Omelia XLV (xliv)

45.1.1 Dixerunt ergo ad eum1603: eam: Quid faciemus, vt operemur opera dei? Respondit Iesus et dixit eis: Hoc est opus dei, vt credatis in eum quem misit ille.

45.1.2 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum, vt videamus et credamus tibi? Quid operaris?

45.1.3 Nihil gula perniciosius, nihil ignominiosius est: haec obtusum et crassum ingenium, haec carnalem animam reddit, haec caecat intellectum, nec sinit, vt quicquam perspiciat:

45.1.4 quod vt in Iudaeis vsuuenerit, intuere quaeso. Cum enim gulae inhiarent, cum secularibus affixi, nihil spiritale contemplarentur, multis eos verbis et aculeis impellit, multum suadet,

45.1.5 neque tamen excitantur, sed adhuc humi iacent. Dixerat enim, Quaeritis me, non quia vidistis signa: sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis:

45.1.6 reprehensione eos perterruit, qui nam quaerendus esset cibus ostendit. Nam dicendo, operamini non cibum qui perit: addidit praemium, Sed qui permanet in vitam aeternam:

45.1.7 et ad id quod eis obstabat occurrit, quod a patre missus sit. Quid illi? Tanquam nihil audissent: quid faciemus, inquiunt, vt operemur opera dei?

45.1.8 Quod dicebant, non vt discerent et facerent, sed vt iterum saturarentur, vt ex sequentibus apparet.

45.1.9 Quid ad haec Christus? Hoc est opus dei, vt credatis in eum, quem misit ille. Ad haec illi: Quod signum facis, vt videamus et credamus? Patres nostri manducauerunt manna in deserto.

45.1.10 Nihil his stultius, nihil insipientius, cum signum in manibus haberent, tanquam nullum fecerit rogant, quod signum facis?

45.1.11 neque in eius potestate signum relinquunt, sed necessario ei praescribunt, vt nullum aliud faciat, quam quod maiorum suorum temporibus factum est.

45.1.12 Patres nostri manducauerunt manna in deserto. Hoc exemplo moueri Christum arbitrati, vt idem faceret, quo carnaliter pascerentur.

45.1.13 Sed quid nam nullum aliud ex prioribus signis meminerunt, cum plurima tunc temporis in Aegypto, in mari, in deserto facta essent, sed hoc duntaxat? Quia hoc maxime impulsu ventris desiderabant.

45.1.14 Quid autem qui prophetam eum appellastis, et regem facere voluistis, post visum signum, ac si nil fecerit, ingrati et perfidi facti estis, et signum quaeritis, parasitorum et famelicorum more loquentes?

45.1.15 Nunc vobis manna admirationi est: non adhuc anima vestra debilitata est? Et aduerte irrisionem. Non dixerunt, Moses signum fecit, tu quid facis? perturbari eum arbitrabantur: sed adhuc honorifice loquuntur, cibi expectatione:

45.1.16 neque dixerunt, deus hoc fecit, ne huic aequalem, illo humiliorem facere viderentur, sed medium quoddam tenuerunt, Patres nostri manducauerunt manna in deserto.

45.1.17 Et profecto ad haec Christus dicere potuisset, se maius fecisse miraculum, non virga, non precibus eguisse, sed propria omnia fecisse virtute:

45.1.18 quod si manna meministis, ecce panem vobis praebui. Verum non erat nunc his verbis locus, sed vnum curabat, vt ad spiritalem cibum eos adduceret:

45.1.19 et considera immensam Christi prudentiam, quo pacto respondeat: Non Moses dedit vobis panem de coelo, sed pater meus dat vobis panem de coelo verum.

45.1.20 Sed quid non dixit, non Moses dedit, sed ego: sed pro Mose deum, pro manna seipsum posuit? quia magna erat auditorum imbecillitas, vt ex sequentibus constat.

45.1.21 Etenim ita dicendo, non tamen cohibuit. Atqui primum dixit: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis: non tamen illi reprehensi destiterunt.

45.1.22 Verum cum Samaritanae se aquam daturum pollicitus est, patris non meminit: sed, Si scires, inquit, donum dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam viuam: et iterum, Aqua quam ego dabo: et non refert ad patrem.

45.1.23 Hoc autem in loco patris meminit, vt quanta fuerit Samaritanae fides, quanta Iudaeorum imbecillitas, intelligeres. Non de coelo erat manna, quo modo ergo de coelo dicitur?

45.1.24 quemadmodum, Volucres coeli: et, Tonuit de coelo deus. Panem autem simpliciter, et non verum illum appellat, non quod falsum esset in manna miraculum, sed quod figura esset, non veritas.

45.1.25 Et cum Mosi meminisset, se illi non contulit, neque se adhuc illi praeponit, cum maiorem adhuc de illo haberent opinionem.

45.1.26 Ideo inquiens, Non Moses dedit: non se, sed patrem dedisse testatus est. Tum illi, Da nobis panem hunc. Adhuc enim sensibile quiddam suspicabantur, adhuc ventrem implere expectabant:

45.1.27 ideo quamprimum obuiam facti sunt. Quid Christus? Alliciens eos paulatim, inquit, Panis dei est, qui descendit de coelo, et dat vitam mundo: non Iudaeis tantum, sed vniuerso orbi:

45.1.28 neque simpliciter cibum, sed alteram quandam vitam, et legem diuersam. Vitam autem dicit, quoniam omnes mortui erant: illi humi incumbentes, Da nobis inquiunt, hunc panem.

45.1.29 Cum autem intelligeret Christus, quod donec sensu perceptibilem mensam arbitrarentur, concurrerent: cum spiritalem, discederent:

45.1.30 Ego, inquit, sum panis vitae, qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet vnquam. Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non credidistis.

45.2.1 Hoc et Ioannes superius praedixit: Quod nouit loquitur, et quod vidit testatur, et testimonium eius nemo accipit.

45.2.2 Et ipse iterum: Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et non creditis mihi.

45.2.3 Quod facit, praeoccupans eos, et ostendens non propterea perturbari, neque gloriam desiderare, neque cordis arcana ignorare, neque praesentia, neque futura.

45.2.4 Ego sum panis vitae. Iam in mysteriorum traditionem deuenturus est, et primum de diuinitate sua sic disputat: Ego sum panis vitae.

45.2.5 Neque enim de corpore hoc dictum est, de quo circa finem, inquit, Panis quem ego dabo, caro mea est: sed adhuc de diuinitate.

45.2.6 Etenim illa propter deum verbum panis est, quemadmodum hic panis propter aduenientem ei spiritum, panis coelestis efficitur:

45.2.7 hic autem non vtitur testibus, quemadmodum in priori disputatione: habebat enim ipsum panum opus in testimonium, quanuis credere dissimularent:

45.2.8 illic contradicebant et arguebant, ideo hoc in loco suam decernit sententiam: illi vero cum corporis cibum sperarent, non sunt perturbati, quoad spe deciderunt:

45.2.9 neque tamen tacuit, sed arguit vehementer. Qui enim cum panem comederent, prophetam appellabant, et regem facere volebant, hoc in loco indignati, fabri filium dicunt:

45.2.10 [abest]

45.2.11 et quidem videbantur indignari, quod de coelis descendisse diceret: non tamen haec erat causa, sed quod corpus non pasceret:

45.2.12 quod si vere indignabantur, rogare eos oportebat, quo modo panis vitae esset, quo modo de coelo descendisset. Nunc autem minime hoc rogant, sed murmurant,

45.2.13 et quod hoc eos non perturbasset, inde perspicuum est. Dicente enim Iesu, Pater meus dat vobis panem: non dixerunt, roga vt det: sed da nobis panem.

45.2.14 Atqui non dixerat, ego do: sed, pater meus dat. Ea enim erat cupiditas cibi, vt inde se saturari posse arbitrarentur.

45.2.15 Quo dato, quo modo postmodum scandalizari debebant, et maxime cum patrem dare intelligerent? quae nam ergo causa?

45.2.16 Cum audirent non amplius edendum, incredulitatis praetextum inuenerunt, quod altius loqueretur.

45.2.17 Propterea dixit: Et vidistis me, et non creditis: Cum signa, tum scripturarum testimonia significant1603: significans: Illae enim sunt, inquit, quae testimonium perhibent de me: et, quod veni in nomine patris mei, et non accipitis me:

45.2.18 et, quo modo potestis credere, qui ab hominibus gloriam accipitis?1603: accipitis. Omne quod dat mihi pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non eiiciam foras.

45.2.19 Vide quo modo omnia ad hominum salutem conatur. Propterea enim hoc addidit, ne curiosus esse, et frustra haec dicere videretur.

45.2.20 Sed quid hoc significat, Omne quod dat mihi pater, ad me veniet, vt resuscitem illud in nouissimo die? Qua gratia communis resurrectionis, cuius et impii participes sunt, vt praecipui credentium in se muneris meminit?

45.2.21 quoniam non simpliciter resurrectionis, sed talis meminit. Nam cum prius dixisset: non eiiciam, et non perdam ex eo, mox subdidit resurrectionem.

45.2.22 In resurrectione enim alii eiiciuntur: vt inquit, Tollite eum, et mittite in tenebras exteriores. Alii perduntur, Timete, inquit, magis eum, qui potest animam et corpus in gehennam perdere:

45.2.23 et illud, Vitam aeternam do, hoc significat. Ibunt enim qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii: qui vero bona, in resurrectionem vitae.

45.2.24 Hanc hoc in loco resurrectionem ostendit, quae est bonorum. Sed quid sibi vult ea particula, Omne quod dat mihi pater, ad me veniet?

45.2.25 Eorum tangit incredulitatem, ostendens quod qui non credunt, non se tantum, sed et patrem offendunt, et eius transgrediuntur voluntatem:

45.2.26 non tamen tam aperte id dicit, vt semper facit:

45.2.27 quod si haec eius voluntas est, et propterea venit, vt saluum hominem faceret: qui non credunt, eum oppugnant.

45.2.28 Cum enim pater, inquit, aliquem dirigit, nihil prohibet eum ad me venire: et alibi, Nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit eum.

45.2.29 Et Paulus, Ipse tradidit eos patri. Cum enim tradet regnum deo, et patri:

45.2.30 et quemadmodum pater dando non se priuat, ita et filius tradendo. Dicitur autem tradidisse, quod per ipsum accessum habuimus.

45.3.1 Illa autem particula, Per quem, etiam de patre dicitur: vt illic, Per quem vocati estis in communicationem filii eius, et per voluntatem patris: et iterum: Beatus es Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi.

45.3.2 Quod significat non paruam rem esse fidem, sed superno indigere auxilio: quod per totum euangelium generosae cuiusdam animae, et inspirationis diuinae esse contendit.

45.3.3 Sed dicit fortasse quispiam, Si omne quod dat pater venit ad me, et quoscunque traxerit: et nemo potest venire ad te, nisi datum sit ei desuper quibus pater non dat, hi nullo crimine tenentur.

45.3.4 Verba haec inania et friuola: opus est enim voluntate nostra. Doceri enim credere voluntatis est:

45.3.5 hic autem nihil aliud ostendit his verbis, Quod dat mihi pater, quam non paruum quiddam esse credere, atque humanam cogitationem superna indigere reuelatione, et anima quae eam fideliter accipiat.

45.3.6 Et illud, Qui venit ad me saluus fiet: hoc est, multam adhibebit diligentiam. Pro his veni, et carnem et serui formam accepi.

45.3.7 Deinde subdit: Descendi de coelo, non vt faciam voluntatem meam1603: suam, sed voluntatem eius qui misit me. Quid dicis? Aliane tua, alia illius voluntas est?

45.3.8 Ne igitur hoc quispiam suspicaretur, addidit: Haec est autem voluntas eius qui misit me, vt omnis qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam.

45.3.9 Haec nunquid voluntas tua est? Et cur alibi dicis, ignem veni mittere in terram, et quid volui nisi vt iam ardeat?

45.3.10 Quod si tu hoc vis, constat vnam esse voluntatem. Etenim alio in loco, Sicut pater, inquit, suscitat mortuos et viuificat: sic et filius quos vult viuificat. Quae est voluntas patris? ne perdam ex eo quenquam:

45.3.11 hoc et tu vis. Non est igitur alia voluntas et alia. Etenim alibi: Saepe volui congregare filios tuos, et noluisti. Quae ergo haec est sententia?

45.3.12 Hoc est, non veni vt aliud facerem, quam patris voluntatem, neque ego aliud sentio. Omnia enim quae patris sunt, mea sunt: et quae mea, patris.

45.3.13 Si igitur patris et filii omnia communia sunt, non immerito inquit, Non vt faciam voluntatem meam. Sed hoc in loco non ita inquit, sed in finem remittit.

45.3.14 Alta enim et sublimia, vt dixi, adhuc tegit, et obumbrat. Nam si dixisset, voluntas mea haec est, contempsissent illi. dicit itaque se operam eius voluntati praestare, vt eos magis perterreret: quasi dicat,

45.3.15 Quid putatis? an quod me irritatis? Nisi credetis, patrem meum in indignationem mouetis. Hoc enim significat voluntatem eius qui misit me. Vt omne quod dedit mihi pater, non perdam ex eo.

45.3.16 Vbi se eorum non indigere obsequio, neque vt sibi ministraretur aduenisse signat, sed propter eorum salutem, quod in superiore dixit disputatione, Gloriam ab hominibus non accipio. Et iterum: haec dico, vt vos salui sitis.

45.3.17 Hoc enim omnibus modis contendit persuadere, quod eorum salutis gratia aduenerit, quod patris gloriam quaerat, vt nulla de se oboriatur suspicio:

45.3.18 et quod hoc dicat, in sequentibus manifestius indicauit. Qui voluntatem suam quaerit, gloriam propriam quaerit: qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniusticia in illo non est.

45.3.19 Haec est enim voluntas patris mei, vt omnis qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die.

45.3.20 Frequenter resurrectionis meminit, ne praesentibus tantum rebus diuinam praescribant prouidentiam:

45.3.21 vt si his non fruantur, non propterea pigriores fiant: neve quod in hac vita non puniuntur, ideo contemnant, sed futuram expectent.

45.4.1 Verum illi nihil lucrati sunt, nos vero lucramur, cum frequenter nostris auribus resurrectio insonat:

45.4.2 et si ditescere, si rapere, si absurdum aliquid facere voluerimus, e vestigio dies illa et iudicium animo inscribatur, et omni fraeno vehementius absurdos affectus cogitatio haec cohibebit.

45.4.3 Atque inuicem, et nobiscum semper dicamus: Resurrectio est, et horrendum illud nos iudicium manet. Et si quem gestientem viderimus, et praesentibus bonis inflatum, idem dicamus, et reducamus in memoriam omnia hic remansura:

45.4.4 et si alius dolore et calamitatibus affectus occurrerit, ad eum quoque iisdem verbis vtamur, doceamusque has miserias finem aliquando habituras. Inertis autem et pigri auribus insonemus desidiae suae poenas daturum.

45.4.5 Sufficiens hoc verbum, quod omni medicina nostram animam vehementius curet. Est enim resurrectio non longe, sed in portis.

45.4.6 Adhuc modicum, iamiam veniet, et non tardabit. Et, omnes oportet nos manifestari ante tribunal Christi, et malos et bonos: illos, vt merito ignominia afficiantur: hos, vt in gloria effulgeant.

45.4.7 Quemadmodum enim in hac vita iudices, malos supplicio, bonos honore publice afficiunt: ita et illic, vt malos maior ignominia, bonos clarior gloria consequatur.

45.4.8 Haec nos singulis diebus nostris mentibus subscribamus, haec semper animo versemus. Hoc pacto nulla nos praesentium cura poterit perturbare:

45.4.9 nam quae videntur, caduca sunt: quae non videntur, aeterna. Haec inquam frequenter nobiscum loquamur, et cum aliis: Resurrectio est, et iudicium et operum examina.

45.4.10 Et quicunque fatum esse arbitrantur, hoc dicant, et mox huius morbi tabe curabuntur. Nam si resurrectio est et iudicium, non est fatum, quanuis plurimi id contendant.

45.4.11 Atqui Christianos resurrectionis admonere erubesco. Qui enim docendus est esse resurrectionem, et sibi non omnino persuadet, quod non necessario, et simpliciter et vtcunque contigerit, res ferantur: is profecto non est Christianus.

45.4.12 Quamobrem hortor vos, et oro, omni nos malicia mundos reddamus, et omnia faciamus, vt veniam consequamur, et excusatio nostra admittatur in illa die.

45.4.13 Sed dicet fortasse quispiam, Et quando finis? Quando erit resurrectio? Ecce quantum temporis praeteriit, et nihil tale contigit. Sed erit, credite.

45.4.14 Etenim ante diluuium et hos incredulos reprehendit: qui credidit, is solus liberatus est.

45.4.15 Et temporibus Loth diram illam plagam non expectabant, donec fulgura illa et fulmina delata omnes perdiderunt.

45.4.16 Neque his, neque temporibus Noe ne minima quidem futurorum malorum particula contigit: sed quemadmodum tum deliciis et ebrietati indulgentes, meritum repente supplicium oppressit:

45.4.17 ita et resurrectio non in principio, sed in medio foelicitatis superueniet.

45.4.18 Ideo Paulus inquit, Cum enim dicent pacem et securitatem, tunc repentinus eis superuenit1603: superueniet interitus: sicut et dolor in vtero habentis, et non effugient.

45.4.19 Hoc autem fit, vt semper simus in timore, et nunquam confidamus.

45.4.20 Quid dicis non expectandam futuram resurrectionem et iudicium? Daemones haec confitentur, et tu confiteri erubescis? Venisti, inquiunt, huc vt nos cruciares ante tempus?

45.4.21 Qui futurum cruciatum dicunt, et iudicium, et examen, et supplicium futurum intelligunt. Nolimus ergo prouocare deum stulta audendo, resurrectioni diffidentes:

45.4.22 quemadmodum in aliis nobis principium fuit Christus, ita et in hoc. Siquidem primogenitus idcirco dicitur ex mortuis.

45.4.23 Quod si resurrectio non est, quo modo primogenitus esset mortuorum, cum nemo post ipsum resurgeret?

45.4.24 Quo modo dei iusticia seruaretur, tot malis in foelicitate, tot bonis in miseria vitam degentibus, vbi quisque secundum merita remunerabitur?

45.4.25 Nemo recte viuentium resurrectioni diffidit, sed quotidie precantur, sanctam illam vocem proferentes: Adueniat regnum tuum.

45.4.26 Qui sunt igitur qui resurrectioni non credunt? qui scelesti, inquinatam vitam et impuram viuunt, vt Propheta inquit, Inquinatae sunt viae eius in omni tempore, auferuntur iudicia tua a facie eius.

45.4.27 Non potest, non potest inquam homo pure viuere, qui non credit resurrectionem, vt qui nullius sibi conscii sunt criminis, eam non modo profitentur, sed et volunt et credunt, vt remunerationem accipiant.

45.4.28 Nolimus ergo deum prouocare, sed et audiamus dicentem: Timete eum qui potest animam et corpus perdere in gehennam: vt metu meliores et hoc malo liberati, regno coelorum digni efficiamur:

45.4.29 quod vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et sempiterno viuificantique spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY