45.4.27 Non enim est, non est hominem habere uitam puram resurrectioni decredentem. Quia qui demum nullius sibiipsi conscii sunt nequicie, et dicunt et credunt et uolunt resurrectionem ut retributionem suscipiant.
45.4.27 Non potest, non potest, inquam, homo pure uiuere, qui non credit resurrectionem, ut qui nullius sibi conscii sunt criminis, eam non modo profitentur, sed et uolunt et credunt, ut remunerationem accipiant.
45.4.27 Non potest, non potest inquam homo pure viuere, qui non credit resurrectionem, vt qui nullius sibi conscii sunt criminis, eam non modo profitentur, sed et volunt et credunt, vt remunerationem accipiant.
45.4.27 Non est enim, non est utique homo vitam ducens puram, qui non credat resurrectioni: ac qui nullius sibi conscii sunt mali, dicunt, sperant, et credunt, retributionem se esse accepturos.