PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

45.1.4 Vide denique et in Iudeis hoc fiens. Quia enim ad gastrimargiam inhiabant et toti secularium erant et nichil intelligebant spirituale, infinitis eos inducit sermonibus, Christus et stimulum habentibus et parcitatem.
CLOSE
Griffolini

45.1.4 Quod ut in Iudaeis usu uenerit, intuere quaeso. Cum enim gulae inhiarentB: inhiaret, cum saecularibus affixi nihil spiritale contemplarentur, multis eos uerbis et aculeis impellit, multum suadet,
CLOSE
Griffolini-Montanus

45.1.4 quod vt in Iudaeis vsuuenerit, intuere quaeso. Cum enim gulae inhiarent, cum secularibus affixi, nihil spiritale contemplarentur, multis eos verbis et aculeis impellit, multum suadet,
CLOSE
Montfaucon

45.1.4 Animadverte quomodo haec Judaeis acciderint. Cum enim gulae inhiantes, saecularia solum nihilque spirituale cogitarent, multis illos Christus verbis excitat, acrimonia et indulgentia plenis.