45.1.23 Hic autem et patris meminit ut discas quanta quidem et Samaritane est fides, quanta uero Iudeorum imbecillitas. Annon igitur ex celo erat manna? Qualiter igitur ex celo dicitur?
45.1.23 Hoc autem in loco patris meminit, ut quanta fuerit Samaritanae fides, quanta Iudaeorum inbecillitas intelligeres. At:1470/1486/1530: om. Non de caelo erat manna. Quomodo ergo de caelo dicitur?
45.1.23 Hoc autem in loco patris meminit, vt quanta fuerit Samaritanae fides, quanta Iudaeorum imbecillitas, intelligeres. Non de coelo erat manna, quo modo ergo de coelo dicitur?
45.1.23 Hic vero Patrem memorat, ut discas quanta esset Samaritanae fides, quanta Judaeorum imbecillitas. Non ergo de caelo manna erat: quomodo igitur de caelo dicitur esse?