45.3.8 Vt igitur non hoc quis suspicetur, correxit inductionem rursus, dicens: Hec autem est uoluntas eius qui misit me ut omnis qui considerat filium et credit in eum habeat uitam eternam.
45.3.8 Ne igitur hoc quispiam suspicaretur, addidit: Haec est autem uoluntas eius qui misit me, ut omnis qui uidet filium et credit in eum habeat uitam aeternam.
45.3.8 Ne igitur hoc quispiam suspicaretur, addidit: Haec est autem voluntas eius qui misit me, vt omnis qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam.
45.3.8 Ne quis ergo id suspicetur, hanc deinde amovet suspicionem dicens, Haec est autem voluntas ejus qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam.