PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

45.2.9 Et neque ita siluit ipse, sed multa hortatiua dicit. Qui enim cum comedebant prophetam eum dicebant, hic scandalizantur et fabri uocant filium.
CLOSE
Griffolini

45.2.9 Neque tamen tacuit, sed arguit uehementer. Qui enim cum panem comederent, prophetam appellabant, et regem facere uolebant hoc in loco indignati, fabri filium dicunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

45.2.9 neque tamen tacuit, sed arguit vehementer. Qui enim cum panem comederent, prophetam appellabant, et regem facere volebant, hoc in loco indignati, fabri filium dicunt:
CLOSE
Montfaucon

45.2.9 Verum neque sic etiam Christus tacuit, sed redarguit et increpat. Illi vero qui dum comederent prophetam illum vocarant, hic jam offenduntur, et fabri filium vocant.