Commentarius

[Homilia XLV]

45.1.1 Dixerunt ergo ad eum, Quid faciemus, ut operemur opera Dei? et dixit eis Jesus: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

45.1.2 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris?

45.1.3 Nihil gula deterius, nihil turpius: haec obtusum et crassum ingenium, haec carnalem animam reddit, haec excaecat, nec sinit respicere.

45.1.4 Animadverte quomodo haec Judaeis acciderint. Cum enim gulae inhiantes, saecularia solum nihilque spirituale cogitarent, multis illos Christus verbis excitat, acrimonia et indulgentia plenis.

45.1.5 Neque tamen sic excitantur, sed adhuc humi jacent. Animum adhibe, quaeso; dixerat eis: Quaeritis me, non quia vidistis signa; sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.

45.1.6 Incessit illos arguendo: ostendit quaenam sit esca quaerenda, cum ait, Operemini, non cibum qui peritsed qui permanet in vitam aeternam. Addit praemium his verbis, sed qui permanet in vitam aeternam.

45.1.7 Deinde eorum objectioni occurrit, dicendo se a Patre missum esse. Quid ergo illi? Quasi nihil audissent, Quid ergo faciemus, inquiunt, ut operemur opera Dei?

45.1.8 Haec porro dicebant, non ut discerent et facerent, ut sequentia ostendunt; sed ut rursus ad cibum praebendum inducerent, et denuo saturarentur.

45.1.9 Quid ergo Christus? Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Ad haec illi: Quod signum facis ut videamus et credamus? Patres nostri manducaverunt manna in deserto.

45.1.10 Nihil his insipientius, nihil stultius. Cum signum adhuc in oculis esset, ac si nullum factum esset, dicebant, Quod signum facis?

45.1.11 neque ipsi optionem signi relinquunt; sed putant se ad necessitatem illum reducturos esse, ut non aliud signum faceret, quam quod majorum suorum temporibus factum est.

45.1.12 Ideo dicunt, Patres nostri manducaverunt manna in deserto, hoc modo se illum excitaturos esse putantes, ut hujusmodi signum faceret, quod illos carnaliter alere posset.

45.1.13 Cur enim non aliud ex prioribus signis commemorarunt: etsi multa tunc facta fuissent in Aegypto, in mari, in deserto; sed solum manna proferunt? annon quia ventris tyrannide admodum tenebantur?

45.1.14 quomodo autem vos qui prophetam illum vocastis, qui regem ipsum constituere voluistis, quia signum videratis, nunc ac si nihil factum sit, ingrati et perfidi estis, et signum petitis, parasitorum et canum famelicorum vocem emittentes?

45.1.15 Nunc vobis manna admirationi est, cum anima vestra deficit? Et adverte ironiam. Non dixerunt, Moyses hoc fecit signum, tu quid facis? ne illum concitarent; sed honorifice admodum compellant, cibum exspectantes.

45.1.16 Neque etiam dixerunt, Deus hoc fecit, tu vero quid facis? ne viderentur illum Deo exaequare; neque Moysem memorant, ne videantur humiliorem facere; sed in medio id posuerunt dicentes, Patres nostri manducaverunt manna in deserto.

45.1.17 Poterat vero Christus dicere, Majus nunc miraculum edidi, quam Moyses, nec virga, nec precatione opus habeo, sed omnia a meipso feci.

45.1.18 Quod si manna commemoratis, ecce panem vobis praebui. Verum non tunc tempus erat ita loquendi, sed unum curabat, ut illos ad spiritualem cibum deduceret.

45.1.19 Et vide quam immensa cum prudentia respondeat: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum.

45.1.20 Cur non dixit, Non Moyses dedit, sed ego; sed pro Moyse Deum, pro manna seipsum posuit? Quia multa erat auditorum imbecillitas, ut ex sequentibus liquet.

45.1.21 Etenim non illos his verbis cohibuit, tametsi initio dixerat, Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia comedistis ex panibus, et saturati estis. Quia vero id quaerebant, in sequentibus quoque ipsos correxit, neque tamen illi destiterunt.

45.1.22 Verum cum Samaritanae se aquam daturum polliceretur, Patrem non memoravit, sed ita loquutus est: Si scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam; et rursus, aqua quam ego dabo, nec remittit ad Patrem.

45.1.23 Hic vero Patrem memorat, ut discas quanta esset Samaritanae fides, quanta Judaeorum imbecillitas. Non ergo de caelo manna erat: quomodo igitur de caelo dicitur esse?

45.1.24 Quemadmodum volucres caeli dicit Scriptura; ac rursum, et intonuit de caelo Dominus. Panem autem verum vocat illum, non quod falsum esset miraculum de manna, sed quoniam hoc typus erat, non ipsa veritas.

45.1.25 Cum vero Moysis meminisset, non se illi praetulit; nondum enim ipsum Moysi anteferebant, imo Moysem adhuc majorem putabant.

45.1.26 Ideo cum dixisset, Non Moyses dedit, non adjecit, ego do, sed Patrem dare dicit. Tum illi, Da nobis panem hunc ad manducandum; adhuc enim rem esse sensilem putabant, adhuc ventrem implere exspectabant.

45.1.27 Idcirco citius accurrerunt. Quid ergo Christus? Illos paulatim erigens adjicit: Panis Dei est qui descendit de caelo, et dat vitam mundo; non Judaeis tantum, sed universo orbi, inquit.

45.1.28 Neque simpliciter cibum, sed vitam dicit alteram et diversam. Vitam autem dicit, quia omnes mortui erant. Illi vero adhuc terrae adhaerent ac dicunt: Da nobis hunc panem.

45.1.29 Arguit autem illos quod quamdiu sensilem suspicabantur esse mensam, accurrerint; cum autem didicerunt mensam esse spiritualem, jam non accedant;

45.1.30 dicitque: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam. Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non creditis mihi.

45.2.1 Hoc et Joannes superius dicere praeverterat: Quod novit loquitur, et quod vidit testificatur, et testimonium ejus nemo accipit.

45.2.2 Et rursus Christus: Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.

45.2.3 Illudque agit ut praemoneat illos et ostendat, se non illa re turbari, neque gloriam querere, vel ignorare secreta mentis eorum, sive praesentia, sive futura.

45.2.4 Ego sum panis vitae. Jam in mysteriorum traditionem venturus est. Et primo de divinitate sua disputat dicens, Ego sum panis vitae.

45.2.5 Neque enim hoc de corpore dictum est. De illo in fine loquitur: Et panis quem ego dabo, caro mea est; sed adhuc de divinitate agit.

45.2.6 Etenim ille propter Deum Verbum panis est, quemadmodum hic propter advenientem Spiritum panis caelestis efficitur.

45.2.7 Hic porro non utitur testibus, ut in superiori concione: eo quod haberet testimonium panum, et illi adhuc se credere simularent.

45.2.8 Illic vero contradicebant et arguebant, ideoque hic sententiam profert. Illi spe carnalis cibi manent, neque turbantur, donec postea spe lapsi sunt.

45.2.9 Verum neque sic etiam Christus tacuit, sed redarguit et increpat. Illi vero qui dum comederent prophetam illum vocarant, hic jam offenduntur, et fabri filium vocant.

45.2.10 Non sic vero cum panes manducarent, sed dicebant, Hic est ille propheta, ipsumque regem constituere volebant.

45.2.11 Indignari porro videbantur, cum diceret se de caelo descendisse; sed non haec vera erat indignationis causa, sed quod non ultra sperarent se mensa corporea fruituros esse.

45.2.12 Nam si vere indignabantur, quaerendum erat quomodo panis vitae esset, quomodo de caelo descendisset. Nunc porro non id faciunt, sed murmurant.

45.2.13 Quod autem non illa de causa offenderentur, hinc palam est, quod dicente Jesu, Pater meus dat vobis panem, non dixerint, Roga ut det; sed quid? Da nobis panem.

45.2.14 Atqui non dixerat, Ego do; sed, Pater meus dat. Illi vero ex cibi cupiditate, illum dare cibum posse arbitrabantur.

45.2.15 Qui vero ita credebant, quo pacto offendi debuerunt, cum dicentem audirent Patrem esse qui daret? Quae igitur causa est?

45.2.16 Cum audirent non ultra comedendum esse, jam non credunt, et incredulitatis causam obtendunt, quod sublimiora loqueretur.

45.2.17 Ideoque ait, et vidistis me, et non creditis; tum signa, tum Scripturarum testimonium subindicans: Illae enim sunt, inquit, quae testimonium perhibent de me; et, quod veni in nomine Patris mei, et non accipitis me;

45.2.18 et, Quomodo potestis credere qui ab invicem gloriam accipitis? Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me, non ejiciam foras.

45.2.19 Vide quomodo nihil non agat ad hominum salutem? Ideo autem hoc addidit, ne curiosius agere, et temere loqui videretur.

45.2.20 Quid autem dicit? Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet, et resuscitabo eum in novissimo die. Cur resurrectionem, cujus et impii consortes erunt, commemorat ut donum credentibus in se concessum?

45.2.21 Quia non resurrectionem simpliciter, sed hanc peculiariter resurrectionem intelligit. Nam cum prius dixisset, non ejiciam eum, et non perdam de eo, tunc subdit resurrectionem.

45.2.22 Nam in resurrectione alii ejiciuntur, ut ait: Tollite eum, et mittite in tenebras exteriores. Alii pereunt, ut his significatur, Timete potius eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

45.2.23 Itaque illud, Vitam aeternam do, hoc significat: Ibunt ii qui mala fecerunt in resurrectionem judicii; qui autem bona egerunt, in resurrectionem vitae.

45.2.24 Hanc resurrectionem hic indicat, quae est bonorum. Quid porro sibi vult cum ait: Omne quod dat mihi Pater ad me veniet?

45.2.25 Illorum incredulitatem perstringit, ostenditque eum qui non credit in ipsum, Patris voluntatem transgredi.

45.2.26 Quod tamen ille non aperte dicit, sed subindicat: quod ubique facere deprehenditur, ut ostendat non se solum, sed Patrem etiam suum offendere eos qui non credunt.

45.2.27 Nam si haec ejus voluntas est, et si ideo venit in mundum, ut salvum faceret universum orbem, qui non credunt, ejus voluntatem transgrediuntur.

45.2.28 Cum ergo Pater aliquem dirigit, inquit, nihil prohibet eum ad me venire: deinde pergit, Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum.

45.2.29 Paulus vero dixit, Ipse tradit eos Patri: cum enim tradiderit regnum Deo et Patri.

45.2.30 Quemadmodum ergo Pater cum dat, non se privat eo quod dat; sic et Filius cum tradidit, nullo sese fraudavit. Dicitur autem tradere, quia per eum accessum habuimus.

45.3.1 Illud vero, per quem, de Patre quoque dicitur, ut hoc loco, Per quem vocati estis in communicationem Filii ejus, id est, per voluntatem Patris; ac rursum, Beatus es Simon Bar-jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi.

45.3.2 Hoc loco haec fere subindicat: Fides in me, non parva res est; sed superna gratia opus habet: et hoc ubique statuit: ostendens generosam animam a Deo attractam, opus habere fide.

45.3.3 Sed dicet fortasse quispiam: si omne quod dat Pater, venit ad te, si illi item quos ille trahit, et si nemo potest ad te venire, nisi ipsi datum fuerit desuper; ii quibus non id dat Pater, omni sunt crimine liberi.

45.3.4 Haec verba sunt et obtentus. Nam nostra quoque opus est voluntate: doceri quippe et credere ex voluntate est.

45.3.5 Hic vero nihil aliud declarat his verbis, quod dat mihi Pater, quam, non vulgaris res est in me credere, neque id ex humano ratiocinio pendet, sed opus est superna revelatione, et pia anima quae revelationem recipiat.

45.3.6 Et illud, qui venit ad me salvus erit, hoc sibi vult, magna fruetur providentia. Pro his enim veni, et carnem servique formam accepi.

45.3.7 Deinde subdit, Descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Quid dicis? Aliane est tua, alia illius?

45.3.8 Ne quis ergo id suspicetur, hanc deinde amovet suspicionem dicens, Haec est autem voluntas ejus qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam.

45.3.9 Annon haec est voluntas tua? Cur ergo alibi dicis, Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur?

45.3.10 Quod si tu hoc vis, palam est unam esse voluntatem: nam alibi quoque dicit: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat: quae est ergo voluntas Patris? annon ut ne pereat ex eis quisquam?

45.3.11 Hoc et tu vis. Non est ergo alia haec, alia illa voluntas. Sic et alibi quoque aequalitatem cum Patre firmius statuit, cum dicit: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

45.3.12 Hoc est: Non aliud facturus veni, quam illud quod Pater vult; nec aliam quam Patris voluntatem habeo. Omnia enim quae Patris sunt, mea sunt, et quae mea sunt, illius sunt.

45.3.13 Si igitur Patris et Filii communia omnia, jure ait: Non ut faciam voluntatem meam. Verum hic non ita loquitur: sed illud ad finem remittit.

45.3.14 Nam sublimia, ut dixi, adhuc celat, et velut sub umbra tegit, ut ostendat, quod si dixisset, haec est voluntas mea, contemsissent illi; ait ergo se illius voluntati cooperari, ut magis illos terreat, ac si diceret:

45.3.15 Quid putatis? An quod non credendo me irritetis? Patrem meum ad iracundiam concitatis. Haec est enim voluntas ejus qui misit me, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo.

45.3.16 Hic ostendit se non eorum cultu indigere, neque ad usus vel honores suos, sed ad illorum salutem venisse; quod etiam in superiore concione dixit, Gloriam ab hominibus non accipio; et iterum, Haec dico, ut vos salvi siti1862: sitis.

45.3.17 Semper enim et ubique hoc ostendere satagit, se illorum salutis causa venisse. Dicit autem se Patri gloriam parare, ut nulli sit suspicioni obnoxius.

45.3.18 Quod autem ideo sic loquutus sit, in sequentibus ostendit: Qui voluntatem suam quaerit, inquit, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est.

45.3.19 Haec est autem voluntas Patris, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45.3.20 Cur tam frequenter resurrectionem memorat? Ne praesentibus solum in rebus Dei providentiam statuant:

45.3.21 ut si hic bonis non fruantur, ne ideo segniores sint, sed futura sperent; et si in praesenti non puniantur, ne ipsum contemnant, sed aliam exspectent vitam.

45.4.1 Verum si illi nihil lucrati sunt, nos lucrari studeamus, de resurrectione saepe loquentes.

45.4.2 Si ditescendi, rapiendi aut pravum quid faciendi voluntas subeat, statim diem illam cogitemus, et tribunal illud nobis describamus; haecque cogitatio efficacius quam frenum quodlibet, animi nostri impetum coercebit.

45.4.3 Et aliis et nobis semper dicamus: Resurrectio est, et terribile tribunal nos manet. Si quempiam laetum et de praesentibus bonis tumentem videamus, idipsum dicamus, declarantes omnia hic esse mansura;

45.4.4 sin alium dolentem aerumnisque pressum videamus, idipsum illi repraesentemus, nempe haec tristia finem habitura esse; sin supinum et effusum, idipsum illi accinamus, ipsum nempe segnitiei suae poenas daturum.

45.4.5 Hoc dictum plus quam medicina quaevis animam nostram curabit. Est enim resurrectio, et resurrectio in januis est, non procul posita.

45.4.6 Adhuc enim modicum, inquit Paulus, qui venturus est veniet, et non tardabit; et rursum, Omnes oportet nos manifestari ante tribunal Christi; id est, et malos et bonos; illos ut coram omnibus ignominia afficiantur; hos ut coram omnibus splendidiores evadant.

45.4.7 Quemadmodum enim judices hic malos palam puniunt, bonos publice afficiunt honore; sic et illic fiet; ita ut illis pudor major, his gloria illustrior appareat.

45.4.8 Haec itaque nobis singulis diebus praescribamus. Haec si semper versemus, nulla rerum praesentium et fluxarum nos occupare poterit.

45.4.9 Nam quae videntur temporanea, quae non videntur aeterna sunt. Haec ergo frequenter nobis ipsis et mutuo dicamus: Resurrectio est et judicium, et operum reddenda ratio.

45.4.10 Quotquot putant esse fatum, hoc dicant, et mox hujus morbi tabe liberabuntur. Nam si resurrectio est et judicium, non est fatum, quantumvis ipsi contendant.

45.4.11 Verum pudet me Christianos docere resurrectionem. Nam qui docendus est esse resurrectionem, nec persuasum habet nullam esse necessitatem, nec res casu ac temere ferri, is certe non est Christianus.

45.4.12 Ideo quaeso et obsecro, ab omnibus nos malis purgemus, nihilque non agamus ut consequamur veniam, excusationemque in illo die.

45.4.13 Sed forte dicet quispiam: Quandonam consummatio, quando resurrectio erit? Quantum temporis effluxit, et nihil horum contigit? Sed erit, credite.

45.4.14 Nam ante diluvium hoc dicebant, et deridebant Noe. Sed venit diluvium, et hos omnes non credentes absorbuit, ille solus credens servatus est.

45.4.15 Et tempore Loti, divinitus immissam illam plagam non exspectabant, donec ignes et immissa fulmina omnes consumserunt.

45.4.16 Neque tunc autem neque tempore Noe fuit aliquis futurorum index praevius; sed omnibus convivantibus, ebrietati indulgentibus, intolerabilia illa mala irruerunt.

45.4.17 Sic erit resurrectio, nihil eam praenunciabit, sed hominibus laetantibus et rebus prosperis, superveniet.

45.4.18 Ideo ait Paulus: Cum enim dicent pacem et securitatem, tunc repentinus ipsis superveniet interitus: sicut et dolor utero habenti. Et non effugient.

45.4.19 Illud autem ideo ita providit Deus, ut semper simus expediti ad cavendum nobis, nec vel in ipsa securitate fidamus.

45.4.20 Quid dicis? Non exspectas resurrectionem et judicium? Haec daemones confitentur, et tu non confiteris? Venisti huc, inquiunt, ante tempus torquere nos.

45.4.21 Qui vero cruciatum futurum dicunt, illi et judicium, et rationes reddendas et supplicia norunt. Ne itaque Deum provocemus dum stulta audemus, et resurrectioni non credimus.

45.4.22 Sicut enim in aliis nobis principium fuit Christus, ita et in hoc quoque. Nam ideo primogenitus mortuorum dicitur.

45.4.23 Quod si resurrectio non esset, quomodo primogenitus futurus esset, nullo ex mortuis ipsum sequente?

45.4.24 Si resurrectio non est, quomodo justitia Dei servabitur, cum tot improbi in prosperis, tot probi in aerumnis vitam exigant? Ubinam horum singuli secundum merita accipient, si non sit resurrectio?

45.4.25 Nemo recte viventium resurrectionem non credit; sed probi quotidie diem illam optant, sanctam illam vocem proferentes, adveniat regnum tuum.

45.4.26 Quinam ergo sunt qui resurrectionem non credunt? Qui in viis inquinatis ambulant, et impuram vitam ducunt, ut ait Propheta: Inquinatae sunt viae illius in omni tempore: auferuntur judicia tua a facie ejus.

45.4.27 Non est enim, non est utique homo vitam ducens puram, qui non credat resurrectioni: ac qui nullius sibi conscii sunt mali, dicunt, sperant, et credunt, retributionem se esse accepturos.

45.4.28 Ne itaque Deum irritemus, sed audiamus eum dicentem, Timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam; ut metu meliores facti, et hac pernicie liberati regno caelorum digni habeamur:

45.4.29 quod utinam omnes consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria cum adorando, sanctissimo et vivifico ejus Spiritu, nunc et semper et in infinita saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY