PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

45.3.2 Quod autem enigmatice insinuat hic tale est. Quoniam non contingens res fides que in me est, sed ea que desuper est indiget fauore. Et hoc per totum construit sermonem, ostendens quoniam anima nobili aliqua et ea que a deo est compunctione hec indiget fides.
CLOSE
Griffolini

45.3.2 Quod significat non paruam rem esse fidem, sed superno indigere auxilio. Quod per totum euangelium, generosae cuiusdam animae et inspirationis diuinae esse contendit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

45.3.2 Quod significat non paruam rem esse fidem, sed superno indigere auxilio: quod per totum euangelium generosae cuiusdam animae, et inspirationis diuinae esse contendit.
CLOSE
Montfaucon

45.3.2 Hoc loco haec fere subindicat: Fides in me, non parva res est; sed superna gratia opus habet: et hoc ubique statuit: ostendens generosam animam a Deo attractam, opus habere fide.