PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

45.1.21 Etenim et ita dicens neque ita eos detinuit, et nimirum incipiens ita dixit: Queritis me non quoniam uidistis signa, sed quoniam manducastis ex panibus et saturati estis. Et adhuc hec querunt et per ea que sunt deinceps eos corrigit et neque ita desistunt.
CLOSE
Griffolini

45.1.21 Etenim ita dicendo non tamen cohibuit. Atqui primum dixit: Quaeritis me non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. Non tamen illi reprehensi destiterunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

45.1.21 Etenim ita dicendo, non tamen cohibuit. Atqui primum dixit: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis: non tamen illi reprehensi destiterunt.
CLOSE
Montfaucon

45.1.21 Etenim non illos his verbis cohibuit, tametsi initio dixerat, Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia comedistis ex panibus, et saturati estis. Quia vero id quaerebant, in sequentibus quoque ipsos correxit, neque tamen illi destiterunt.