot bonis in miseria uitam degentibus?1470/1486/1530: degentibus: Vbi quisque secundum merita remunerabitur?

45.4.25 Nemo recte uiuentium resurrectioni diffidit, sed quotidie precantur sanctam illam uocem proferentes: Adueniat regnum tuum.

45.4.26 Qui sunt igitur qui resurrectionem1530: resurrectioni non credunt? Qui scelesti inquinatam uitam et impuram uiuunt, ut propheta inquit: Inquinatae sunt uiae eius in omni tempore. Auferuntur iudicia tua a facie eius.

45.4.27 Non potest, non potest, inquam, homo pure uiuere, qui non credit resurrectionem, ut qui nullius sibi conscii sunt criminis, eam non modo profitentur, sed et uolunt et credunt, ut remunerationem accipiant.

45.4.28 Nolimus ergo deum prouocare, sed1470/1486/1530: sed et audiamus dicentem: Timete1530: Timete eum, qui potest animam et corpus perdere in gehennam, ut metu meliores, et hoc malo liberati regno caelorum digni efficiamur,


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY