PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

45.4.2 Et si auari esse uoluerimus et si rapere et si inconueniens quid agere, confestim diem illam in mentem mittamus et iudicium subscribamus, et omni freno uehementius detinebit inconuenientem impetum hec cogitatio.
CLOSE
Griffolini

45.4.2 et si ditescere: si rapere: si absurdum aliquid facere: uoluerimus: e uestigio dies illa: et iudicium animo inscribatur: et omni freno uehementius: absurdos affectus: cogitatio hec: cohibebit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

45.4.2 et si ditescere, si rapere, si absurdum aliquid facere voluerimus, e vestigio dies illa et iudicium animo inscribatur, et omni fraeno vehementius absurdos affectus cogitatio haec cohibebit.
CLOSE
Montfaucon

45.4.2 Si ditescendi, rapiendi aut pravum quid faciendi voluntas subeat, statim diem illam cogitemus, et tribunal illud nobis describamus; haecque cogitatio efficacius quam frenum quodlibet, animi nostri impetum coercebit.