Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XLV (Paris fol.79rb-81va; Harley fol.104ra-106vb)

45.1.1 Dixerunt igitur ad eum: Quid faciemus ut operemur opera dei? Dixit ergo eis Ihesus: Hoc est opus dei ut credatis in quem misit ille.

45.1.2 Dicunt igitur ei: Quid igitur non facis signum ut uideamus et credamus tibi qui operaris?

45.1.3 Nichil gastrimargia deterius neque turpius. Hec grossam facit mentem, hec carnalem facit animam, hec caliginem infert; inspicere non permittit.

45.1.4 Vide denique et in Iudeis hoc fiens. Quia enim ad gastrimargiam inhiabant et toti secularium erant et nichil intelligebant spirituale, infinitis eos inducit sermonibus, Christus et stimulum habentibus et parcitatem.

45.1.5 Et neque ita eriguntur, sed adhuc deorsum manent iacentes. Dixit enim ait ad eos: Queritis me non quoniam uidistis signa, sed quoniam manducastis ex panibus et saturati estis.

45.1.6 Verberauit per redargutionem. Ostendit quoniam oportet preparare cibum uel querere cibum, dicens: Operamini non cibum qui perit; posuit eis brauium, dicens: Sed qui manet in uitam eternam.

45.1.7 Et id quod obstabat eis curat dicens a patre se missum esse. Quid igitur illi? Sicut nichil audientes, quid faciemus, aiunt, ut operemur opus dei?

45.1.8 Hec autem dicebant non ut discant et agant et ostendunt que sunt deinceps, sed rursus eum ad cibi exhibitionem ducentes, et ut saturet immittere uolentes.

45.1.9 Quid igitur Christus? Hoc est opus dei ut credatis in quem misit ille. Hii uero dixerunt: Quod signum facit uobis ut uideamus et credamus? Patres nostri in deserto manducauerunt manna.

45.1.10 Nichil insensibilius, nichil irrationabilius signo in manibus existente eis adhuc ut nullo facto dicebant: Quod signum facis?

45.1.11 Et dicentes neque optionis signi dominum dimittunt esse, sed in necessitate eum extimant constituere ut nullum aliud faciat quam tale quale factum est in progenitoribus.

45.1.12 Propterea dicunt: Patres nostri manducauerunt manna in deserto, per hoc extimantes eum irritare ut facile faciat signum quod eos mittere possit carnaliter.

45.1.13 Propter quid enim nullius alterius priorum signorum meminerunt, et nimirum multis factis, tunc secundum Egyptum et secundum mare et in deserto, sed huius maxime quod ualde concupiscebant propter uentris tyrranidem?

45.1.14 Qualiter autem qui prophetam dicebatis, et regem facere conabamini quia signum uidistis, nunc ut nullo facto ingrati et indeuoti facti estis et signum petitis parasitarum, id est, comessatorum et canum rabientium uerba emittentes?

45.1.15 Nunc miraculum mirabile uobis non adhuc anima uestra sicca? Et uide yroniam. Non dixerunt quoniam Moyses hoc fecit signum, tu quod facis? extimantes percuti eum sed interim cum multo loquuntur honore expectatione esce.

45.1.16 Neque igitur hoc dicunt quoniam deus hoc fecit, tu quid facis? Vt non uideantur eum exequare deo. Neque Moysen inducunt ut non uideantur eum humiliare, sed medium id ponunt dicentes: Patres nostri manducauerunt manna in deserto.

45.1.17 Licebat nimirum dicere quoniam Moyse maiora mirificaui nunc, non uirga indigens, non oratione opus habens, sed omnia faciens a meipso.

45.1.18 Si uero et manna meministis, ecce et panem uobis tribui. Sed non erat horum tempus uerborum nunc, sed unum erat quo studebat ad spiritualem eos ducere escam.

45.1.19 Et uide infinitam prudenciam qualiter respondet: Non Moyses dedit uobis panem de celo, sed pater meus dat uobis ex celo panem uerum.

45.1.20 Quid utique non dixit: non Moyses dedit, sed ego; sed: pro Moyse quidem deum pro manna uero seipsum posuit? Quoniam multa erat auditorum imbecillitas et manifestum est ex hiis que sunt deinceps.

45.1.21 Etenim et ita dicens neque ita eos detinuit, et nimirum incipiens ita dixit: Queritis me non quoniam uidistis signa, sed quoniam manducastis ex panibus et saturati estis. Et adhuc hec querunt et per ea que sunt deinceps eos corrigit et neque ita desistunt.

45.1.22 Sed non quando Samaritane promittebat, se daturum aquam meminit patris, sed quid ait: Si scisses quis est qui dicit tibi da michi bibere, tu utique petisses eum et dedisset utique tibi aquam uiuentem? Et rursus: Aqua quam ego dabo tibi et non mittit ad patrem.

45.1.23 Hic autem et patris meminit ut discas quanta quidem et Samaritane est fides, quanta uero Iudeorum imbecillitas. Annon igitur ex celo erat manna? Qualiter igitur ex celo dicitur?

45.1.24 Quemadmodum uolucres celi et intonuit de celo. Panem autem uerum uocat illum, non quia falsum erat miraculum quod in manna, sed quoniam typus erat non ipsa ueritas.

45.1.25 Recolens uero Moysi non ipsum opponit illi. Nondum enim illi prehonorabant eum Moysi, sed adhuc de illo maiorem opinionem habebant.

45.1.26 Propterea dicens, non Moyses dedit, non induxit quoniam ego dabo, sed pro seipso patrem ait dare, hii uero audientes: da nobis, aiunt, panem hunc manducare. Adhuc enim sensibilem quamdam rem extimabant esse, adhuc uentrem lasciuire opinabantur.

45.1.27 Ideoque cito occurrerunt. Quid igitur Christus? Inducens eos paulatim ait: Panis dei est qui descendit ex celo et uitam dat mundo; non Iudeis solum, sed omni orbi terrarum.

45.1.28 Et non dixit cibum simpliciter, sed uitam aliam quamdam et alteratam. Vitam autem dicit quia omnes erant mortui. Hii uero inferius adhuc inspiciebant dicentes: Da nobis panem hunc.

45.1.29 Arguens que eos quoniam donec sensibilem quidem suspicabantur esse mensam currebant. Cum autem didicerint quoniam spiritualis quedam est, non ultra.

45.1.30 Ait ergo Christus: Ego sum panis uite. Qui uenit ad me nequaquam esuriet, et qui credit in me non sitiet umquam, sed dixi uobis quoniam audistis me et non credidistis michi.

45.2.1 Hoc et Iohannes fecit superius predicens quoniam quod nouit loquitur et quod uidit testatur, et testimonium eius nullus accipit.

45.2.2 Et rursus idem: Quod nouimus loquimur et quod uidimus testamur.

45.2.3 Hoc autem facit preassumens eos et ostendit quoniam non turbat hec res eum. Neque gloriam concupiscit, neque ignorat ineffabilia mentis, neque presentia, neque futura.

45.2.4 Ego sum panis uite. Debet de reliquo in misteriorum immittere traditionem. Et primum de deitate sua loquitur, dicens: Ego sum panis uite.

45.2.5 Neque enim de corpore dictum est hoc. De illo enim in fine dicit: Sed et panis quem ego dabo, caro mea est; sed et interim de deitate.

45.2.6 Etenim illa propter deum uerbum panis est, quemadmodum et hic panis in superuenientem ei spiritum panis celestis fit.

45.2.7 Hic autem non utitur testibus sicut in priori contione. Habebat enim ei testans, opus panum et interim fingentes ei obedire.

45.2.8 Illic uero contradicebant et incusabant, propterea hic enunciat. Hii uero quia extimabant comestione potiri carnali, propterea non turbabantur usque quando postea diffisi sunt de spe.

45.2.9 Et neque ita siluit ipse, sed multa hortatiua dicit. Qui enim cum comedebant prophetam eum dicebant, hic scandalizantur et fabri uocant filium.

45.2.10 Sed non quando panes comedebant, sed hic, aiunt, est o propheta; et uolebant eum facere regem.

45.2.11 Videbantur quidem anxiari in dicendo eum ex celo descendisse. Verum autem non hoc erat quod faciebat anxietatem, sed hoc id est non expectare potiri mensa corporali.

45.2.12 Si enim uere anxiarentur, oportebat interrogare et querere qualiter panis uite est, qualiter de celo descendit. Nunc autem hoc quidem non faciunt, murmurant autem.

45.2.13 Et quoniam hoc eos non scandalizabat, manifestum est inde. Dicente enim quoniam pater meus dat uobis panem. Non dixerunt: Roga ut det, sed quid? Da nobis hunc panem.

45.2.14 Et nimirum non dixit quoniam ego do, sed quoniam pater meus dat. Hii uero concupiscencia cibi et eum dignum fide esse extimarunt ad exhibitionem.

45.2.15 Quid igitur dignum fide extimarunt ad dampnum? Qualiter debebant postea scandalizari, et hoc audientes quoniam pater dat? Que igitur est causa?

45.2.16 Quia audierunt quoniam manducare non est, rursus decrediderunt et premittunt quasi incredulitatis uelamen, hoc id est excelsum esse sermonem.

45.2.17 Propterea ait: Et uidistis et non crediditis; hoc quidem signa enigmatice insinuans, hoc uero id quod a scripturis testimonium: Ille enim sunt, ait, que testantur de me; et quoniam ueni in nomine patris mei, et non suscepistis me.

45.2.18 Et qualiter potestis credere gloriam ab hominibus accipientes? Omne quod dat michi pater ad me ueniet et eum qui uenit ad me non eiciam foras.

45.2.19 Vide qualiter omnia facit propter eos qui saluantur? Propterea enim induxit hoc ut non uideatur circumscrutari et non inaniter hoc dicere.

45.2.20 Quid autem est quod ait: Omne quod dat michi pater ad me ueniet, et resuscitabo eum in ultimo die? Cuius autem gratia communis resurrectionis qua et impii participant ut precipui doni eorum qui credunt in eum meminit?

45.2.21 Quoniam non simpliciter resurrectionis meminit, sed huiusmodi resurrectionis. Prius igitur dicens non eum eiciam et non perdam ex eo, tunc dixit resurrectionem.

45.2.22 In resurrectione quidem eiciuntur ut ait: Tollite eum et eicite in tenebras exteriores. Alii uero pereunt: Timete enim magis, ait, eum qui potest animam et corpus perdere in gehennam.

45.2.23 Et hoc id est: Vitam eternam do. Hoc ostendit: Ibunt enim qui mala egerunt in resurrectionem iudicii, qui uero bona in resurrectionem uite.

45.2.24 Hanc igitur resurrectionem ostendit hic que in bonis erit. Quid autem uult per hoc quod dicit: Omne quod dat michi pater ad me ueniet?

45.2.25 Tangit incredulitatem eorum ostendens quoniam qui non credit ei uoluntatem transgreditur patris.

45.2.26 Et ita quidem id unde non ait, remisse uero. Et ubique hoc facit uolens ostendere patrem offendentes incredulos non eum solum.

45.2.27 Si enim uoluntas eius hec est et propterea uenit ut saluet mundum, qui contradicunt, uoluntatem eius transgrediuntur.

45.2.28 Quando enim, ait, pater ducit aliquem, nichil est quod prohibeat eum uenire ad me. Et alibi ait: Nullus potest uenire ad me nisi pater traxerit eum.

45.2.29 Paulus autem ait quoniam ipse eos tradit patri. Cum enim tradiderit regnum deo et patri.

45.2.30 Quemadmodum igitur dans pater, non priuans seipsum prius hoc facit, ita et tradens filius non exuens seipsum hoc facit. Dicitur autem tradere quoniam per eum adductionem habuimus.

45.3.1 Hoc autem id est per quem et de patre dictum est, ut cum dicat: Per quem uocati estis in communione filii eius et per uoluntatem patris. Et rursus: Beatus es, Symon Bariona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi.

45.3.2 Quod autem enigmatice insinuat hic tale est. Quoniam non contingens res fides que in me est, sed ea que desuper est indiget fauore. Et hoc per totum construit sermonem, ostendens quoniam anima nobili aliqua et ea que a deo est compunctione hec indiget fides.

45.3.3 Sed fortassis dicet quis: Si omne quod dat pater uenit ad te, et quoscumque traxerit, et nullus potest uenire ad te nisi fuerit ei datum desuper, omni causa sunt et incusationibus eruti, quibus non dat pater.

45.3.4 Sermones hec nudi et occasio. Indigemus enim et ea que ex nobis est optione ad credendum adhuc.

45.3.5 Hic autem nichil aliud ostendit, per hoc id est quod dat michi pater, sed quoniam non contingens res est, hoc id est credere in me, neque cogitationibus humanis, sed ea que desuper reuelatione indiget uel opus est, et anima deuota suscipiente reuelationem.

45.3.6 Et hoc id est qui uenit ad me saluabitur, hoc est diligencia pocietur multa. Pro hiis enim et adueni et carnem assumpsi et serui formam subintraui.

45.3.7 Deinde induxit: Descendi non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me. Quid dicis? Alia sunt que illius?

45.3.8 Vt igitur non hoc quis suspicetur, correxit inductionem rursus, dicens: Hec autem est uoluntas eius qui misit me ut omnis qui considerat filium et credit in eum habeat uitam eternam.

45.3.9 Hec igitur est tua uoluntas? Et qualiter alibi dicis: Ignem ueni mittere in terram, et quid uolo si iam accensus esset?

45.3.10 Si uero et tu hoc uis, manifestum est quoniam una uoluntas. Etenim et alibi ait: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat. Que autem est uoluntas patris? ut non perdam ex eis ullum.

45.3.11 Hoc uero et tu uis. Non igitur alia quidem illa, alia uero hec. Etenim et procedens ait. Quociens uolui congregare filios tuos et noluisti? Quid igitur est quod ait?

45.3.12 Non aliud quid acturus ueni quam quod pater uult. Non propriam quamdam meam a patre habens uoluntatem. Omnia enim que patris, mea sunt; et que mea, illius.

45.3.13 Si igitur communia que patris et filii competenter ait: Non ut meam uoluntatem faciam; sed ita quidem non ait hic: Sed in fine hoc seruat.

45.3.14 Excelsa enim secundum quod dixi interim occultat et coobumbrat, et uult ostendere quoniam si dixisset quoniam uoluntas mea hec est, contempsissent utique. Dicit igitur quoniam et ego illi cooperor uoluntati, uolens eos magis percutere acsi dixisset.

45.3.15 Quid extimatis quoniam me irritatis decredentes? Immo patrem meum exacuitis. Hec est enim uoluntas eius qui misit me ut omne quod dedit michi non perdam ex eo.

45.3.16 Ostendit hic non ipsum indigere eorum cura, neque propter propriam ministrationem aduenientem, sed propter illorum salutem, non propter eum qui ab illis honorem. Quod et in priori contione ait quoniam gloriam ab hominibus non suscipio. Et rursus: Hec dico ut uos saluemini.

45.3.17 Superius enim et inferius studet hoc suadere quoniam propter illorum aduenit salutem, et patri gloriam preparans ut insuspicabilis sit.

45.3.18 Et quoniam propter hoc dixit per ea que sunt deinceps, hoc manifestius reuelauit: Qui enim querit, ait, uoluntatem suam, gloriam propriam querit. Qui autem querit uoluntatem eius qui misit me uerax est, et non est iniusticia in eo.

45.3.19 Hec est autem uoluntas patris ut omnis qui considerat filium et credit in eum habeat uitam eternam, et resuscitabo eum in ultima die.

45.3.20 Quid utique continue superius et inferius reuoluit resurrectionem? Vt non presentibus rebus iudicent solum dei prouidenciam.

45.3.21 Vt si hic non pociantur, non propter hoc resupiniores efficiantur, sed futura expectent ut non propterea si non torquentur ad presens eum contempnant, sed aliam expectant uitam.

Morale xlv. Quoniam resurrectionis et iudicii memoria inconuenientes impetus abscidit et de fortuna et quoniam prope est finis.

45.4.1 Sed illi quidem nichil lucrati sunt, nos autem lucremur ex eo quod continue nobis resurrectio insonatur.

45.4.2 Et si auari esse uoluerimus et si rapere et si inconueniens quid agere, confestim diem illam in mentem mittamus et iudicium subscribamus, et omni freno uehementius detinebit inconuenientem impetum hec cogitatio.

45.4.3 Et dicamus ad inuicem et ad nosipsos: Resurrectio est et iudicium nos expectat terribile. Et si uiderimus aliquem elatum, et in presentibus bonis inflammatum, idem superdicamus, ostendentes quoniam omnia hic manent.

45.4.4 Et si alium dolentem uiderimus et tristantem, et ad illum idem loquamur ostendentes quoniam finem habebunt tristicia. Et si pigritantem et dissolutum idem rursus superincantemus, ostendentes ei quoniam necessarie est pigricie noxas dare.

45.4.5 Sufficiens hoc uerbum omni farmaco magis nostram curare animam. Etenim est resurrectio et resurrectio pre ostiis, non longe neque procul.

45.4.6 Adhuc autem parum quantulumque qui uenit, ueniet et non tardabit. Et omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, et bonos et malos. Hos quidem ut ante omnes uerecundentur, illos uero ut omnes ante clariores efficiantur.

45.4.7 Quemadmodum enim hii qui decernunt et malos torquent et bonos honorant publice, ita utique et illic fit ut hiis quidem uerecundia maior, illis uero claritas fiat luculentior.

45.4.8 Hec igitur secundum unamquamque subscribamus nobis diem. Si hec semper reuoluimus, nulla sollicitudo presentium nos poterit mordere rerum.

45.4.9 Etenim que uidentur temporanea, ea uero que non uidentur non temporanea sunt. Continue igitur et ad ipsos loquamur et ad inuicem: Resurrectio est et iudicium et noxe eorum que gesta sunt.

45.4.10 Et quicumque extimant fortunam esse, hec dicant, et confestim eripientur a saniei egritudinibus. Vere enim resurrectio est et iudicium expectat, et si infinite altercentur et suffocentur.

45.4.11 Sed uerecundor de resurrectione Christianos docens. Qui enim indiget discere quoniam est resurrectio, et neque ualde persuadens fuerit sibiipsi quoniam non necessitatem et simpliciter et ut contingit res feruntur, non utique erit Christianus.

45.4.12 Propterea rogo et obsecro omnes uos omnibus nequitiis nosipsos expurgemus, et omnia agamus ut uenia pociamur, et excusatione secundum diem illam.

45.4.13 Sed fortassis dicet quis: Et quando consummatio? Quando autem resurrectio erit? Ecce quotum tempus factum est et nichil tale contigit? Sed erit, credite.

45.4.14 Etenim qui ante diluuium talia dicebant et deridebant Noe, sed uenit diluuium et assumpsit hos qui decredebant, et illum saluauit qui credidit.

45.4.15 Et qui secundum Loth non expectabant illam diuinitus illatam plagam, donec incendiarii illi et flumina delata omnes deleuerunt.

45.4.16 Et neque in hiis, neque in illis que secundum Noe factum est exordium eorum que debebant euenire, sed lasciuientibus, ebriis, iniuriantibus omnibus, illa importabilia facta sunt.

45.4.17 Ita et resurrectio erit, non cum exordiis quibusdam, sed in mediis uiuentibus nobis prosperitatibus.

45.4.18 Propterea et Paulus ait: Cum dixerint autem pacem et cautelam, tunc repentinus eis instat interitus, sicut pressura ei que in uentre habet et non effugient.

45.4.19 Hoc autem fit ut simus solliciti, et in ipsa cautela non confidamus.

45.4.20 Quid dicis? Non expectas resurrectionem futuram esse, non expectas futurum esse iudicium? Demones confitentur hoc et tu inuerecundus fis? Venisti enim, aiunt, ante tempus torquere nos.

45.4.21 Qui uero tortionem dicebant futuram esse, et iudicium sciunt et noxas et supplicia. Ne igitur irritemus deum, et nepharia audentes et decredentes resurrectionis sermoni.

45.4.22 Sicut enim in aliis antecessit nos Christus, ita et in hoc. Etenim primogenitus propter hoc dicitur ex mortuis.

45.4.23 Si uero non resurrectio esset, qualiter debebat primogenitus futurus esse nullo ex mortuis sequente?

45.4.24 Nisi resurrectio esset ubi dei iusticia saluatur, tot quidem iniquis prosperantibus, tot uero bonis contribulatis, et in tribulatione uitam dissoluentibus? Vbi enim ea que secundum dignitatem unusquisque recipiet horum, si demum resurrectio non esset?

45.4.25 Nullus eorum qui recte uixerunt resurrectioni decredit, sed unaquaque die seriem orat illam sanctam, dicentes: Adueniat regnum tuum.

45.4.26 Qui igitur sunt qui resurrectioni decredunt? Qui contaminatas habent uias et immundam uitam, sicut propheta ait: Contaminate sunt uie eius omni tempore, auferuntur iudicia tua a facie eius.

45.4.27 Non enim est, non est hominem habere uitam puram resurrectioni decredentem. Quia qui demum nullius sibiipsi conscii sunt nequicie, et dicunt et credunt et uolunt resurrectionem ut retributionem suscipiant.

45.4.28 Ne igitur eum irritemus sed audiamus eum dicentem quoniam timete eum qui potest et corpus et animam perdere in gehennam, ut propter timorem facti meliores, et a perditione hac eruti, digni efficiamur regno celorum,

45.4.29 quo fiat omnes nos frui gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY