45.4.4 Et si alium dolentem uiderimus et tristantem, et ad illum idem loquamur ostendentes quoniam finem habebunt tristicia. Et si pigritantem et dissolutum idem rursus superincantemus, ostendentes ei quoniam necessarie est pigricie noxas dare.
45.4.4 Et si alius dolore et calamitatibus affectus occurrerit, ad eum quoque iisdem uerbis utamur, doceamusque has miserias finem aliquando habituras. Inertis autem et pigri auribus insonemus, desidiae suae poenas daturum.
45.4.4 et si alius dolore et calamitatibus affectus occurrerit, ad eum quoque iisdem verbis vtamur, doceamusque has miserias finem aliquando habituras. Inertis autem et pigri auribus insonemus desidiae suae poenas daturum.
45.4.4 sin alium dolentem aerumnisque pressum videamus, idipsum illi repraesentemus, nempe haec tristia finem habitura esse; sin supinum et effusum, idipsum illi accinamus, ipsum nempe segnitiei suae poenas daturum.