PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

45.3.14 Excelsa enim secundum quod dixi interim occultat et coobumbrat, et uult ostendere quoniam si dixisset quoniam uoluntas mea hec est, contempsissent utique. Dicit igitur quoniam et ego illi cooperor uoluntati, uolens eos magis percutere acsi dixisset.
CLOSE
Griffolini

45.3.14 Alta enim et sublimia, ut dixi, adhuc tegit et obumbrat. Nam si dixisset: Voluntas mea haec est, contempsissent illi. Dicit itaque se operam eius uoluntati praestare, ut eos magis perterreret. Quasi dicat:
CLOSE
Griffolini-Montanus

45.3.14 Alta enim et sublimia, vt dixi, adhuc tegit, et obumbrat. Nam si dixisset, voluntas mea haec est, contempsissent illi. dicit itaque se operam eius voluntati praestare, vt eos magis perterreret: quasi dicat,
CLOSE
Montfaucon

45.3.14 Nam sublimia, ut dixi, adhuc celat, et velut sub umbra tegit, ut ostendat, quod si dixisset, haec est voluntas mea, contemsissent illi; ait ergo se illius voluntati cooperari, ut magis illos terreat, ac si diceret: