PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

45.3.5 Hic autem nichil aliud ostendit, per hoc id est quod dat michi pater, sed quoniam non contingens res est, hoc id est credere in me, neque cogitationibus humanis, sed ea que desuper reuelatione indiget uel opus est, et anima deuota suscipiente reuelationem.
CLOSE
Griffolini

45.3.5 hic autem nihil aliud ostendit his uerbis: Quod dat mihi pater, quam non paruum quiddam esse credere, neque1530: atque humana cogitatione1486/1530: humanam cogitationem, sed1470/1486/1530: om. superna indigere reuelatione et anima, quae eam fideliter accipiat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

45.3.5 hic autem nihil aliud ostendit his verbis, Quod dat mihi pater, quam non paruum quiddam esse credere, atque humanam cogitationem superna indigere reuelatione, et anima quae eam fideliter accipiat.
CLOSE
Montfaucon

45.3.5 Hic vero nihil aliud declarat his verbis, quod dat mihi Pater, quam, non vulgaris res est in me credere, neque id ex humano ratiocinio pendet, sed opus est superna revelatione, et pia anima quae revelationem recipiat.