PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

45.3.1 Hoc autem id est per quem et de patre dictum est, ut cum dicat: Per quem uocati estis in communione filii eius et per uoluntatem patris. Et rursus: Beatus es, Symon Bariona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi.
CLOSE
Griffolini

45.3.1 Illa autem particula, per quem, etiam de patre dicitur, ut illic: Per quem uocati estis in communicationem filii eius, et per uoluntatem patris. Et iterum: Beatus es Simon Bariona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi.
CLOSE
Griffolini-Montanus

45.3.1 Illa autem particula, Per quem, etiam de patre dicitur: vt illic, Per quem vocati estis in communicationem filii eius, et per voluntatem patris: et iterum: Beatus es Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi.
CLOSE
Montfaucon

45.3.1 Illud vero, per quem, de Patre quoque dicitur, ut hoc loco, Per quem vocati estis in communicationem Filii ejus, id est, per voluntatem Patris; ac rursum, Beatus es Simon Bar-jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi.