PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

45.3.18 Et quoniam propter hoc dixit per ea que sunt deinceps, hoc manifestius reuelauit: Qui enim querit, ait, uoluntatem suam, gloriam propriam querit. Qui autem querit uoluntatem eius qui misit me uerax est, et non est iniusticia in eo.
CLOSE
Griffolini

45.3.18 Et quod hoc dicat, in sequentibus manifestius indicauit: Qui uoluntatem suam quaerit, gloriam propriam quaerit. Qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic uerax est, et iniustitia in illo non est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

45.3.18 et quod hoc dicat, in sequentibus manifestius indicauit. Qui voluntatem suam quaerit, gloriam propriam quaerit: qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniusticia in illo non est.
CLOSE
Montfaucon

45.3.18 Quod autem ideo sic loquutus sit, in sequentibus ostendit: Qui voluntatem suam quaerit, inquit, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est.